Atque hoc C. Caesaris iudicium, patres conscripti, quam 13.1
late pateat attendite. Omnes enim qui ad illa arma fato
sumus nescio quo rei publicae misero funestoque compulsi,
etsi aliqua culpa tenemur erroris humani, ab scelere certe
liberati sumus. Nam cum M. Marcellum deprecantibus 5
vobis rei publicae conservavit, me et mihi et item rei
publicae, nullo deprecante, reliquos amplissimos viros et
sibi ipsos et patriae reddidit, quorum et frequentiam et
dignitatem hoc ipso in consessu videtis, non ille hostis
induxit in curiam, sed iudicavit a plerisque ignoratione 10
potius et falso atque inani metu quam cupiditate aut crude-
litate bellum esse susceptum. Quo quidem in bello semper 14.1
de pace audiendum putavi semperque dolui non modo
pacem sed etiam orationem civium pacem flagitantium
repudiari. Neque enim ego illa nec ulla umquam secutus
sum arma civilia semperque mea consilia pacis et togae 5
socia, non belli atque armorum fuerunt. Hominem sum
secutus privato officio, non publico, tantumque apud me
grati animi fidelis memoria valuit ut nulla non modo cupi-
ditate sed ne spe quidem prudens et sciens tamquam ad
interitum ruerem voluntarium. Quod quidem meum consi- 15.1
lium minime obscurum fuit. Nam et in hoc ordine integra
re multa de pace dixi et in ipso bello eadem etiam cum
capitis mei periculo sensi. Ex quo nemo erit tam iniustus
rerum existimator qui dubitet quae Caesaris de bello voluntas 5
fuerit, cum pacis auctores conservandos statim censuerit,
ceteris fuerit iratior. Atque id minus mirum fortasse tum
cum esset incertus exitus et anceps fortuna belli: qui vero
victor pacis auctores diligit, is profecto declarat maluisse se
non dimicare quam vincere. Atque huius quidem rei M. 16.1
Marcello sum testis. Nostri enim sensus ut in pace semper,
sic tum etiam in bello congruebant. Quotiens ego eum et
quanto cum dolore vidi, cum insolentiam certorum hominum
tum etiam ipsius victoriae ferocitatem extimescentem! Quo 5
gratior tua liberalitas, C. Caesar, nobis qui illa vidimus
debet esse. Non enim iam causae sunt inter se, sed victo-
riae comparandae. Vidimus tuam victoriam proeliorum 17.1
exitu terminatam: gladium vagina vacuum in urbe non vidi-
mus. Quos amisimus civis, eos vis Martis perculit, non ira
victoriae, ut dubitare debeat nemo quin multos, si posset,
C. Caesar ab inferis excitaret, quoniam ex eadem acie con- 5
servat quos potest. Alterius vero partis nihil amplius dico
quam id quod omnes verebamur, nimis iracundam futuram
fuisse victoriam. Quidam enim non modo armatis sed 18.1
interdum etiam otiosis minabantur, nec quid quisque sen-
sisset, sed ubi fuisset cogitandum esse dicebant; ut mihi
quidem videantur di immortales, etiam si poenas a populo
Romano ob aliquod delictum expetiverunt, qui civile bellum 5
tantum et tam luctuosum excitaverunt, vel placati iam vel
satiati aliquando omnem spem salutis ad clementiam victoris
et sapientiam contulisse.