Quod si nondum satis cernitis, cum res ipsa tot tam claris 61.1
argumentis signisque luceat, pura mente atque integra Milo-
nem, nullo scelere imbutum, nullo metu perterritum, nulla
conscientia exanimatum Romam revertisse, recordamini, per
deos immortalis, quae fuerit celeritas reditus eius, qui in- 5
gressus in forum ardente curia, quae magnitudo animi, qui
voltus, quae oratio. Neque vero se populo solum sed
etiam senatui commisit, neque senatui modo sed etiam
publicis praesidiis et armis, neque his tantum verum etiam
eius potestati cui senatus totam rem publicam, omnem 10
Italiae pubem, cuncta populi Romani arma commiserat:
cui numquam se hic profecto tradidisset, nisi causae suae
confideret, praesertim omnia audienti, magna metuenti,
multa suspicanti, non nulla credenti. Magna vis est con-
scientiae, iudices, et magna in utramque partem, ut neque 15
timeant qui nihil commiserint et poenam semper ante oculos
versari putent qui peccarint. Neque vero sine ratione certa 62.1
causa Milonis semper a senatu probata est; videbant sapien-
tissimi homines facti rationem, praesentiam animi, defensionis
constantiam. An vero obliti estis, iudices, recenti illo nun-
tio necis Clodianae non modo inimicorum Milonis sermones 5
et opiniones sed non nullorum etiam imperitorum? Nega-
bant eum Romam esse rediturum. Sive enim illud animo 63.1
irato ac percito fecisset ut incensus odio trucidaret inimi-
cum, arbitrabantur eum tanti mortem P. Clodi putasse ut
aequo animo patria careret, cum sanguine inimici explesset
odium suum; sive etiam illius morte patriam liberare 5
voluisset, non dubitaturum fortem virum quin, cum suo
periculo salutem populo Romano attulisset, cederet aequo
animo legibus, secum auferret gloriam sempiternam, vobis
haec fruenda relinqueret quae ipse servasset. Multi etiam
Catilinam atque illa portenta loquebantur: 'Erumpet, 10
occupabit aliquem locum, bellum patriae faciet.' Miseros
interdum civis optime de re publica meritos, in quibus
homines non modo res praeclarissimas obliviscuntur sed
etiam nefarias suspicantur! Ergo illa falsa fuerunt quae 64.1
certe vera exstitissent, si Milo admisisset aliquid quod non
posset honeste vereque defendere. Quid? quae postea sunt
in eum congesta, quae quamvis etiam mediocrium delicto-
rum conscientiam perculissent, ut sustinuit, di immortales! 5
sustinuit? immo vero ut contempsit ac pro nihilo putavit,
quae neque maximo animo nocens neque innocens nisi
fortissimus vir neglegere potuisset! Scutorum, gladio-
rum, pilorum, frenorum etiam multitudo deprehendi posse
indicabatur; nullum in urbe vicum, nullum angiportum 10
esse dicebant in quo non Miloni conducta esset domus;
arma in villam Ocriculanam devecta Tiberi, domus in clivo
Capitolino scutis referta, plena omnia malleolorum ad urbis
incendia comparatorum: haec non delata solum, sed paene
credita, nec ante repudiata sunt quam quaesita. 15