Nullius tantum flumen est ingeni, nulla dicendi aut scri- 4.7
bendi tanta vis, tantaque copia quae non dicam exornare,
sed enarrare, C. Caesar, res tuas gestas possit. Tamen hoc
adfirmo et pace dicam tua, nullam in his esse laudem am- 10
pliorem quam eam quam hodierno die consecutus es. Soleo 5.1
saepe ante oculos ponere idque libenter crebris usurpare
sermonibus, omnis nostrorum imperatorum, omnis exterarum
gentium potentissimorumque populorum, omnis regum cla-
rissimorum res gestas cum tuis nec contentionum magnitu- 5
dine nec numero proeliorum nec varietate regionum nec
celeritate conficiendi nec dissimilitudine bellorum posse
conferri, nec vero disiunctissimas terras citius passibus cuius-
quam potuisse peragrari quam tuis non dicam cursibus, sed
victoriis lustratae sunt. Quae quidem ego nisi ita magna 6.1
esse fatear ut ea vix cuiusquam mens aut cogitatio capere
possit, amens sim; sed tamen sunt alia maiora. Nam
bellicas laudes solent quidam extenuare verbis easque detra-
here ducibus, communicare cum multis, ne propriae sint 5
imperatorum. Et certe in armis militum virtus, locorum
opportunitas, auxilia sociorum, classes, commeatus multum
iuvant, maximam vero partem quasi suo iure Fortuna sibi
vindicat et, quicquid est prospere gestum, id paene omne
ducit suum. At vero huius gloriae, C. Caesar, quam es 7.1
paulo ante adeptus socium habes neminem: totum hoc
quantumcumque est, quod certe maximum est, totum est,
inquam, tuum. Nihil sibi ex ista laude centurio, nihil prae-
fectus, nihil cohors, nihil turma decerpit; quin etiam illa 5
ipsa rerum humanarum domina, Fortuna, in istius se socie-
tatem gloriae non offert: tibi cedit, tuam esse totam et
propriam fatetur. Numquam enim temeritas cum sapientia
commiscetur nec ad consilium casus admittitur. Domuisti 8.1
gentis immanitate barbaras, multitudine innumerabilis, locis
infinitas, omni copiarum genere abundantis: ea tamen
vicisti quae et naturam et condicionem ut vinci possent
habebant. Nulla est enim tanta vis quae non ferro et 5
viribus debilitari frangique possit. Animum vincere, iracun-
diam cohibere, victo temperare, adversarium nobilitate,
ingenio, virtute praestantem non modo extollere iacentem
sed etiam amplificare eius pristinam dignitatem, haec qui
faciat, non ego eum cum summis viris comparo, sed similli- 10
mum deo iudico. Itaque, C. Caesar, bellicae tuae laudes 9.1
celebrabuntur illae quidem non solum nostris sed paene
omnium gentium litteris atque linguis, neque ulla umquam
aetas de tuis laudibus conticescet; sed tamen eius modi res
nescio quo modo, etiam cum leguntur, obstrepi clamore 5
militum videntur et tubarum sono. At vero cum aliquid
clementer, mansuete, iuste, moderate, sapienter factum, in
iracundia praesertim quae est inimica consilio, et in victoria
quae natura insolens et superba est, audimus aut legimus,
quo studio incendimur, non modo in gestis rebus sed etiam 10
in fictis ut eos saepe quos numquam vidimus diligamus!
Te vero quem praesentem intuemur, cuius mentem sen- 10.1
susque et os cernimus, ut, quicquid belli fortuna reliquum
rei publicae fecerit, id esse salvum velis, quibus laudibus
efferemus, quibus studiis prosequemur, qua benevolentia
complectemur? Parietes, me dius fidius, ut mihi videtur, 5
huius curiae tibi gratias agere gestiunt, quod brevi tempore
futura sit illa auctoritas in his maiorum suorum et suis sedi-
bus. Equidem cum C. Marcelli, viri optimi et comme-
morabili pietate praediti lacrimas modo vobiscum viderem,
omnium Marcellorum meum pectus memoria offudit, quibus 10
tu etiam mortuis M. Marcello conservato dignitatem suam
reddidisti nobilissimamque familiam iam ad paucos redactam
paene ab interitu vindicasti. Hunc tu diem tuis maximis 11.1
et innumerabilibus gratulationibus iure anteponis. Haec
enim res unius est propria C. Caesaris; ceterae duce te
gestae magnae illae quidem, sed tamen multo magnoque
comitatu. Huius autem rei tu idem dux es et comes: quae 5
quidem tanta est ut tropaeis et monumentis tuis adlatura
finem sit aetas—nihil est enim opere et manu factum quod
non conficiat et consumat vetustas—at haec tua iustitia et 12.1
lenitas florescet cotidie magis. Ita quantum operibus tuis
diuturnitas detrahet, tantum adferet laudibus. Et ceteros
quidem omnis victores bellorum civilium iam antea aequitate
et misericordia viceras: hodierno vero die te ipse vicisti. 5
Vereor ut hoc quod dicam perinde intellegi possit auditu
atque ipse cogitans sentio: ipsam victoriam vicisse videris,
cum ea quae erant adempta victis remisisti. Nam cum
ipsius victoriae iure omnes victi occidissemus, clemen-
tiae tuae iudicio conservati sumus. Recte igitur unus 10
invictus es a quo etiam ipsius victoriae condicio visque
devicta est.