Quid? si populi quoque factum defendo, Laterensis, et 17.1
doceo Cn. Plancium non obrepsisse ad honorem, sed eo
venisse cursu qui semper patuerit hominibus ortis hoc
nostro equestri loco, possumne eripere orationi tuae con-
tentionem vestrum, quae tractari sine contumelia non 5
potest, et te ad causam aliquando crimenque deducere?
Si, quod equitis Romani filius est, inferior esse debuit,
omnes tecum equitum Romanorum filii petiverunt. Nihil
dico amplius; hoc tamen miror cur huic potissimum irascare
qui longissime a te afuit. Equidem, si quando, ut fit, iactor 10
in turba, non illum accuso qui est in summa sacra via, cum
ego ad Fabianum fornicem impellor, sed eum qui in me
ipsum incurrit atque incidit. Tu neque Q. Pedio, forti viro,
suscenses neque huic A. Plotio, ornatissimo homini familiari
meo, et ab eo qui hos dimovit potius quam ab eis qui in te 15
ipsum incubuerunt te depulsum putas. Sed tamen haec 18.1
tibi est prima cum Plancio generis vestri familiaeque con-
tentio, qua abs te vincitur; cur enim non confitear quod
necesse est? Sed non hic magis quam ego a meis com-
petitoribus et alias et in consulatus petitione vincebar. Sed 5
vide ne haec ipsa quae despicis huic suffragata sint. Sic
enim conferamus. Est tuum nomen utraque familia con-
sulare. Num dubitas igitur quin omnes qui favent nobilitati,
qui id putant esse pulcherrimum, qui imaginibus, qui
nominibus vestris ducuntur, te aedilem fecerint? Equidem 10
non dubito. Sed si parum multi sunt qui nobilitatem
ament, num ista est nostra culpa? Etenim ad caput et ad
fontem generis utriusque veniamus.
  Tu es e municipio antiquissimo Tusculano, ex quo sunt 19.1
plurimae familiae consulares, in quibus est etiam Iuventia
—tot ex reliquis municipiis omnibus non sunt—hic est e
praefectura Atinati non tam prisca, non tam honorata, non
tam suburbana. Quantum interesse vis ad rationem petendi? 5
Primum utrum magis favere putas Atinatis an Tusculanos
suis? Alteri—scire enim hoc propter vicinitatem facile
possum—cum huius ornatissimi atque optimi viri, Cn.
Saturnini, patrem aedilem, cum praetorem viderunt, quod
primus ille non modo in eam familiam sed etiam in prae- 10
fecturam illam sellam curulem attulisset, mirandum in
modum laetati sunt; alteros—credo, quia refertum est
municipium consularibus, nam malivolos non esse certo
scio—numquam intellexi vehementius suorum honore laetari.
Habemus hoc nos, habent nostra municipia. Quid ego de 20.1
me, de fratre meo loquar? quorum honoribus agri ipsi prope
dicam montesque faverunt. Num quando vides Tuscu-
lanum aliquem de M. Catone illo in omni virtute principe,
num de Ti. Coruncanio municipe suo, num de tot Fulviis 5
gloriari? Verbum nemo facit. At in quemcumque Arpi-
natem incideris, etiam si nolis, erit tamen tibi fortasse etiam
de nobis aliquid, sed certe de C. Mario audiendum. Primum
igitur hic habuit studia suorum ardentia, tu tanta quanta in
hominibus iam saturatis honoribus esse potuerunt. Deinde 21.1
tui municipes sunt illi quidem splendidissimi homines, sed
tamen pauci, si quidem cum Atinatibus conferantur; huius
praefectura plena virorum fortissimorum, sic ut nulla tota
Italia frequentior dici possit; quam quidem nunc multi- 5
tudinem videtis, iudices, in squalore et luctu supplicem
vobis. Hi tot equites Romani, tot tribuni aerarii—nam
plebem a iudicio dimisimus, quae cuncta comitiis adfuit—
quid roboris, quid dignitatis huius petitioni attulerunt? Non
<modo> enim tribum Teretinam, de qua dicam alio loco, sed 10
dignitatem, sed oculorum coniectum, sed solidam et robu-
stam et adsiduam frequentiam praebuerunt. Nam municipia
coniunctione etiam vicinitatis vehementer moventur. Omnia 22.1
quae dico de Plancio dico expertus in nobis; sumus enim
finitimi Atinatibus. Laudanda est vel etiam amanda vici-
nitas retinens veterem illum offici morem, non infuscata
malivolentia, non adsueta mendaciis, non fucosa, non fallax, 5
non erudita artificio simulationis vel suburbano vel etiam
urbano. Nemo Arpinas non Plancio studuit, nemo Soranus,
nemo Casinas, nemo Aquinas. Tractus ille celeberrimus
Venafranus, Allifanus, tota denique ea nostra ita aspera et
montuosa et fidelis et simplex et fautrix suorum regio se 10
huius honore ornari, se augeri dignitate arbitrabatur, isdem-
que nunc ex municipiis adsunt equites Romani publice
cum legatione <et> testimonio, nec minore nunc sunt sollici-
tudine quam tum erant studio. Etenim est gravius spoliari
fortunis quam non augeri dignitate. Ergo ut alia in te erant 23.1
inlustriora, Laterensis, quae tibi maiores tui reliquerant, sic
te Plancius hoc non solum municipi verum etiam vicinitatis
genere vincebat; nisi forte te Labicana aut Gabina aut
Bovillana vicinitas adiuvabat, quibus e municipiis vix iam 5
qui carnem Latinis petant reperiuntur. Adiungamus, si vis,
id quod tu huic obesse etiam putas, patrem publicanum;
qui ordo quanto adiumento sit in honore quis nescit? Flos
enim equitum Romanorum, ornamentum civitatis, firma-
mentum rei publicae publicanorum ordine continetur. Quis 24.1
est igitur qui neget ordinis eius studium fuisse in honore
Planci singulare? Neque iniuria, vel quod erat pater is qui
est princeps iam diu publicanorum, vel quod is ab sociis
unice diligebatur, vel quod diligentissime rogabat, vel quia 5
pro filio supplicabat, vel quod huius ipsius in illum ordinem
summa officia quaesturae tribunatusque constabant, vel
quod illi in hoc ornando ordinem se ornare et consulere
liberis suis arbitrabantur.