Isdemque consulibus sedentibus atque inspectantibus lata 33.16
lex est, Ne avspicia valerent, ne qvis obnvntiaret,
ne qvis legi intercederet, vt omnibvs fastis diebvs
legem ferri liceret, vt lex Aelia, lex Fvfia ne
valeret: qua una rogatione quis est qui non intellegat 20
universam rem publicam esse deletam? Isdemque con- 34.1
sulibus inspectantibus servorum dilectus habebatur pro tri-
bunali Aurelio nomine conlegiorum, cum vicatim homines
conscriberentur, decuriarentur, ad vim, ad manus, ad caedem,
ad direptionem incitarentur. Isdemque consulibus arma 5
in templum Castoris palam comportabantur, gradus eiusdem
templi tollebantur, armati homines forum et contiones tene-
bant, caedes lapidationesque fiebant; nullus erat senatus,
nihil reliqui magistratus: unus omnem omnium potestatem
armis et latrociniis possidebat, non aliqua vi sua, sed, cum 10
duo consules a re publica provinciarum foedere retraxisset,
insultabat, dominabatur, aliis pollicebatur, terrore ac metu
multos, pluris etiam spe et promissis tenebat. Quae cum 35.1
essent eius modi, iudices, cum senatus duces nullos ac pro
ducibus proditores aut potius apertos hostis haberet, equester
ordo reus a consulibus citaretur, Italiae totius auctoritas
repudiaretur, alii nominatim relegarentur, alii metu et peri- 5
culo terrerentur, arma essent in templis, armati in foro,
eaque non silentio consulum dissimularentur sed et voce
et sententia comprobarentur, cum omnes urbem nondum
excisam et eversam sed iam captam atque oppressam videre-
mus: tamen his tantis malis tanto bonorum studio, iudices, 10
restitissemus, sed me alii metus atque aliae curae suspiciones-
que moverunt.