| Sed tamen ex ipsa quaeram prius utrum me secum | 33.1 |
| severe et graviter et prisce agere malit, an remisse et leniter | |
| et urbane. Si illo austero more ac modo, aliquis mihi ab | |
| inferis excitandus est ex barbatis illis, non hac barbula qua | |
| ista delectatur sed illa horrida quam in statuis antiquis | 5 |
| atque imaginibus videmus, qui obiurget mulierem et qui | |
| pro me loquatur ne mihi ista forte suscenseat. Exsistat | |
| igitur ex hac ipsa familia aliquis ac potissimum Caecus ille; | |
| minimum enim dolorem capiet qui istam non videbit. Qui | |
| profecto, si exstiterit, sic aget ac sic loquetur: 'Mulier, | 10 |
| quid tibi cum Caelio, quid cum homine adulescentulo, quid | |
| cum alieno? Cur aut tam familiaris fuisti ut aurum com- | |
| modares, aut tam inimica ut venenum timeres? Non | |
| patrem tuum videras, non patruum, non avum, non proavum, | |
| non <abavum, non> atavum audieras consules fuisse; non | 34.1 |
| denique modo te Q. Metelli matrimonium tenuisse sciebas, | |
| clarissimi ac fortissimi viri patriaeque amantissimi, qui simul | |
| ac pedem limine extulerat, omnis prope civis virtute, gloria, | |
| dignitate superabat? Cum ex amplissimo genere in familiam | 5 |
| clarissimam nupsisses, cur tibi Caelius tam coniunctus fuit? | |
| cognatus, adfinis, viri tui familiaris? Nihil eorum. Quid | |
| igitur fuit nisi quaedam temeritas ac libido? Nonne te, si | |
| nostrae imagines viriles non commovebant, ne progenies | |
| quidem mea, Q. illa Claudia, aemulam domesticae laudis | 10 |
| in gloria muliebri esse admonebat, non virgo illa Vestalis | |
| Claudia quae patrem complexa triumphantem ab inimico | |
| tribuno plebei de curru detrahi passa non est? Cur te | |
| fraterna vitia potius quam bona paterna et avita et usque | |
| a nobis cum in viris tum etiam in feminis repetita moverunt? | 15 |
| Ideone ego pacem Pyrrhi diremi ut tu amorum turpissi- | |
| morum cotidie foedera ferires, ideo aquam adduxi ut ea tu | |
| inceste uterere, ideo viam munivi ut eam tu alienis viris | |
| comitata celebrares?' |