Atque ut aliquando ad te veniam, de me hoc sit extremum. 9.7
Quid quisque nostrum de se ipse loquatur, non est sane
requirendum: boni viri <quid dicant>, id est maximi momenti
et ponderis. Duo sunt tempora quibus nostrorum civium 10.1
spectentur iudicia de nobis, unum honoris, alterum salutis.
Honos tali populi Romani voluntate paucis est delatus ac
mihi, salus tanto studio civitatis nemini reddita. De te
autem homines quid sentiant in honore experti sumus, in 5
salute exspectamus. Sed tamen ne me cum his principibus
civitatis qui adsunt P. Sestio, sed ut tecum, cum homine
uno non solum impudentissimo <sed etiam sordidissimo> atque
infimo, conferam, de te ipso, homine et adrogantissimo et
mihi inimicissimo, quaero, Vatini, utrum tandem putes huic 10
civitati, huic rei publicae, huic urbi, his templis, aerario,
curiae, viris his quos vides, horum bonis fortunis liberis,
civibus ceteris, denique deorum immortalium delubris au-
spiciis religionibus melius fuisse et praestabilius me civem
in hac civitate nasci an te? Cum mihi hoc responderis, 15
aut ita impudenter ut manus a te homines vix abstinere
possint, aut ita dolenter ut aliquando ista quae sunt inflata
rumpantur, tum memoriter respondeto ad ea quae te de te
ipso rogaro. Atque illud tenebricosissimum tempus ineuntis 11.1
aetatis tuae patiar latere. Licet impune per me parietes in
adulescentia perfoderis, vicinos compilaris, matrem verbe-
raris: habeat hoc praemi tua indignitas, ut adulescentiae
turpitudo obscuritate et sordibus tuis obtegatur. 5
  Quaesturam petisti cum P. Sestio, cum hic nihil loque-
retur nisi quod agebat, tu de altero consulatu gerendo te
diceres cogitare. Quaero abs te teneasne memoria, cum
P. Sestius quaestor sit cunctis suffragiis factus, tunc te vix,
invitis omnibus, non populi beneficio sed consulis, extremum 10
adhaesisse? in eo magistratu cum tibi magno clamore aqua- 12.1
ria provincia sorte obtigisset, missusne sis a me consule Pu-
teolos, ut inde aurum exportari argentumque prohiberes?
in eo negotio cum te non custodem ad continendas, sed
portitorem ad partiendas mercis missum putares, cumque 5
omnium domos, apothecas, navis furacissime scrutarere,
hominesque negoti gerentis iudiciis iniquissimis inretires,
mercatores e navi egredientis terreres, conscendentis mora-
rere, teneasne memoria tibi in conventu Puteolis manus
esse adlatas, ad me consulem querelas Puteolanorum esse 10
delatas? post quaesturam exierisne legatus in ulteriorem
Hispaniam C. Cosconio pro consule? cum illud iter Hispa-
niense pedibus fere confici soleat, aut, si qui navigare velit,
certa sit ratio navigandi, venerisne in Sardiniam atque inde
in Africam? fuerisne, quod sine senatus consulto tibi facere 15
non licuit, in regno Hiempsalis, fuerisne in regno Mastane-
sosi, venerisne ad fretum per Mauretaniam? quem scias
umquam legatum Hispaniensem istis itineribus in illam
provinciam pervenisse?