Sed ante quam ad eam orationem venio quae est propria 7.1
vestrae quaestionis videntur ea mihi esse refutanda quae et
in senatu ab inimicis saepe iactata sunt et in contione ab im-
probis et paulo ante ab accusatoribus, ut omni errore sublato
rem plane quae veniat in iudicium videre possitis. Negant 5
intueri lucem esse fas ei qui a se hominem occisum esse fatea-
tur. In qua tandem urbe hoc homines stultissimi disputant?
Nempe in ea quae primum iudicium de capite vidit M. Ho-
rati, fortissimi viri, qui nondum libera civitate tamen populi
Romani comitiis liberatus est, cum sua manu sororem esse 10
interfectam fateretur. An est quisquam qui hoc ignoret, 8.1
cum de homine occiso quaeratur, aut negari solere omnino
esse factum aut recte et iure factum esse defendi? Nisi vero
existimatis dementem P. Africanum fuisse qui, cum a C. Car-
bone tribuno plebis seditiose in contione interrogaretur quid 5
de Ti. Gracchi morte sentiret, responderit iure caesum
videri. Neque enim posset aut Ahala ille Servilius aut
P. Nasica aut L. Opimius aut C. Marius aut me consule
senatus non nefarius haberi, si sceleratos civis interfici nefas
esset. Itaque hoc, iudices, non sine causa etiam fictis 10
fabulis doctissimi homines memoriae prodiderunt, eum qui
patris ulciscendi causa matrem necavisset variatis hominum
sententiis non solum divina sed etiam sapientissimae deae
sententia liberatum. Quod si xii tabulae nocturnum 9.1
furem quoquo modo, diurnum autem, si se telo defenderet,
interfici impune voluerunt, quis est qui, quoquo modo quis
interfectus sit, puniendum putet, cum videat aliquando
gladium nobis ad hominem occidendum ab ipsis porrigi 5
legibus? Atqui, si tempus est ullum iure hominis necandi,
quae multa sunt, certe illud est non modo iustum verum
etiam necessarium, cum vi vis inlata defenditur. Pudicitiam
cum eriperet militi tribunus militaris in exercitu C. Mari,
propinquus eius imperatoris, interfectus ab eo est cui vim 10
adferebat; facere enim probus adulescens periculose quam
perpeti turpiter maluit. Atque hunc ille summus vir scelere
solutum periculo liberavit. Insidiatori vero et latroni quae 10.1
potest inferri iniusta nex? Quid comitatus nostri, quid
gladii volunt? quos habere certe non liceret, si uti illis nullo
pacto liceret. Est igitur haec, iudices, non scripta, sed nata
lex, quam non didicimus, accepimus, legimus, verum ex 5
natura ipsa adripuimus, hausimus, expressimus, ad quam
non docti sed facti, non instituti sed imbuti sumus, ut, si
vita nostra in aliquas insidias, si in vim et in tela aut latro-
num aut inimicorum incidisset, omnis honesta ratio esset
expediendae salutis. Silent enim leges inter arma nec se 11.1
exspectari iubent, cum ei qui exspectare velit ante iniusta
poena luenda sit quam iusta repetenda. Etsi persapienter
et quodam modo tacite dat ipsa lex potestatem defendendi,
quae non hominem occidi, sed esse cum telo hominis occi- 5
dendi causa vetat, ut, cum causa, non telum quaereretur, qui
sui defendendi causa telo esset usus, non hominis occidendi
causa habuisse telum iudicaretur. Quapropter hoc maneat
in causa, iudices; non enim dubito quin probaturus sim
vobis defensionem meam, si id memineritis quod oblivisci 10
non potestis insidiatorem interfici iure posse. Sequitur 12.1
illud quod a Milonis inimicis saepissime dicitur, caedem
in qua P. Clodius occisus esset senatum iudicasse contra
rem publicam esse factam. Illam vero senatus non senten-
tiis suis solum sed etiam studiis comprobavit. Quotiens 5
enim est illa causa a nobis acta in senatu, quibus adsensi-
onibus universi ordinis, quam nec tacitis nec occultis!
Quando enim frequentissimo senatu quattuor aut summum
quinque sunt inventi qui Milonis causam non probarent?
