DE PROVINCIIS CONSVLARIBVS
|
|
IN SENATV ORATIO
|
|
Si quis vestrum, patres conscripti, exspectat quas sim pro-
|
1.1
|
vincias decreturus, consideret ipse secum qui mihi homines
|
|
ex provinciis potissimum detrahendi sint: non dubitabit
|
|
quid sentire me conveniat, cum quid mihi sentire necesse
|
|
sit cogitarit. Ac si princeps eam sententiam dicerem, lauda-
|
5
|
retis profecto; si solus, certe ignosceretis; etiam si paulo
|
|
minus utilis vobis sententia videretur, veniam tamen aliquam
|
|
dolori meo tribueretis. Nunc vero, patres conscripti, non
|
|
parva adficior voluptate, vel quod hoc maxime rei publicae
|
|
conducit, Syriam Macedoniamque decerni, ut dolor meus
|
10
|
nihil a communi utilitate dissentiat, vel quod habeo auctorem
|
|
P. Servilium, qui ante me sententiam dixit, virum clarissi-
|
|
mum et cum in universam rem publicam tum etiam erga
|
|
meam salutem fide ac benivolentia singulari. Quod si ille,
|
2.1
|
et paulo ante et quotienscumque ei locus dicendi ac potestas
|
|
fuit, Gabinium et Pisonem, duo rei publicae portenta ac
|
|
paene funera, cum propter alias causas tum maxime propter
|
|
illud insigne scelus eorum et importunam in me crudelitatem,
|
5
|
non solum sententia sua sed etiam verborum gravitate esse
|
|
notandos putavit, quonam me animo in eos esse oportet,
|
|
cuius illi salutem pro pignore tradiderunt ad explendas suas
|
|
cupiditates? Sed ego in hac sententia dicenda non parebo
|
|
dolori meo, non iracundiae serviam. Quo animo unus quis-
|
10
|
que vestrum debet esse in illos, hoc ero: praecipuum illum
|
|
et proprium sensum doloris mei, quem tamen vos communem
|
|
semper vobis mecum esse duxistis, a sententia dicenda
|
|
amovebo, ad ulciscendi tempora reservabo.
|
|