Nimium es vehemens feroxque natura: non putas fas esse 4.1
verbum ex ore exire cuiusquam quod non iucundum et
honorificum ad auris tuas accidat. Venisti iratus omnibus;
quod ego, simul ac te aspexi, prius quam loqui coepisti, cum
ante Gellius, nutricula seditiosorum omnium, testimonium 5
diceret, sensi atque providi. Repente enim te tamquam
serpens e latibulis oculis eminentibus, inflato collo, tumidis
cervicibus intulisti, ut mihi renovatus ille tuus in to . . .
  . . . veterem meum amicum, sed tamen tuum familiarem, 5.1
defenderim, cum in hac civitate oppugnatio soleat qua tu
nunc uteris non numquam, defensio numquam vituperari.
Sed quaero a te cur C. Cornelium non defenderem: num
legem aliquam Cornelius contra auspicia tulerit, num Aeliam, 5
num Fufiam legem neglexerit, num consuli vim attulerit,
num armatis hominibus templum tenuerit, num interces-
sorem vi deiecerit, num religiones polluerit, aerarium ex-
hauserit, rem publicam compilarit? Tua sunt, tua sunt haec
omnia: Cornelio eius modi nihil obiectum est. Codicem 10
legisse dicebatur: defendebat testibus conlegis suis non se
recitandi causa legisse, sed recognoscendi. Constabat tamen
Cornelium concilium illo die dimisisse, intercessioni paruisse.
Tu vero, cui Corneli defensio displicet, quam causam ad
patronos tuos aut quod os adferes? quibus iam praescribis 15
quanto illis probro futurum sit si te defenderint, cum tu mihi
Corneli defensionem in maledictis obiciendam putaris. Ac 6.1
tamen hoc, Vatini, memento, paulo post istam defensionem
meam, quam tu bonis viris displicuisse dicis, me cum universi
populi Romani summa voluntate tum optimi cuiusque
singulari studio magnificentissime post hominum memoriam 5
consulem factum, omniaque ea me pudenter vivendo con-
secutum esse quae tu impudenter vaticinando sperare te
saepe dixisti.