Declarant huius ambusti tribuni plebis illae intermortuae 10
contiones quibus cotidie meam potentiam invidiose crimina-
batur, cum diceret senatum non quod sentiret sed quod ego
vellem decernere. Quae quidem si potentia est appellanda
potius quam propter magna in rem publicam merita medio-
cris in bonis causis auctoritas aut propter hos officiosos 15
labores meos non nulla apud bonos gratia, appelletur ita
sane, dum modo ea nos utamur pro salute bonorum contra
amentiam perditorum. Hanc vero quaestionem, etsi non 13.1
est iniqua, numquam tamen senatus constituendam putavit;
erant enim leges, erant quaestiones vel de caede vel de vi,
nec tantum maerorem ac luctum senatui mors P. Clodi
adferebat ut nova quaestio constitueretur. Cuius enim de 5
illo incesto stupro iudicium decernendi senatui potestas esset
erepta, de eius interitu quis potest credere senatum iudicium
novum constituendum putasse? Cur igitur incendium curiae,
oppugnationem aedium M. Lepidi, caedem hanc ipsam con-
tra rem publicam senatus factam esse decrevit? Quia nulla 10
vis umquam est in libera civitate suscepta inter civis non
contra rem publicam—non enim est ulla defensio contra 14.1
vim umquam optanda, sed non numquam est necessaria,—
nisi vero aut ille dies quo Ti. Gracchus est caesus, aut ille
quo Gaius, aut arma Saturnini non, etiam si e re publica
oppressa sunt, rem publicam tamen volnerarunt. Itaque ego 5
ipse decrevi, cum caedem in via Appia factam esse constaret,
non eum qui se defendisset contra rem publicam fecisse, sed,
cum inesset in re vis et insidiae, crimen iudicio reservavi,
rem notavi. Quod si per furiosum illum tr. pl. senatui quod
sentiebat perficere licuisset, novam quaestionem nullam habe- 10
remus. Decernebat enim ut veteribus legibus, tantum modo
extra ordinem, quaereretur. Divisa sententia est postulante
nescio quo—nihil enim necesse est omnium me flagitia proferre
—sic reliqua auctoritas senatus empta intercessione sublata
est. At enim Cn. Pompeius rogatione sua et de re et de causa 15.1
iudicavit: tulit enim de caede quae in Appia via facta esset,
in qua P. Clodius occisus esset. Quid ergo tulit? Nempe ut
quaereretur. Quid porro quaerendum est? factumne sit? At
constat. A quo? At paret. Vidit igitur etiam in confessione 5
facti iuris tamen defensionem suscipi posse. Quod nisi
vidisset, posse absolvi eum qui fateretur, cum videret nos
fateri, neque quaeri umquam iussisset nec vobis tam hanc
salutarem in iudicando litteram quam illam tristem dedisset.
Mihi vero Cn. Pompeius non modo nihil gravius contra 10
Milonem iudicasse sed etiam statuisse videtur quid vos in
iudicando spectare oporteret. Nam qui non poenam confes-
sioni, sed defensionem dedit, is causam interitus quaeren-
dam, non interitum putavit. Iam illud ipse dicet profecto 16.1
quod sua sponte fecit, Publione Clodio tribuendum putarit
an tempori. Domi suae nobilissimus vir, senatus propug-
nator atque illis quidem temporibus paene patronus, avun-
culus huius iudicis nostri fortissimi viri, M. Catonis, tribunus 5
plebis M. Drusus occisus est. Nihil de eius morte populus
consultus est, nulla quaestio decreta a senatu est. Quantum
luctum fuisse in hac urbe a nostris patribus accepimus, cum
P. Africano domi suae quiescenti illa nocturna vis esset
inlata? Quis tum non ingemuit, quis non arsit dolore, 10
quem immortalem, si fieri posset, omnes esse cuperent, eius
ne necessariam quidem exspectatam esse mortem? Num
igitur ulla quaestio de Africani morte lata est? Certe nulla.
Quid ita? Quia non alio facinore clari homines, alio obscuri 17.1
necantur. Intersit inter vitae dignitatem summorum atque
infimorum; mors quidem inlata per scelus isdem et poenis
teneatur et legibus. Nisi forte magis erit parricida, si qui
consularem patrem quam si qui humilem necarit, aut eo 5
mors atrocior erit P. Clodi quod is in monumentis maiorum
suorum sit interfectus—hoc enim ab istis saepe dicitur—
proinde quasi Appius ille Caecus viam munierit, non qua
populus uteretur, sed ubi impune sui posteri latrocinarentur!
