An vero nuper clarissimi cives nomen editicii iudicis non
|
41.5
|
tulerunt, cum ex cxxv iudicibus principibus equestris ordinis
|
|
quinque et lxx reus reiceret, l referret, omniaque potius
|
|
permiscuerunt quam ei legi condicionique parerent; nos
|
|
neque ex delectis iudicibus sed ex omni populo, neque
|
|
editos ad reiciendum sed ab accusatore constitutos iudices
|
10
|
ita feremus ut neminem reiciamus? Neque ego nunc legis
|
42.1
|
iniquitatem queror, sed factum tuum a sententia legis doceo
|
|
discrepare; et illud acerbum iudicium si, quem ad modum
|
|
senatus censuit populusque iussit, ita fecisses ut huic et
|
|
suam et ab hoc observatas tribus ederes, non modo non
|
5
|
quererer, sed hunc eis iudicibus editis qui idem testes esse
|
|
possent absolutum putarem, neque nunc multo secus exi-
|
|
stimo. Cum enim has tribus edidisti, ignotis te iudicibus
|
|
uti malle quam notis indicavisti; fugisti sententiam legis,
|
|
aequitatem omnem reiecisti, in tenebris quam in luce causam
|
10
|
versari maluisti. 'Voltinia tribus ab hoc corrupta, Teretinam
|
43.1
|
habuerat venalem. Quid diceret apud Voltiniensis aut apud
|
|
tribulis suos iudices?' Immo vero tu quid diceres? quem
|
|
iudicem ex illis aut tacitum testem haberes aut vero etiam
|
|
excitares? Etenim si reus tribus ederet, Voltiniam fortasse
|
5
|
Plancius propter necessitudinem ac vicinitatem, suam vero
|
|
certe edidisset. Vel si quaesitor huic edendus fuisset, quem
|
|
tandem potius quam hunc C. Alfium quem habet, cui
|
|
notissimus esse debet, vicinum, tribulem, gravissimum
|
|
hominem iustissimumque edidisset? cuius quidem aequitas
|
10
|
et ea voluntas erga Cn. Planci salutem quam ille sine ulla
|
|
cupiditatis suspicione prae se fert facile declarat non fuisse
|
|
fugiendos tribulis huic iudices cui quaesitorem tribulem
|
|
exoptandum fuisse videatis. Neque ego nunc consilium
|
44.1
|
reprehendo tuum quod <non> eas tribus quibus erat hic
|
|
maxime notus edideris, sed a te doceo consilium non
|
|
servatum senatus. Etenim quis te tum audiret illorum, aut
|
|
quid diceres? Sequestremne Plancium? Respuerent aures,
|
5
|
nemo agnosceret, repudiarent. An gratiosum? Illi libenter
|
|
audirent, nos non timide confiteremur. Noli enim putare,
|
|
Laterensis, legibus istis quas senatus de ambitu sanciri
|
|
voluerit id esse actum ut suffragatio, ut observantia, ut
|
|
gratia tolleretur. Semper fuerunt viri boni qui apud tribulis
|
10
|
suos gratiosi esse vellent; neque vero tam durus in plebem
|
45.1
|
noster ordo fuit ut eam coli nostra modica liberalitate
|
|
noluerit, neque hoc liberis nostris interdicendum est, ne
|
|
observent tribulis suos, ne diligant, ne conficere necessariis
|
|
suis suam tribum possint, ne par ab eis munus in sua peti-
|
5
|
tione respectent. Haec enim plena sunt offici, plena obser-
|
|
vantiae, plena etiam antiquitatis. Isto in genere et fuimus
|
|
ipsi, cum ambitionis nostrae tempora postulabant, et claris-
|
|
simos viros esse vidimus, et hodie esse volumus quam
|
|
plurimos gratiosos. Decuriatio tribulium, discriptio populi,
|
10
|
suffragia largitione devincta severitatem senatus et bonorum
|
|
omnium vim ac dolorem excitarent. Haec doce, haec
|
|
profer, huc incumbe, Laterensis, decuriasse Plancium, con-
|
|
scripsisse, sequestrem fuisse, pronuntiasse, divisisse; tum
|
|
mirabor te eis armis uti quae tibi lex dabat noluisse. Tri-
|
15
|
bulibus enim iudicibus non modo severitatem illorum, si ista
|
|
vera sunt, sed ne voltus quidem ferre possemus. Hanc tu
|
46.1
|
rationem cum fugeris cumque eos iudices habere nolueris
|
|
quorum in huius delicto cum scientia certissima, tum dolor
|
|
gravissimus esse debuerit, quid apud hos dices qui abs te
|
|
taciti requirunt cur sibi hoc oneris imposueris, cur se potissi-
|
5
|
mum delegeris, cur denique se divinare malueris quam eos
|
|
qui scirent iudicare? Ego Plancium, Laterensis, et ipsum
|
|
gratiosum esse dico et habuisse in petitione multos cupidos
|
|
sui gratiosos; quos tu si sodalis vocas, officiosam amicitiam
|
|
nomine inquinas criminoso; sin, quia gratiosi sint, accusan-
|
10
|
dos putas, noli mirari te id quod tua dignitas postularit
|
|
repudiandis gratiosorum amicitiis non esse adsecutum.
|
|
Nam ut ego doceo gratiosum esse in sua tribu Plancium,
|
47.1
|
quod multis benigne fecerit, pro multis spoponderit, in
|
|
operas plurimos patris auctoritate et gratia miserit, quod
|
|
denique omnibus officiis per se, per patrem, per maiores
|
|
suos totam Atinatem praefecturam comprehenderit, sic tu
|
5
|
doce sequestrem fuisse, largitum esse, conscripsisse, tribulis
|
|
decuriavisse. Quod si non potes, noli tollere ex ordine
|
|
nostro liberalitatem, noli maleficium putare esse gratiam,
|
|
noli observantiam sancire poena.
|
|