| PRO M. SCAVRO ORATIO | |
| August. rhet. R.L.M. 150Halm | |
| Maxime fuit optandum M. Scauro, iudices, ut nullo | a.1 |
| suscepto cuiusquam odio sine offensione ac molestia re- | |
| tineret, id quod praecipue semper studuit, generis, familiae, | |
| nominis dignitatem. | |
| Asc. Sc. 18.19 | |
| Subiit etiam populi iudicium inquirente Cn. Domitio | c.1 |
| tribuno plebis. | |
| Asc. Sc. 19.7 | |
| Reus est factus a Q. Servilio Caepione lege Servilia, | d.1 |
| cum iudicia penes equestrem ordinem essent et P. Rutilio | |
| damnato nemo tam innocens videretur ut non timeret illa. | |
| Asc. Sc. 19.18 | |
| Ab eodem etiam lege Varia custos ille rei publicae | e.1 |
| proditionis est in crimen vocatus; vexatus a Q. Vario tri- | |
| buno plebis est. | |
| Asc. Sc. 20.12 | |
| Non enim tantum admiratus sum ego illum virum, | f.1 |
| sicut omnes, sed etiam praecipue dilexi. Primus enim me | |
| flagrantem studio laudis in spem impulit posse virtute me | |
| sine praesidio fortunae, quo contendissem, labore et con- | |
| stantia pervenire. | 5 |