| PRO Q. LIGARIO ORATIO | |
| Novum crimen, C. Caesar, et ante hunc diem non au- | 1.1 |
| ditum propinquus meus ad te Q. Tubero detulit, Q. Ligarium | |
| in Africa fuisse, idque C. Pansa, praestanti vir ingenio, fretus | |
| fortasse familiaritate ea quae est ei tecum ausus est confi- | |
| teri. Itaque quo me vertam nescio. Paratus enim veneram, | 5 |
| cum tu id neque per te scires neque audire aliunde potuisses, | |
| ut ignoratione tua ad hominis miseri salutem abuterer. Sed | |
| quoniam diligentia inimici investigatum est quod latebat, | |
| confitendum est, opinor, praesertim cum meus necessarius | |
| Pansa fecerit ut id integrum iam non esset, omissaque con- | 10 |
| troversia omnis oratio ad misericordiam tuam conferenda | |
| est, qua plurimi sunt conservati, cum a te non liberationem | |
| culpae, sed errati veniam impetravissent. Habes igitur, | 2.1 |
| Tubero, quod est accusatori maxime optandum, confitentem | |
| reum, sed tamen hoc confitentem, se in ea parte fuisse qua | |
| te, qua virum omni laude dignum, patrem tuum. Itaque | |
| prius de vestro delicto confiteamini necesse est quam Li- | 5 |
| gari ullam culpam reprehendatis. | |
| Q. enim Ligarius, cum esset nulla belli suspicio, legatus in | |
| Africam C. Considio profectus est, qua in legatione et civi- | |
| bus et sociis ita se probavit ut decedens Considius provincia | |
| satis facere hominibus non posset, si quemquam alium pro- | 10 |
| vinciae praefecisset. Itaque Ligarius, cum diu recusans | |
| nihil profecisset, provinciam accepit invitus; cui sic praefuit | |
| in pace ut et civibus et sociis gratissima esset eius integritas | |
| et fides. Bellum subito exarsit, quod qui erant in Africa | 3.1 |
| ante audierunt geri quam parari. Quo audito partim cupi- | |
| ditate inconsiderata, partim caeco quodam timore primo | |
| salutis, post etiam studi sui quaerebant aliquem ducem, | |
| cum Ligarius domum spectans, ad suos redire cupiens, nullo | 5 |
| se implicari negotio passus est. Interim P. Attius Varus, | |
| qui tum praetor Africam obtinuerat, Vticam venit. Ad eum | |
| statim concursum est. Atque ille non mediocri cupiditate | |
| adripuit imperium, si illud imperium esse potuit quod ad priva- | |
| tum clamore multitudinis imperitae, nullo publico consilio de- | 10 |
| ferebatur. Itaque Ligarius, qui omne tale negotium fugeret, | 4.1 |
| paulum adventu Vari conquievit. Adhuc, C. Caesar, Q. | |
| Ligarius omni culpa vacat. Domo est egressus non modo | |
| nullum ad bellum sed ne ad minimam quidem suspicionem | |
| belli; legatus in pace profectus in provincia pacatissima ita se | 5 |
| gessit ut ei pacem esse expediret. Profectio certe animum | |
| tuum non debet offendere: num igitur remansio? Multo | |
| minus. Nam profectio voluntatem habuit non turpem, | |
| remansio necessitatem etiam honestam. Ergo haec duo | |
| tempora carent crimine: unum cum est legatus profectus, | 10 |
| alterum cum efflagitatus a provincia praepositus Africae est. | |
| Tertium tempus quod post adventum Vari in Africa restitit, | 5.1 |
| si est criminosum, necessitatis crimen est, non voluntatis. | |
| An ille, si potuisset illinc ullo modo evadere, Vticae quam | |
| Romae, cum P. Attio quam cum concordissimis fratribus, | |
| cum alienis esse quam cum suis maluisset? Cum ipsa | 5 |
| legatio plena desideri ac sollicitudinis fuisset propter incre- | |
| dibilem quendam fratrum amorem, hic aequo animo esse | |
| potuit belli discidio distractus a fratribus? |