Quod si acerbissima lege Servilia principes viri ac gravissimi
|
54.7
|
et sapientissimi cives hanc Latinis, id est foederatis, viam ad
|
|
civitatem populi iussu patere passi sunt, neque ius est hoc
|
|
reprehensum Licinia et Mucia lege, cum praesertim genus
|
10
|
ipsum accusationis et nomen <et> eius modi praemium quod
|
|
nemo adsequi posset nisi ex senatoris calamitate neque sena-
|
|
tori neque bono cuiquam nimis iucundum esse posset, dubi-
|
|
tandum fuit quin, quo in genere iudicum praemia rata essent,
|
|
in eodem iudicia imperatorum valerent? Num fundos igitur
|
15
|
factos populos Latinos arbitramur aut Serviliae legi aut
|
|
ceteris quibus Latinis hominibus erat propositum aliqua ex
|
|
re praemium civitatis? Cognoscite nunc iudicium senatus,
|
55.1
|
quod semper iudicio est populi comprobatum. Sacra Cereris,
|
|
iudices, summa maiores nostri religione confici caerimonia-
|
|
que voluerunt; quae cum essent adsumpta de Graecia, et per
|
|
Graecas curata sunt semper sacerdotes et Graeca omnino
|
5
|
nominata. Sed cum illam quae Graecum illud sacrum mon-
|
|
straret et faceret ex Graecia deligerent, tamen sacra pro civi-
|
|
bus civem facere voluerunt, ut deos immortalis scientia pere-
|
|
grina et externa, mente domestica et civili precaretur. Has
|
|
sacerdotes video fere aut Neapolitanas aut Veliensis fuisse,
|
10
|
foederatarum sine dubio civitatum. Mitto vetera; proxime
|
|
dico ante civitatem Veliensibus datam de senatus sententia
|
|
C. Valerium Flaccum, praetorem urbanum, nominatim ad
|
|
populum de Calliphana Veliense, ut ea civis Romana esset,
|
|
tulisse. Num igitur aut fundos factos Veliensis, aut sacer-
|
15
|
dotem illam civem Romanam factam non esse, aut foedus et
|
|
a senatu et a populo Romano violatum arbitramur?
|
|
Intellego, iudices, in causa aperta minimeque dubia multo
|
56.1
|
et plura et a pluribus peritissimis esse dicta quam res postu-
|
|
laret. Sed id factum est, non ut vobis rem tam perspicuam
|
|
dicendo probaremus, verum ut omnium malivolorum ini-
|
|
quorum invidiosorum animos frangeremus; quos ut accusa-
|
5
|
tor incenderet, ut aliqui sermones hominum alienis bonis
|
|
maerentium etiam ad vestras auris permanarent et in iudicio
|
|
ipso redundarent, idcirco illa in omni parte orationis summa
|
|
arte adspergi videbatis; tum pecuniam L. Corneli, quae
|
|
neque invidiosa est et, quantacumque est, eius modi est ut
|
10
|
conservata magis quam correpta esse videatur; tum luxuriam,
|
|
quae non crimine aliquo libidinis, sed communi maledicto
|
|
notabatur; tum Tusculanum, quod Q. Metelli fuisse memi-
|
|
nerat et L. Crassi, Crassum emisse de libertino homine,
|
|
Soterico Marcio, ad Metellum pervenisse de Vennoni Vin-
|
15
|
dici bonis non tenebat. Simul illud nesciebat, praediorum
|
|
nullam esse gentem, emptionibus ea solere saepe ad alienos
|
|
homines, saepe ad infimos, non legibus tamquam tutelas
|
|
pervenire. Obiectum est etiam quod in tribum Clustumi-
|
57.1
|
nam pervenerit; quod hic adsecutus est legis de ambitu
|
|
praemio minus invidioso quam qui legum praemiis prae-
|
|
toriam sententiam et praetextam togam consequuntur. Et
|
|
adoptatio Theophani agitata est, per quam Cornelius nihil
|
5
|
est praeterquam propinquorum suorum hereditates adse-
|
|
cutus.
|
|