Atque paulo ante, patres conscripti, contionem habuit 8.1
quae est ad me tota delata; cuius contionis primum univer-
sum argumentum sententiamque audite; cum riseritis im-
pudentiam hominis, tum a me de tota contione audietis.
De religionibus sacris et caerimoniis est contionatus, patres 5
conscripti, Clodius: Publius, inquam, Clodius sacra et reli-
giones neglegi violari pollui questus est! Non mirum si hoc
vobis ridiculum videtur: etiam sua contio risit hominem,
quo modo ipse gloriari solet, ducentis confixum senati con-
sultis, quae sunt omnia contra illum pro religionibus facta, 10
hominemque eum qui pulvinaribus Bonae deae stuprum
intulerit, eaque sacra quae viri oculis ne imprudentis quidem
aspici fas est non solum aspectu virili sed flagitio stupro-
que violarit, in contione de religionibus neglectis conqueri.
Itaque nunc proxima contio eius exspectatur de pudicitia. 9.1
Quid enim interest utrum ab altaribus religiosissimis fugatus
de sacris et religionibus conqueratur, an ex sororum cubi-
culo egressus pudorem pudicitiamque defendat? Respon-
sum haruspicum hoc recens de fremitu in contione recitavit, 5
in quo cum aliis multis scriptum etiam illud est, id quod
audistis, Loca sacra et religiosa profana haberi: in ea
causa esse dixit domum meam a religiosissimo sacerdote,
P. Clodio, consecratam. Gaudeo mihi de toto hoc ostento, 10.1
quod haud scio an gravissimum multis his annis huic ordini
nuntiatum sit, datam non modo iustam sed etiam neces-
sariam causam esse dicendi; reperietis enim ex hoc toto
prodigio atque responso nos de istius scelere ac furore ac 5
de impendentibus periculis maximis prope iam voce Iovis
Optimi Maximi praemoneri. Sed primum expiabo religionem 11.1
aedium mearum, si id facere vere ac sine cuiusquam dubita-
tione potero; sin scrupulus tenuissimus residere alicui vide-
bitur, non modo patienti sed etiam libenti animo portentis
deorum immortalium religionique parebo. 5