Itaque in eadem ista Appia cum ornatissimum equitem 18.1
Romanum P. Clodius M. Papirium occidisset, non fuit illud
facinus puniendum—homo enim nobilis in suis monumentis
equitem Romanum occiderat—nunc eiusdem Appiae nomen
quantas tragoedias excitat! Quae cruentata antea caede 5
honesti atque innocentis viri silebatur, eadem nunc crebro
usurpatur, postea quam latronis et parricidae sanguine im-
buta est. Sed quid ego illa commemoro? Comprehensus
est in templo Castoris servus P. Clodi, quem ille ad Cn.
Pompeium interficiendum conlocarat. Extorta est ei confi- 10
tenti sica de manibus. Caruit foro postea Pompeius, caruit
senatu, caruit publico; ianua se ac parietibus, non iure
legum iudiciorumque texit. Num quae rogatio lata, num 19.1
quae nova quaestio decreta est? Atqui si res, si vir, si
tempus ullum dignum fuit, certe haec in illa causa summa
omnia fuerunt. Insidiator erat in foro conlocatus atque in
vestibulo ipso senatus; ei viro autem mors parabatur cuius 5
in vita nitebatur salus civitatis; eo porro rei publicae tem-
pore quo, si unus ille occidisset, non haec solum civitas
sed gentes omnes concidissent. Nisi vero, quia perfecta res
non est, non fuit punienda, proinde quasi exitus rerum, non
hominum consilia legibus vindicentur. Minus dolendum 10
fuit re non perfecta, sed puniendum certe nihilo minus.
Quotiens ego ipse, iudices, ex P. Clodi telis et ex cruentis 20.1
eius manibus effugi! ex quibus si me non vel mea vel rei
publicae fortuna servasset, quis tandem de interitu meo
quaestionem tulisset? Sed stulti sumus qui Drusum, qui
Africanum, Pompeium, nosmet ipsos cum P. Clodio conferre 5
audeamus. Tolerabilia fuerunt illa: P. Clodi mortem
aequo animo ferre nemo potest. Luget senatus, maeret
equester ordo, tota civitas confecta senio est, squalent muni-
cipia, adflictantur coloniae, agri denique ipsi tam beneficum,
tam salutarem, tam mansuetum civem desiderant. Non 21.1
fuit ea causa, iudices, profecto, non fuit cur sibi censeret
Pompeius quaestionem ferendam, sed homo sapiens atque
alta et divina quadam mente praeditus multa vidit: fuisse
illum sibi inimicum, familiarem Milonem; in communi 5
omnium laetitia si etiam ipse gauderet, timuit ne videretur
infirmior fides reconciliatae gratiae. Multa etiam alia vidit,
sed illud maxime, quamvis atrociter ipse tulisset, vos tamen
fortiter iudicaturos. Itaque delegit ex florentissimis ordini-
bus ipsa lumina, neque vero, quod non nulli dictitant, se- 10
crevit in iudicibus legendis amicos meos. Neque enim hoc
cogitavit vir iustissimus, neque in bonis viris legendis id
adsequi potuisset, etiam si cupisset. Non enim mea gratia
familiaritatibus continetur, quae late patere non possunt,
propterea quod consuetudines victus non possunt esse cum 15
multis; sed, si quid possumus, ex eo possumus quod res
publica nos coniunxit cum bonis. Ex quibus ille cum op-
timos viros legeret idque maxime ad fidem suam pertinere
arbitraretur, non potuit legere non studiosos mei. Quod 22.1
vero te, L. Domiti, huic quaestioni praeesse maxime voluit,
nihil quaesivit aliud nisi iustitiam, gravitatem, humanitatem,
fidem. Tulit ut consularem necesse esset: credo, quod
principum munus esse ducebat resistere et levitati multitu- 5
dinis et perditorum temeritati. Ex consularibus te creavit
potissimum: dederas enim quam contemneres popularis
insanias iam ab adulescentia documenta maxima.