Sed aliquando veniamus ad causam. In qua tu nomine 36.1
legis Liciniae, quae est de sodaliciis, omnis ambitus leges
complexus es; neque enim quicquam aliud in hac lege nisi
editicios iudices es secutus. Quod genus iudicum si est
aequum ulla in re nisi in hac tribuaria, non intellego quam 5
ob rem senatus hoc uno in genere tribus edi voluerit ab
accusatore neque eandem editionem transtulerit in ceteras
causas, de ipso denique ambitu reiectionem fieri voluerit
iudicum alternorum, cumque nullum genus acerbitatis prae-
termitteret, hoc tamen unum praetereundum putarit. Quid? 37.1
huiusce rei tandem obscura causa est, an et agitata tum
cum ista in senatu res agebatur, et disputata hesterno die
copiosissime a Q. Hortensio, cui tum est senatus adsensus?
Hoc igitur sensimus: 'cuiuscumque tribus largitor esset, et 5
per hanc consensionem quae magis honeste quam vere
sodalitas nominaretur quam quisque tribum turpi largitione
corrumperet, eum maxime eis hominibus qui eius tribus
essent esse notum.' Ita putavit senatus, cum reo tribus
ederentur eae quas is largitione devinctas haberet, eosdem 10
fore testis et iudices. Acerbum omnino genus iudici sed
tamen, si vel sua vel ea quae maxime esset cuique coniuncta
tribus ederetur, vix recusandum. Tu autem, Laterensis, 38.1
quas tribus edidisti? Teretinam, credo. Fuit certe id
aequum et certe exspectatum est et fuit dignum constantia
tua. Cuius tu tribus venditorem et corruptorem et seque-
strem Plancium fuisse clamitas, eam tribum profecto, seve- 5
rissimorum praesertim hominum et gravissimorum, edere
debuisti. At Voltiniam; libet enim tibi nescio quid etiam
de illa tribu criminari. Hanc igitur ipsam cur non edidisti?
quid Plancio cum Lemonia, quid cum Oufentina, quid cum
Clustumina? Nam Maeciam, non quae iudicaret, sed quae 10
reiceretur, esse voluisti. Dubitatis igitur, iudices, quin vos 39.1
M. Laterensis suo iudicio non ad sententiam legis, sed ad
suam spem aliquam de civitate delegerit? dubitatis quin eas
tribus in quibus magnas necessitudines habet Plancius, cum
ille non ediderit, iudicarit officiis ab hoc observatas, non 5
largitione corruptas? Quid enim potes dicere cur ista
editio non summam habeat acerbitatem, remota ratione illa
quam in decernendo secuti sumus? Tu deligas ex omni 40.1
populo aut amicos tuos aut inimicos meos aut denique eos
quos inexorabilis, quos inhumanos, quos crudelis existimes;
tu me ignaro, nec opinante, inscio convoces et tuos et
tuorum amicorum necessarios, iniquos vel meos vel etiam 5
defensorum meorum, eodemque adiungas quos natura putes
asperos atque omnibus iniquos; deinde effundas repente ut
ante consessum meorum iudicum videam quam potuerim
qui essent futuri suspicari, apud eosque me ne quinque
quidem reiectis, quod in proximo reo de consili sententia 10
constitutum est, cogas causam de fortunis omnibus dicere?
Non enim, si aut Plancius ita vixit ut offenderet sciens 41.1
neminem, aut tu ita errasti ut eos ederes imprudens, ut nos
invito te tamen ad iudices non ad carnifices veniremus,
idcirco ista editio per se non acerba est.