Ac mihi quidem videtur, iudices, hic introitus defensionis 3.1
adulescentiae M. Caeli maxime convenire, ut ad ea quae
accusatores deformandi huius causa et detrahendae spoli-
andaeque dignitatis gratia dixerunt primum respondeam.
Obiectus est pater varie, quod aut parum splendidus ipse 5
aut parum pie tractatus a filio diceretur. De dignitate
M. Caelius notis ac maioribus natu etiam sine mea oratione
tacitus facile ipse respondet; quibus autem propter sene-
ctutem, quod iam diu minus in foro nobiscumque versatur,
non aeque est cognitus, hi sic habeant, quaecumque in 10
equite Romano dignitas esse possit, quae certe potest esse
maxima, eam semper in M. Caelio habitam esse summam
hodieque haberi non solum a suis sed etiam ab omnibus
quibus potuerit aliqua de causa esse notus. Equitis autem 4.1
Romani esse filium criminis loco poni ab accusatoribus
neque his iudicantibus oportuit neque defendentibus nobis.
Nam quod de pietate dixistis, est ista quidem nostra existi-
matio sed iudicium certe parentis. Quid nos opinemur 5
audietis ex iuratis; quid parentes sentiant lacrimae matris
incredibilisque maeror, squalor patris et haec praesens
maestitia quam cernitis luctusque declarat. Nam quod est 5.1
obiectum municipibus esse adulescentem non probatum
suis, nemini umquam praesenti †Praestutiani† maiores
honores habuerunt, iudices, quam absenti M. Caelio; quem
et absentem in amplissimum ordinem cooptarunt et ea non 5
petenti detulerunt quae multis petentibus denegarunt.
Idemque nunc lectissimos viros et nostri ordinis et equites
Romanos cum legatione ad hoc iudicium et cum gravissima
atque ornatissima laudatione miserunt. Videor mihi iecisse
fundamenta defensionis meae, quae firmissima sunt si ni- 10
tuntur iudicio suorum. Neque enim vobis satis commen-
data huius aetas esse posset, si non modo parenti, tali viro,
verum etiam municipio tam inlustri ac tam gravi displiceret.
Equidem, ut ad me revertar, ab his fontibus profluxi ad 6.1
hominum famam, et meus hic forensis labor vitaeque ratio
demanavit ad existimationem hominum paulo latius com-
mendatione ac iudicio meorum.