Hos vos de provinciis, si non aliquando deducendi essent, 13.1
deripiendos non putaretis? et has duplicis pestis sociorum,
militum cladis, publicanorum ruinas, provinciarum vastitates,
imperi maculas teneretis? At idem vos anno superiore hos
eosdem revocabatis, cum in provincias pervenissent: quo 5
tempore si liberum vestrum iudicium fuisset nec totiens
dilata res nec ad extremum e manibus erepta, restituissetis,
id quod cupiebatis, vestram auctoritatem, iis per quos erat
amissa revocatis, et iis ipsis praemiis extortis quae erant pro
scelere atque eversione patriae consecuti. Qua e poena si 14.1
tum aliorum opibus, non suis, invitissimis vobis evolarunt,
at aliam multo maiorem gravioremque subierunt. Quae
enim homini in quo aliqui, si non famae pudor, at supplici
timor est gravior poena accidere potuit quam non credi 5
litteris iis quae rem publicam bene gestam in bello nuntiarent?
Hoc statuit senatus, cum frequens supplicationem Gabinio
denegavit: primum homini sceleribus flagitiis contamina-
tissimo nihil esse credendum, deinde a proditore, atque eo
quem praesentem hostem rei publicae cognosset, bene rem 10
publicam geri non potuisse, postremo ne deos quidem im-
mortalis velle aperiri sua templa et sibi supplicari hominis
impurissimi et sceleratissimi nomine. Itaque ille alter aut
ipse est homo doctus et a suis Graecis subtilius eruditus,
quibuscum iam in exostra helluatur, antea post siparium 15
solebat, aut amicos habet prudentiores quam Gabinius, cuius
nullae litterae proferuntur.
  Hosce igitur imperatores habebimus? quorum alter non 15.1
audet nos certiores facere <qua re> imperator appelletur, alterum,
si tabellarii non cessarint, necesse est paucis diebus paeniteat
audere: cuius amici si qui sunt, aut si beluae tam immani
tamque taetrae possunt ulli esse amici, hac consolatione 5
utuntur, etiam T. Albucio supplicationem hunc ordinem de-
negasse. Quod est primum dissimile, res in Sardinia cum
mastrucatis latrunculis a propraetore una cohorte auxiliaria
gesta, et bellum cum maximis Syriae gentibus <et> tyrannis
consulari exercitu imperioque confectum. Deinde Albucius, 10
quod a senatu petebat, ipse sibi in Sardinia ante decreverat;
constabat enim Graecum hominem ac levem in ipsa provincia
quasi triumphasse, itaque hanc eius temeritatem senatus
supplicatione denegata notavit. Sed fruatur sane hoc solacio 16.1
atque hanc insignem ignominiam (quoniam uni praeter se
inusta est), putet esse leviorem, dum modo, cuius exemplo
se consolatur, eius exitum exspectet, praesertim cum in
Albucio nec Pisonis libidines nec audacia Gabini fuerit ac 5
tamen hac una plaga conciderit, ignominia senatus.