Sed hic meus reditus, pontifices, vestro iudicio continetur.
|
100.1
|
Nam si vos me in meis aedibus conlocatis, id quod in omni
|
|
mea causa semper studiis consiliis auctoritatibus sententiisque
|
|
fecistis, video me plane ac sentio restitutum; sin mea domus
|
|
non modo mihi non redditur, sed etiam monumentum prae-
|
5
|
bet inimico doloris mei, sceleris sui, publicae calamitatis,
|
|
quis erit qui hunc reditum potius quam poenam sempiternam
|
|
putet? In conspectu prope totius urbis domus est mea,
|
|
pontifices; in qua si manet illud non monumentum virtutis,
|
|
sed sepulcrum inimico nomine inscriptum, demigrandum
|
10
|
potius aliquo est quam habitandum in ea urbe in qua tropaea
|
|
de me et de re publica videam constituta. An ego tantam
|
101.1
|
aut animi duritiam habere aut oculorum impudentiam pos-
|
|
sim ut, cuius urbis servatorem me esse senatus omnium
|
|
adsensu totiens iudicarit, in ea possim intueri domum meam
|
|
eversam, non ab inimico meo sed ab hoste communi, et ab
|
5
|
eodem <aedem> exstructam et positam in oculis civitatis, ne
|
|
umquam conquiescere possit fletus bonorum? Sp. Maeli
|
|
regnum adpetentis domus est complanata, et, quia illud
|
|
'aequum' accidisse populus Romanus 'Maelio' iudicavit,
|
|
nomine ipso 'Aequimaeli' iustitia poenae comprobata est.
|
10
|
Sp. Cassi domus ob eandem causam <est> eversa atque in eo
|
|
loco aedis posita Telluris. In Vacci pratis domus fuit M.
|
|
Vacci, quae publicata est et eversa ut illius facinus memoria
|
|
et nomine loci notaretur. M. Manlius cum ab ascensu
|
|
Capitoli Gallorum impetum reppulisset, non fuit contentus
|
15
|
benefici sui gloria; regnum adpetisse est iudicatus; ergo eius
|
|
domum eversam duobus lucis convestitam videtis. Quam
|
|
igitur maiores nostri sceleratis ac nefariis civibus maximam
|
|
poenam constitui posse arbitrati sunt, eandem ego subibo ac
|
|
sustinebo, ut apud posteros nostros non exstinctor coniura-
|
20
|
tionis et sceleris sed auctor et dux fuisse videar? Hanc
|
102.1
|
vero, pontifices, labem turpitudinis et inconstantiae poterit
|
|
populi Romani dignitas sustinere, vivo senatu, vobis prin-
|
|
cipibus publici consili, ut domus M. Tulli Ciceronis cum
|
|
domo Fulvi Flacci ad memoriam poenae publice constitutae
|
5
|
coniuncta esse videatur? M. Flaccus quia cum C. Graccho
|
|
contra salutem rei publicae fecerat ex senatus sententia est
|
|
interfectus; eius domus eversa et publicata est; in qua por-
|
|
ticum post aliquanto Q. Catulus de manubiis Cimbricis
|
|
fecit. Ista autem fax ac furia patriae cum urbem Pisone et
|
10
|
Gabinio ducibus cepisset, occupasset, teneret, uno eodemque
|
|
tempore et clarissimi viri mortui monumenta delebat et meam
|
|
domum cum Flacci domo coniungebat, ut, qua poena senatus
|
|
adfecerat eversorem civitatis, eadem iste oppresso senatu
|
|
adficeret eum quem patres conscripti custodem patriae
|
15
|
iudicassent. Hanc vero in Palatio atque in pulcherrimo
|
103.1
|
urbis loco porticum esse patiemini, furoris tribunici, sceleris
|
|
consularis, crudelitatis coniuratorum, calamitatis rei publicae,
|
|
doloris mei defixum indicium ad memoriam omnium gen-
|
|
tium sempiternam? quam porticum, pro amore quem habetis
|
5
|
in rem publicam et semper habuistis, non modo sententiis
|
|
sed, si opus esset, manibus vestris disturbare cuperetis, nisi
|
|
quem forte illius castissimi sacerdotis superstitiosa dedicatio
|
|
deterret.
|
|