Ac mihi quidem hoc dignum re publica videtur, hoc 5.1
deberi huius excellentis viri praestantissimae gloriae, hoc
proprium esse vestri offici, hoc satis esse causae ut, quod
fecisse Cn. Pompeium constet, id omnes ei licuisse con-
cedant. Nam verius nihil est quam quod hesterno die dixit 5
ipse, ita L. Cornelium de fortunis omnibus dimicare ut
nullius in delicti crimen vocaretur. Non enim furatus esse
civitatem, non genus suum ementitus, non in aliquo impu-
denti mendacio delituisse, non inrepsisse in censum dicitur:
unum obicitur, natum esse Gadibus, quod negat nemo. 10
Cetera accusator fatetur, hunc in Hispania durissimo bello
cum Q. Metello, cum C. Memmio et in classe et in exercitu
fuisse; ut Pompeius in Hispaniam venerit Memmiumque
habere quaestorem coeperit, numquam a Memmio disces-
sisse, Carthagine esse obsessum, acerrimis illis proeliis et 15
maximis, Sucronensi et Turiensi, interfuisse, cum Pompeio
ad extremum belli tempus fuisse. Haec sunt propria Corneli, 6.1
pietas in rem publicam nostram, labor, adsiduitas, dimicatio,
virtus digna summo imperatore, spes pro periculis praemio-
rum; praemia quidem ipsa non sunt in eius facto qui
adeptus est, sed in eius qui dedit. Donatus igitur est ob 5
eas causas a Cn. Pompeio civitate. Id accusator non negat,
sed reprehendit, ut in Cornelio causa ipsius probetur, poena
quaeratur, in Pompeio causa laedatur, poena sit nulla nisi
famae: sic innocentissimi hominis fortunas, praestantissimi
imperatoris factum condemnari volunt. Ergo in iudicium 10
caput Corneli, factum Pompei vocatur. Hunc enim in ea
civitate in qua sit natus honestissimo loco natum esse con-
cedis, et ab ineunte aetate relictis rebus suis omnibus in
nostris bellis nostris cum imperatoribus esse versatum,
nullius laboris, nullius obsessionis, nullius proeli expertem 15
fuisse. Haec sunt omnia cum plena laudis tum propria
Corneli, nec in iis rebus crimen est ullum. Vbi igitur est 7.1
crimen? Quod eum Pompeius civitate donavit. Huius
crimen? Minime, nisi honos ignominia putanda est. Cuius
igitur? Re vera nullius, actione accusatoris eius unius qui
donavit; qui si adductus gratia minus idoneum hominem 5
praemio adfecisset, quin etiam si virum bonum sed non ita
meritum, si denique aliquid non contra ac liceret factum
diceretur, sed contra atque oporteret, tamen esset omnis
eius modi reprehensio a vobis, iudices, repudianda. Nunc 8.1
vero quid dicitur? Quid ait accusator? Fecisse Pompeium
quod ei facere non licuerit; quod gravius est quam si id
factum ab eo diceret quod non oportuisset. Est enim
aliquid quod non oporteat, etiam si licet; quicquid vero non 5
licet, certe non oportet.