Nullum argumentum in re, nulla suspicio in causa, nullus 66.7
exitus criminis reperietur. Itaque haec causa ab argumentis,
a coniectura, ab eis signis quibus veritas inlustrari solet ad
testis tota traducta est. Quos quidem ego, iudices, testis 10
non modo sine ullo timore sed etiam cum aliqua spe dele-
ctationis exspecto. Praegestit animus iam videre, primum 67.1
lautos iuvenes mulieris beatae ac nobilis familiaris, deinde
fortis viros ab imperatrice in insidiis atque in praesidio
balnearum conlocatos. Ex quibus requiram quem ad modum
latuerint aut ubi, alveusne ille an equus Troianus fuerit 5
qui tot invictos viros muliebre bellum gerentis tulerit ac
texerit. Illud vero respondere cogam, cur tot viri ac tales
hunc et unum et tam imbecillum quem videtis non aut
stantem comprehenderint aut fugientem consecuti sint; qui
se numquam profecto, si in istum locum processerint, expli- 10
cabunt. Quam volent in conviviis faceti, dicaces, non
numquam etiam ad vinum diserti sint, alia fori vis est, alia
triclini, alia subselliorum ratio, alia lectorum; non idem
iudicum comissatorumque conspectus; lux denique longe
alia est solis, alia lychnorum. Quam ob rem excutiemus 15
omnis istorum delicias, omnis ineptias, si prodierint. Sed
me audiant, navent aliam operam, aliam ineant gratiam, in
aliis se rebus ostentent, vigeant apud istam mulierem venu-
state, dominentur sumptibus, haereant, iaceant, deserviant;
capiti vero innocentis fortunisque parcant. 20
  At sunt servi illi de cognatorum sententia, nobilissimorum 68.1
et clarissimorum hominum, manu missi. Tandem aliquid
invenimus quod ista mulier de suorum propinquorum, for-
tissimorum virorum, sententia atque auctoritate fecisse
dicatur. Sed scire cupio quid habeat argumenti ista manu- 5
missio; in qua aut crimen est Caelio quaesitum aut quaestio
sublata aut multarum rerum consciis servis cum causa
praemium persolutum. 'At propinquis' inquit 'placuit.' Cur
non placeret, cum rem tute ad eos non ab aliis tibi adlatam
sed a te ipsa compertam deferre diceres? Hic etiam 69.1
miramur, si illam commenticiam pyxidem obscenissima sit
fabula consecuta? Nihil est quod in eius modi mulierem
non cadere videatur. Audita et percelebrata sermonibus
res est. Percipitis animis, iudices, iam dudum quid velim 5
vel potius quid nolim dicere. Quod etiam si est factum,
certe a Caelio quidem non est factum—quid enim atti-
nebat?—est enim ab aliquo adulescente fortasse non tam
insulso quam inverecundo. Sin autem est fictum, non illud
quidem modestum sed tamen est non infacetum menda- 10
cium; quod profecto numquam hominum sermo atque
opinio comprobasset, nisi omnia quae cum turpitudine aliqua
dicerentur in istam quadrare apte viderentur.