Serv. G. 1.58
  Redimunt se ea parte corporis, propter p.1
quam maxime expetuntur.
Asc. Sc. 21.24
  Sic, inquam, se, iudices, res habet; neque hoc a me 1q.1
novum disputatur, sed quaesitum ab aliis est.
Asc. Sc. 21.2
  <Illa> audivimus, hoc vero meminimus ac paene vidimus, 1r.1
eiusdem stirpis et nominis P. Crassum ne in manus incideret
inimicorum, se ipsum interemisse.
Asc. Sc. 21.11
  Ac neque illius Crassi factum superioris isdem honoribus 2s.1
usus, qui fortissimus in bellis fuisset, M'. Aquilius potuit
imitari . . .
  -tis suae rerumque gestarum senectutis dedecore foedavit. 2.1
Quid vero? alterum Crassum temporibus isdem num aut
clarissimi viri Iulii aut summo imperio praeditus M. An-
tonius potuit imitari? Quid? in omnibus monumentis 3.1
Graeciae, quae sunt verbis ornatiora quam rebus, quis in-
venitur, cum ab Aiace fabulisque discesseris, qui tamen ipse
    Ignominiae dolore, ut ait poeta, victor insolens se
    victum non potuit pati, 5
praeter Atheniensem Themistoclem, qui se ipse morte mul-
tavit? At Graeculi quidem multa fingunt, apud quos etiam 4.1
Cleombrotum Ambraciotam ferunt se ex altissimo praecipi-
tasse muro, non quo acerbitatis accepisset aliquid, sed, ut
video scriptum apud Graecos, cum summi philosophi Plato-
nis graviter et ornate scriptum librum de morte legisset, in 5
quo, ut opinor, Socrates illo ipso die quo erat ei moriendum
permulta disputat, hanc esse mortem quam nos vitam
putaremus, cum corpore animus tamquam carcere saeptus
teneretur, vitam autem esse eam cum idem animus vinclis
corporis liberatus in eum se locum unde esset ortus rettu- 10
lisset. Num igitur ista tua Sarda Pythagoram aut Platonem 5.1
norat aut legerat? qui tamen ipsi mortem ita laudant ut
fugere vitam vetent atque id contra foedus fieri dicant
legemque naturae. Aliam quidem causam mortis volun-
tariae nullam profecto iustam reperietis. Atque hoc ille 5
vidit; nam iecit quodam loco vita illam mulierem spoliari
quam pudicitia maluisse. Sed refugit statim nec de pudi- 6.1
citia plura dixit veritus, credo, ne quem inridendi nobis
daret et iocandi locum. Constat enim illam cum deformi-
tate summa fuisse, tum etiam senectute. Qua re quae
potest, quamvis salsa ista Sarda fuerit, ulla libidinis aut 5
amoris esse suspicio?