| PRO CN. PLANCIO ORATIO | |
| Cum propter egregiam et singularem Cn. Planci, iudices, | 1.1 |
| in mea salute custodienda fidem tam multos et bonos viros | |
| eius honori viderem esse fautores, capiebam animo non | |
| mediocrem voluptatem quod, cuius officium mihi saluti | |
| fuisset, ei meorum temporum memoriam suffragari videbam. | 5 |
| Cum autem audirem meos partim inimicos, partim invidos | |
| huic accusationi esse fautores, eandemque rem adversariam | |
| esse in iudicio Cn. Plancio quae in petitione fuisset adiutrix, | |
| dolebam, iudices, et acerbe ferebam, si huius salus ob eam | |
| ipsam causam esset infestior quod is meam salutem atque | 10 |
| vitam sua benivolentia praesidio custodiaque texisset. Nunc | 2.1 |
| autem vester, iudices, conspectus et consessus iste reficit et | |
| recreat mentem meam, cum intueor et contemplor unum | |
| quemque vestrum. Video enim hoc in numero neminem | |
| cui mea salus non cara fuerit, cuius non exstet in me sum- | 5 |
| mum meritum, cui non sim obstrictus memoria benefici | |
| sempiterna. Itaque non extimesco ne Cn. Plancio custodia | |
| meae salutis apud eos obsit qui me ipsi maxime salvum | |
| videre voluerunt, saepiusque, iudices, mihi venit in mentem | |
| admirandum esse M. Laterensem, hominem studiosissimum | 10 |
| et dignitatis et salutis meae, reum sibi hunc potissimum | |
| delegisse quam metuendum ne vobis id ille magna ratione | |
| fecisse videatur. Quamquam mihi non sumo tantum neque | 3.1 |
| adrogo, iudices, ut Cn. Plancium suis erga me meritis im- | |
| punitatem consecutum putem. Nisi eius integerrimam | |
| vitam, modestissimos mores, summam fidem, continentiam, | |
| pietatem, innocentiam ostendero, nihil de poena recusabo; | 5 |
| sin omnia praestitero quae sunt a bonis viris exspectanda, | |
| petam, iudices, a vobis ut, cuius misericordia salus mea | |
| custodita sit, ei vos vestram misericordiam me deprecante | |
| tribuatis. Equidem ad reliquos labores, quos in hac causa | |
| maiores suscipio quam in ceteris, etiam hanc molestiam ad- | 10 |
| sumo, quod mihi non solum pro Cn. Plancio dicendum est, | |
| cuius ego salutem non secus ac meam tueri debeo, sed | |
| etiam pro me ipso, de quo accusatores plura paene quam de | |
| re reoque dixerunt. Quamquam, iudices, si quid est in me | 4.1 |
| ipso ita reprehensum ut id ab hoc seiunctum sit, non me id | |
| magno opere conturbat; non enim timeo ne, quia perraro | |
| grati homines reperiantur, idcirco, cum me nimium gratum | |
| illi esse dicant, id mihi criminosum esse possit. Quae vero | 5 |
| ita sunt agitata ab illis ut aut merita Cn. Planci erga me | |
| minora esse dicerent quam a me ipso praedicarentur, aut, si | |
| essent summa, negarent ea tamen ita magni ut ego putarem | |
| ponderis apud vos esse debere, haec mihi sunt tractanda, | |
| iudices, et modice, ne quid ipse offendam, et tum denique | 10 |
| cum respondero criminibus, ne non tam innocentia reus | |
| sua quam recordatione meorum temporum defensus esse | |
| videatur. |