PRO C. RABIRIO POSTVMO ORATIO
|
|
Si quis est, iudices, qui C. Rabirium, quod fortunas suas,
|
1
|
fundatas praesertim atque optime constitutas opes, potestati
|
|
regiae libidinique commiserit, reprehendendum putet, ascri-
|
|
bat ad iudicium suum non modo meam sed huius etiam
|
|
ipsius qui commisit sententiam; nec enim cuiquam eius
|
|
consilium vehementius quam ipsi displicet. Quamquam
|
5
|
hoc plerumque facimus ut consilia eventis ponderemus et,
|
|
cui bene quid processerit, multum illum providisse, cui
|
|
secus, nihil sensisse dicamus. Si exstitisset in rege fides,
|
|
nihil sapientius Postumo, quia fefellit rex, nihil hoc amen-
|
|
tius dicitur, ut iam nihil esse videatur nisi divinare sapientis.
|
10
|
Sed tamen, si quis est, iudices, qui illam Postumi sive
|
2.1
|
inanem spem sive inconsultam rationem sive, ut gravissimo
|
|
verbo utar, temeritatem vituperandam putet, ego eius
|
|
opinioni non repugno; illud tamen deprecor ut, cum ab
|
|
ipsa fortuna crudelissime videat huius consilia esse multata,
|
5
|
ne quid ad eas ruinas quibus hic oppressus est addendum
|
|
acerbitatis putet. Satis est homines imprudentia lapsos
|
|
non erigere, urgere vero iacentis aut praecipitantis impellere
|
|
certe est inhumanum, praesertim, iudices, cum sit hoc
|
|
generi hominum prope natura datum ut, <si> qua in familia
|
10
|
laus aliqua forte floruerit, hanc fere qui sint eius stirpis,
|
|
quod sermone hominum ac memoria patrum virtutes cele-
|
|
brantur, cupidissime persequantur, si quidem non modo in
|
|
gloria rei militaris Paulum Scipio ac Maximus filii, sed
|
|
etiam in devotione vitae et in ipso genere mortis imitatus
|
15
|
est P. Decium filius. Sint igitur similia, iudices, parva
|
|
magnis. Fuit enim pueris nobis huius pater, C. Curtius,
|
3.1
|
princeps ordinis equestris, fortissimus et maximus publi-
|
|
canus, cuius in negotiis gerendis magnitudinem animi non
|
|
tam homines probassent, nisi in eodem benignitas incredi-
|
|
bilis fuisset, ut in augenda re non avaritiae praedam, sed
|
5
|
instrumentum bonitati quaerere videretur. Hoc ille natus,
|
4.1
|
quamquam patrem suum numquam viderat, tamen et natura
|
|
ipsa duce, quae plurimum valet, et adsiduis domesticorum ser-
|
|
monibus in paternae disciplinae similitudinem deductus est.
|
|
Multa gessit, multa contraxit, magnas partis habuit publi-
|
5
|
corum; credidit populis; in pluribus provinciis eius versata
|
|
res est; dedit se etiam regibus; huic ipsi Alexandrino
|
|
grandem iam antea pecuniam credidit; nec interea locu-
|
|
pletare amicos umquam suos destitit, mittere in negotium,
|
|
dare partis, augere <re>, fide sustentare. Quid multa? cum
|
10
|
magnitudine animi, tum liberalitate vitam patris et consue-
|
|
tudinem expresserat. Pulsus interea regno Ptolomaeus
|
|
dolosis consiliis, ut dixit Sibylla, sensit Postumus, Romam
|
|
venit. Cui egenti et roganti hic infelix pecuniam credidit,
|
|
nec tum primum; nam regnanti crediderat absens; nec
|
15
|
temere se credere putabat, quod erat nemini dubium quin
|
|
is in regnum restitueretur a senatu populoque Romano.
|
|
In dando autem et credendo processit longius nec suam
|
5.1
|
solum pecuniam credidit sed etiam amicorum, stulte; quis
|
|
negat, aut quis iam audebit, quod male cecidit, bene con-
|
|
sultum putare? sed est difficile, quod cum spe magna sis
|
|
ingressus, id non exsequi usque ad extremum. Supplex
|
5
|
erat rex, multa rogabat, omnia pollicebatur, ut iam metuere
|
|
Postumus cogeretur ne quod crediderat perderet, si cre-
|
|
dendi constituisset modum. Nihil autem erat illo blandius,
|
|
nihil hoc benignius, ut magis paeniteret coepisse quam
|
|
liceret desistere.
|
10
|