Et quoniam legationis tuae facta mentio est, volo audire
|
35.1
|
de te quo tandem senatus consulto legatus sis. De gestu
|
|
intellego quid respondeas: tua lege, dicis. Esne igitur
|
|
patriae certissimus parricida? spectarasne id, ut patres con-
|
|
scripti ex re publica funditus tollerentur? ne hoc quidem
|
5
|
senatui relinquebas, quod nemo umquam ademit, ut legati
|
|
ex eius ordinis auctoritate legarentur? Adeone tibi sordidum
|
|
consilium publicum visum est, adeo adflictus senatus, adeo
|
|
misera et prostrata res publica ut non nuntios pacis ac belli,
|
|
non oratores, non interpretes, non bellici consili auctores,
|
10
|
non ministros muneris provincialis senatus more maiorum
|
|
deligere posset? Eripueras senatui provinciae decernendae
|
36.1
|
potestatem, imperatoris deligendi iudicium, aerari dispensa-
|
|
tionem: quae numquam sibi populus Romanus appetivit,
|
|
qui numquam senatui summi consili gubernationem au-
|
|
ferre conatus est. Age, factum est horum aliquid in aliis:
|
5
|
raro, sed tamen factum est ut populus deligeret impera-
|
|
torem: quis legatos umquam audivit sine senatus consulto?
|
|
Ante te nemo, post continuo fecit idem in duobus prodigiis
|
|
rei publicae Clodius; quo etiam maiore es malo mactandus,
|
|
quod non solum facto tuo sed etiam exemplo rem publicam
|
10
|
vulnerasti, neque tantum ipse es improbus sed etiam alios
|
|
docere voluisti. Ob hasce omnis res sciasne te severissi-
|
|
morum hominum Sabinorum, fortissimorum virorum Mar-
|
|
sorum et Paelignorum, tribulium tuorum, iudicio notatum,
|
|
nec post Romam conditam praeter te tribulem quemquam
|
15
|
tribum Sergiam perdidisse?
|
|
Atque illud etiam audire <de> te cupio, qua re, cum ego
|
37.1
|
legem de ambitu tulerim ex senatus consulto, tulerim sine
|
|
vi, tulerim salvis auspiciis, tulerim salva lege Aelia et Fufia,
|
|
tu eam esse legem non putes, praesertim cum ego legibus
|
|
tuis, quoquo modo latae sunt, paream; cum mea lex dilucide
|
5
|
vetet Biennio qvo qvis petat petitvrvsve sit gladia-
|
|
tores dare nisi ex testamento praestitvta die, quae
|
|
tanta in te sit amentia ut in ipsa petitione gladiatores
|
|
audeas dare? num quem putes illius tui certissimi gladia-
|
|
toris similem tribunum plebis posse reperiri qui se interponat
|
10
|
quo minus reus mea lege fias?
|
|