| PRO P. SESTIO ORATIO | |
| Si quis antea, iudices, mirabatur quid esset quod, pro | 1.1 |
| tantis opibus rei publicae tantaque dignitate imperi, nequa- | |
| quam satis multi cives forti et magno animo invenirentur | |
| qui auderent se et salutem suam in discrimen offerre pro | |
| statu civitatis et pro communi libertate, ex hoc tempore | 5 |
| miretur potius si quem bonum et fortem civem viderit, quam | |
| si quem aut timidum aut sibi potius quam rei publicae con- | |
| sulentem. Nam ut omittatis de unius cuiusque casu cogi- | |
| tando recordari, uno aspectu intueri potestis eos qui cum | |
| senatu, cum bonis omnibus, rem publicam adflictam exci- | 10 |
| tarint et latrocinio domestico liberarint, maestos sordidatos | |
| reos, de capite, de fama, de civitate, de fortunis, de liberis | |
| dimicantis; eos autem qui omnia divina et humana violarint | |
| vexarint perturbarint everterint, non solum alacris laetosque | |
| volitare, sed etiam fortissimis atque optimis civibus periculum | 15 |
| moliri, de se nihil timere. In quo cum multa sunt indigna, | 2.1 |
| tum nihil minus est ferendum quam quod iam non per | |
| latrones suos, non per homines egestate et scelere perditos, | |
| sed per vos nobis, per optimos viros optimis civibus peri- | |
| culum inferre conantur, et quos lapidibus, quos ferro, quos | 5 |
| facibus, quos vi manu copiis delere non potuerunt, hos vestra | |
| auctoritate, vestra religione, vestris sententiis se oppressuros | |
| arbitrantur. Ego autem, iudices, qua voce mihi in agendis | |
| gratiis commemorandoque eorum qui de me optime meriti | |
| sunt beneficio esse utendum putabam, ea nunc uti cogor | 10 |
| in eorum periculis depellendis, <ut> iis potissimum vox haec | |
| serviat quorum opera et mihi et vobis et populo Romano | |
| restituta est. |