Video adhuc constare, iudices, omnia: Miloni etiam utile 52.1
fuisse Clodium vivere, illi ad ea quae concupierat optatissi-
mum interitum Milonis; odium fuisse illius in hunc acer-
bissimum, nullum huius in illum; consuetudinem illius
perpetuam in vi inferenda, huius tantum in repellenda; 5
mortem ab illo Miloni denuntiatam et praedicatam palam,
nihil umquam auditum ex Milone; profectionis huius diem
illi notum, reditum illius huic ignotum fuisse; huius iter
necessarium, illius etiam potius alienum; hunc prae se
tulisse se illo die exiturum, illum eo die se dissimulasse redi- 10
turum; hunc nullius rei mutasse consilium, illum causam
mutandi consili finxisse; huic, si insidiaretur, noctem prope
urbem exspectandam, illi, etiam si hunc non timeret, tamen
accessum ad urbem nocturnum fuisse metuendum.
  Videamus nunc id quod caput est, locus ad insidias ille 53.1
ipse ubi congressi sunt utri tandem fuerit aptior. Id vero,
iudices, etiam dubitandum et diutius cogitandum est? Ante
fundum Clodi quo in fundo propter insanas illas substru-
ctiones facile hominum mille versabatur valentium, edito 5
adversarii atque excelso loco superiorem se fore putabat
Milo, et ob eam rem eum locum ad pugnam potissimum
elegerat, an in eo loco est potius exspectatus ab eo qui
ipsius loci spe facere impetum cogitarat? Res loquitur ipsa,
iudices, quae semper valet plurimum. Si haec non gesta 54.1
audiretis, sed picta videretis, tamen appareret uter esset
insidiator, uter nihil mali cogitaret, cum alter veheretur in
raeda paenulatus, una sederet uxor. Quid horum non impe-
ditissimum? vestitus an vehiculum an comes? quid minus 5
promptum ad pugnam, cum paenula inretitus, raeda im-
peditus, uxore paene constrictus esset?—Videte nunc illum,
primum egredientem e villa, subito: cur? vesperi: quid
necesse est? tarde: qui convenit, praesertim id temporis?
'Devertit in villam Pompei.' Pompeium ut videret? scie- 10
bat in Alsiensi esse; villam ut perspiceret? miliens in ea
fuerat. Quid ergo erat? mora et tergiversatio: dum hic
veniret, locum relinquere noluit. Age nunc iter expediti 55.1
latronis cum Milonis impedimentis comparate. Semper ille
antea cum uxore, tum sine ea; numquam nisi in raeda, tum
in equo; comites Graeculi, quocumque ibat, etiam cum in
castra Etrusca properabat, tum nugarum in comitatu nihil. 5
Milo qui numquam, tum casu pueros symphoniacos uxoris
ducebat et ancillarum greges; ille qui semper secum scorta,
semper exoletos, semper lupas duceret, tum neminem, nisi
ut virum a viro lectum esse diceres. Cur igitur victus est?
Quia non semper viator a latrone, non numquam etiam latro 10
a viatore occiditur; quia, quamquam paratus in imparatos
Clodius, ipse Clodius tamen mulier inciderat in viros. Nec 56.1
vero sic erat umquam non paratus Milo contra illum ut non
satis fere esset paratus. Semper ipse et quantum interesset
P. Clodii se interire et quanto illi odio esset et quantum ille
auderet cogitabat. Quam ob rem vitam suam quam 5
maximis praemiis propositam et paene addictam sciebat num-
quam in periculum sine praesidio et sine custodia proiciebat.
Adde casus, adde incertos exitus pugnarum Martemque
communem, qui saepe spoliantem iam et exsultantem evertit
et perculit ab abiecto; adde inscitiam pransi, poti, oscitantis 10
ducis qui, cum a tergo hostem interclusum reliquisset, nihil
de eius extremis comitibus cogitavit, in quos incensos ira
vitamque domini desperantis cum incidisset, haesit in eis
poenis quas ab eo servi fideles pro domini vita expetiverunt.
Cur igitur eos manu misit? Metuebat scilicet ne indica- 57.1
retur, ne dolorem perferre non possent, ne tormentis coge-
rentur occisum esse a servis Milonis in Appia via P. Clodium
confiteri. Quid opus est terrore? quid quaeris? Occi-
deritne? occidit. Iure an iniuria? Nihil ad tortorem: facti 5
enim in eculeo quaestio est, iuris in iudicio. Quod igitur in
causa quaerendum est, id agamus hic; quod tormentis
inveniri vis, id fatemur. Manu vero cur miserit, si id potius
quaeris quam cur parum amplis adfecerit praemiis, nescis
inimici factum reprehendere. Dixit enim hic idem qui 58.1
semper omnia constanter et fortiter, M. Cato, et dixit in
turbulenta contione, quae tamen huius auctoritate placata
est, non libertate solum sed etiam omnibus praemiis dignis-
simos fuisse qui domini caput defendissent. Quod enim 5
praemium satis magnum est tam benevolis, tam bonis, tam
fidelibus servis, propter quos vivit? Etsi id quidem non
tanti est quam quod propter eosdem non sanguine et volneri-
bus suis crudelissimi inimici mentem oculosque satiavit.
Quos nisi manu misisset, tormentis etiam dedendi fuerunt 10
conservatores domini, ultores sceleris, defensores necis.
Hic vero nihil habet in his malis quod minus moleste ferat
quam, etiam si quid ipsi accidat, esse tamen illis meritum
praemium persolutum. Sed quaestiones urgent Milonem, 59.1
quae sunt habitae nunc in atrio Libertatis. Quibusnam de
servis? 'Rogas? de P. Clodi.' Quis eos postulavit?
'Appius.' Quis produxit? 'Appius.' Vnde? 'ab Appio.'
Di boni! quid potest agi severius? Proxime deos Clodius 5
accessit, propius quam tum cum ad ipsos penetrarat, cuius
de morte tamquam de caerimoniis violatis quaeritur. Sed
tamen maiores nostri in dominum quaeri noluerunt, non
quia non posset verum inveniri, sed quia videbatur indignum
et dominis morte ipsa tristius: in reum de servo accu- 10
satoris cum quaeritur, verum inveniri potest? Age vero, 60.1
quae erat aut qualis quaestio? 'Heus tu, Rufio,' verbi
causa, 'cave sis mentiare: Clodius insidias fecit Miloni?'
'Fecit;' certa crux. 'Nullas fecit:' sperata libertas. Quid
hac quaestione certius? Subito adrepti in quaestionem 5
tamen separantur ceteri et in arcas coniciuntur ne quis
cum eis conloqui possit: hi centum dies penes accusatorem
cum fuissent ab eo ipso accusatore producti sunt. Quid
hac quaestione dici potest integrius, quid incorruptius?