Sed tamen mei facti rationem exponere illis volo qui he- 3.1
sterno die dolore me elatum et iracundia longius prope pro-
gressum arbitrabantur quam sapientis hominis cogitata ratio
postulasset. Nihil feci iratus, nihil impotenti animo, nihil
non diu consideratum ac multo ante meditatum. Ego enim 5
me, patres conscripti, inimicum semper esse professus sum
duobus, qui me, qui rem publicam cum defendere deberent,
servare possent, cumque ad consulare officium ipsis insigni-
bus illius imperi, ad meam salutem non solum auctoritate
sed etiam precibus vestris vocarentur, primo reliquerunt, 10
deinde prodiderunt, postremo oppugnarunt, praemiisque
nefariae pactionis funditus una cum re publica oppressum
exstinctumque voluerunt; qui quae suo ductu et imperio
cruento illo atque funesto supplicia neque a sociorum moe-
nibus prohibere neque hostium urbibus inferre potuerunt, 15
excisionem, inflammationem, eversionem, depopulationem,
vastitatem, ea sua cum praeda meis omnibus tectis atque
agris intulerunt. Cum his furiis et facibus, cum his, inquam, 4.1
exitiosis prodigiis ac paene huius imperi pestibus bellum
mihi inexpiabile dico esse susceptum, neque id tamen ipsum
tantum quantum meus ac meorum, sed tantum quantum
vester atque omnium bonorum dolor postulavit. In Clodium 5
vero non est hodie meum maius odium quam illo die fuit
cum illum ambustum religiosissimis ignibus cognovi mulie-
bri ornatu ex incesto stupro atque ex domo pontificis maxi-
mi emissum. Tum, inquam, tum vidi ac multo ante pro-
spexi quanta tempestas excitaretur, quanta impenderet 10
procella rei publicae. Videbam illud scelus tam importu-
num, audaciam tam immanem adulescentis furentis, nobilis,
vulnerati non posse arceri oti finibus: erupturum illud ma-
lum aliquando, si impunitum fuisset, ad perniciem civitatis.
Non multum mihi sane post ad odium accessit. Nihil 5.1
enim contra me fecit odio mei, sed odio severitatis, odio
dignitatis, odio rei publicae: non me magis violavit quam
senatum, quam equites Romanos, quam omnis bonos, quam
Italiam cunctam: non denique in me sceleratior fuit quam 5
in ipsos deos immortalis. Etenim illos eo scelere violavit
quo nemo antea: in me fuit eodem animo quo etiam eius
familiaris Catilina, si vicisset, fuisset. Itaque eum num-
quam a me esse accusandum putavi, non plus quam stipitem
illum qui quorum hominum esset nesciremus, nisi se Ligurem 10
ipse esse diceret. Quid enim hunc persequar, pecudem ac
beluam, pabulo inimicorum meorum et glande corruptum?
qui si sensit quo se scelere devinxerit, non dubito quin sit
miserrimus; sin autem id non videt, periculum est ne se
stuporis excusatione defendat. Accedit etiam quod ex- 6.1
spectatione omnium fortissimo et clarissimo viro, T. Annio,
devota et constituta ista hostia esse videtur; cui me prae-
ripere desponsam iam et destinatam laudem, cum ipse eius
opera et dignitatem et salutem reciperarim, valde est ini- 5
quum. Etenim ut P. ille Scipio natus mihi videtur ad
interitum exitiumque Carthaginis, qui illam a multis impera-
toribus obsessam, oppugnatam, labefactam, paene captam
aliquando quasi fatali adventu solus evertit, sic T. Annius
ad illam pestem comprimendam, exstinguendam, funditus 10
delendam natus esse videtur et quasi divino munere donatus
rei publicae. Solus ille cognovit quem ad modum armatum
civem, qui lapidibus, qui ferro alios fugaret, alios domi con-
tineret, qui urbem totam, qui curiam, qui forum, qui templa
omnia caede incendiisque terreret, non modo vinci verum 15
etiam vinciri oporteret. Huic ego et tali et ita de me ac de 7.1
patria merito viro numquam mea voluntate praeripiam eum
praesertim reum cuius ille inimicitias non solum suscepit
propter salutem meam, verum etiam adpetivit. Sed si etiam
nunc inlaqueatus iam omnium legum periculis, inretitus odio 5
bonorum omnium, exspectatione supplici iam non diuturna
implicatus, feretur tamen haesitans et in me impetum im-
peditus facere conabitur, resistam et aut concedente aut
etiam adiuvante Milone eius conatum refutabo: velut he-
sterno die cum mihi stanti tacens minaretur, voce tantum 10
attigi legum initium et iudici. Consedit ille: conticui.
Diem dixisset, ut iecerat: fecissem ut ei statim tertius a
praetore dies diceretur. Atque hoc sic moderetur et cogitet,
si contentus sit iis sceleribus quae commisit, esse <se> iam
consecratum Miloni: si quod in me telum intenderit, statim 15
me esse arrepturum arma iudiciorum atque legum.