An te illa argumenta duxerunt? 'Dubitatis,' inquit, 53.6
'quin coitio facta sit, cum tribus plerasque cum Plotio
tulerit Plancius?' An una fieri potuerunt, si una tribus
non tulissent? 'At non nullas punctis paene totidem.'
Quippe, cum iam facti prope superioribus comitiis declara- 10
tique venissent. Quamquam ne id quidem suspicionem
coitionis habuerit. Neque enim umquam maiores nostri
sortitionem constituissent aediliciam, nisi viderent accidere
posse ut competitores pares suffragiis essent. Et ais priori- 54.1
bus comitiis Aniensem a Plotio Pedio, Teretinam <a> Plancio
tibi esse concessam; nunc ab utroque eas avolsas, ne in
angustum venirent. Quam convenit nondum cognita populi
voluntate hos quos iam tum coniunctos fuisse dicis iacturam 5
suarum tribuum, quo vos adiuvaremini, fecisse; eosdem,
cum iam essent experti quid valerent, restrictos et tenacis
fuisse? Etenim verebantur, credo, angustias. Quasi res in
contentionem aut in discrimen aliquod posset venire. Sed
tamen tu A. Plotium, virum ornatissimum, in idem crimen 10
vocando indicas eum te adripuisse a quo non sis interrogatus.
Nam quod questus es pluris te testis habere de Voltinia
quam quot in ea tribu puncta tuleris, indicas aut eos testis
te producere qui, quia nummos acceperint, te praeterierint,
aut te ne gratuita quidem eorum suffragia tulisse. Illud 55.1
vero crimen de nummis quos in circo Flaminio deprehensos
esse dixisti caluit re recenti, nunc in causa refrixit. Neque
enim qui illi nummi fuerint nec quae tribus nec qui divisor
ostendis. Atque is quidem eductus ad consules qui tum in 5
crimen vocabatur se inique a tuis iactatum graviter quere-
batur. Qui si erat divisor, praesertim eius quem tu habebas
reum, cur abs te reus non est factus? cur non eius damna-
tione aliquid ad hoc iudicium praeiudici comparasti?