Sequitur illud, Ne deterioribvs repvlsisqve honos 56.1
avgeatvr. Repulsos videamus, nam deteriores qui sint,
post docebo. Sed tamen in eum cadere hoc verbum maxime
qui sit unus omnium mortalium sine ulla dubitatione deter-
rimus, concedendum est. Qui sunt igitur repulsi? Non, ut 5
opinor, ii qui aliquando honorem vitio civitatis, non suo, non
sunt adsecuti; nam id quidem multis saepe optimis civibus at-
que honestissimis viris accidit. Repulsi sunt ii quos ad omnia
progredientis, quos munera contra leges gladiatoria parantis,
quos apertissime largientis non solum alieni sed etiam sui, 10
vicini, tribules, urbani, rustici reppulerunt: hi ne honore
augeantur monent. Debet esse gratum quod praedicunt,
sed tamen huic malo populus Romanus ipse nullo haruspi-
cum admonitu sua sponte prospexit. Deteriores cavete; 57.1
quorum quidem est magna natio, sed tamen eorum omnium
hic dux est atque princeps; etenim si unum hominem deter-
rimum poeta praestanti aliquis ingenio fictis conquisitisque
vitiis deformatum vellet inducere, nullum profecto dedecus 5
reperire posset quod in hoc non inesset, multaque in eo
penitus defixa atque haerentia praeteriret. Parentibus et
dis immortalibus et patriae nos primum natura conciliat;
eodem enim tempore et suscipimur in lucem et hoc caelesti
spiritu augemur et certam in sedem civitatis ac libertatis 10
adscribimur. Iste parentum nomen, sacra, memoriam, gen-
tem Fonteiano nomine obruit; deorum ignis, solia, mensas,
abditos ac penetralis focos, occulta et maribus non invisa
solum, sed etiam inaudita sacra inexpiabili scelere pervertit,
idemque earum templum inflammavit dearum quarum ope 15
etiam aliis incendiis subvenitur. Quid de patria loquar? 58.1
qui primum eum civem vi, ferro, periculis urbe, omnibus
patriae praesidiis depulit quem vos patriae conservatorem
esse saepissime iudicaritis, deinde everso senatus, ut ego
semper dixi, comite, duce, ut ille dicebat, senatum ipsum, 5
principem salutis mentisque publicae, vi, caede incendiisque
pervertit; sustulit duas leges, Aeliam et Fufiam, maxime rei
publicae salutaris, censuram exstinxit, intercessionem re-
movit, auspicia delevit, consules sceleris sui socios aerario,
provinciis, exercitu armavit, reges qui erant vendidit, qui 10
non erant appellavit, Cn. Pompeium ferro domum com-
pulit, imperatorum monumenta evertit, inimicorum domus
disturbavit, vestris monumentis suum nomen inscripsit. In-
finita sunt scelera quae ab illo in patriam sunt edita. Quid?
quae in singulos civis quos necavit, socios quos diripuit, im- 15
peratores quos prodidit, exercitus quos temptavit? Quid 59.1
vero? ea quanta sunt quae in ipsum se scelera, quae in suos
edidit! Quis minus umquam pepercit hostium castris quam
ille omnibus corporis sui partibus? quae navis umquam in
flumine publico tam vulgata omnibus quam istius aetas fuit? 5
quis umquam nepos tam libere est cum scortis quam hic
cum sororibus volutatus? quam denique tam immanem
Charybdim poetae fingendo exprimere potuerunt, quae tan-
tos exhauriret gurgites quantas iste Byzantiorum Brogitaro-
rumque praedas exsorbuit? aut tam eminentibus canibus 10
Scyllam tamque ieiunis quam quibus istum videtis, Gelliis,
Clodiis, Titiis, rostra ipsa mandentem?