Et video in haruspicum responsum haec esse subiuncta: 37.1
Sacrificia vetvsta occvltaqve minvs diligenter facta
pollvtaqve. Haruspices haec loquuntur an patrii pena-
tesque di? Multi enim sunt, credo, in quos huius malefici
suspicio cadat. Quis praeter hunc unum? Obscure dicitur 5
quae sacra polluta sint? Quid planius, quid religiosius,
quid gravius dici potest? vetvsta occvltaqve. Nego
ulla verba Lentulum, gravem oratorem ac disertum, saepius,
cum te accusaret, usurpasse quam haec quae nunc ex
Etruscis libris in te conversa atque interpretata dicuntur. 10
Etenim quod sacrificium tam vetustum est quam hoc quod
a regibus aequale huius urbis accepimus? quod autem tam
occultum quam id quod non solum curiosos oculos excludit
sed etiam errantis, quo non modo improbitas sed ne im-
prudentia quidem possit intrare? quod quidem sacrificium 15
nemo ante P. Clodium omni memoria violavit, nemo umquam
adiit, nemo neglexit, nemo vir aspicere non horruit, quod
fit per virgines Vestalis, fit pro populo Romano, fit in ea
domo quae est in imperio, fit incredibili caerimonia, fit ei
deae cuius ne nomen quidem viros scire fas est, quam iste 20
idcirco Bonam dicit quod in tanto sibi scelere ignoverit.
Non ignovit, mihi crede, non: nisi forte tibi esse ignotum
putas, quod te iudices emiserunt excussum et exhaustum,
suo iudicio absolutum, omnium condemnatum, aut quod
oculos, ut opinio illius religionis est, non perdidisti. Quis 38.1
enim ante te sacra illa vir sciens viderat, ut quisquam
poenam quae sequeretur id scelus scire posset? An tibi
luminis obesset caecitas plus quam libidinis? Ne id quidem
sentis, coniventis illos oculos abavi tui magis optandos 5
fuisse quam hos flagrantis sororis? Tibi vero, si diligenter
attendes, intelleges hominum poenas deesse adhuc, non
deorum. Homines te in re foedissima defenderunt, homines
turpissimum nocentissimumque laudarunt, homines prope
confitentem iudicio liberaverunt, hominibus iniuria tui stupri 10
inlata in ipsos dolori non fuit, homines tibi arma alii in me,
alii post in illum invictum civem dederunt, hominum bene-
ficia prorsus concedo tibi iam maiora non esse quaerenda:
a dis quidem immortalibus quae potest homini maior esse 39.1
poena furore atque dementia? nisi forte in tragoediis quos
vulnere ac dolore corporis cruciari et consumi vides, graviores
deorum immortalium iras subire quam illos qui furentes
inducuntur putas. Non sunt illi eiulatus et gemitus Philo- 5
ctetae tam miseri, quamquam sunt acerbi, quam illa exsultatio
Athamantis et quam senium matricidarum. Tu cum furialis
in contionibus voces mittis, cum domos civium evertis, cum
lapidibus optimos viros foro pellis, cum ardentis faces in
vicinorum tecta iactas, cum aedis sacras inflammas, cum 10
servos concitas, cum sacra ludosque conturbas, cum uxorem
sororemque non discernis, cum quod ineas cubile non sentis,
tum baccharis, tum furis, tum das eas poenas quae solae
sunt hominum sceleri a dis immortalibus constitutae. Nam
corporis quidem nostri infirmitas multos subit casus per se, 15
denique ipsum corpus tenuissima de causa saepe conficitur:
deorum tela in impiorum mentibus figuntur. Qua re miserior
es cum in omnem fraudem raperis oculis quam si omnino
oculos non haberes.