| PRO REGE DEIOTARO AD | |
| C. CAESAREM ORATIO | |
| Cum in omnibus causis gravioribus, C. Caesar, initio | 1.1 |
| dicendi commoveri soleam vehementius quam videtur vel | |
| usus vel aetas mea postulare, tum in hac causa ita multa | |
| me perturbant ut, quantum mea fides studi mihi adferat | |
| ad salutem regis Deiotari defendendam, tantum facultatis | 5 |
| timor detrahat. Primum dico pro capite fortunisque regis, | |
| quod ipsum, etsi non iniquum est in tuo dumtaxat periculo, | |
| tamen est ita inusitatum, regem reum capitis esse, ut ante | |
| hoc tempus non sit auditum. Deinde eum regem quem | 2.1 |
| ornare antea cuncto cum senatu solebam pro perpetuis eius | |
| in nostram rem publicam meritis, nunc contra atrocissimum | |
| crimen cogor defendere. Accedit ut accusatorum alterius | |
| crudelitate, alterius indignitate conturber. Crudelis Castor, | 5 |
| ne dicam sceleratum et impium, qui nepos avum in | |
| capitis discrimen adduxerit adulescentiaeque suae terrorem | |
| intulerit ei cuius senectutem tueri et tegere debebat, com- | |
| mendationemque ineuntis aetatis ab impietate et ab scelere | |
| duxerit; avi servum corruptum praemiis ad accusandum do- | 10 |
| minum impulerit, a legatorum pedibus abduxerit. Fugitivi | 3.1 |
| autem dominum accusantis et dominum absentem et domi- | |
| num amicissimum nostrae rei publicae cum os videbam, | |
| cum verba audiebam, non tam adflictam regiam condicio- | |
| nem dolebam quam de fortunis communibus extimescebam. | 5 |
| Nam cum more maiorum de servo in dominum ne tormentis | |
| quidem quaeri liceat, in qua quaestione dolor elicere veram | |
| vocem possit etiam ab invito, exortus est servus qui, quem | |
| in eculeo appellare non posset, eum accuset solutus. Per- | 4.1 |
| turbat me, C. Caesar, etiam illud interdum quod tamen, | |
| cum te penitus recognovi, timere desino: re enim iniquum | |
| est, sed tua sapientia fit aequissimum. Nam dicere apud | |
| eum de facinore contra cuius vitam consilium facinoris | 5 |
| inisse arguare, cum per se ipsum consideres, grave est; nemo | |
| enim fere est qui sui periculi iudex non sibi se aequiorem | |
| quam reo praebeat. Sed tua, Caesar, praestans singularisque | |
| natura hunc mihi metum minuit. Non enim tam timeo quid | |
| tu de rege Deiotaro, quam intellego quid de te ceteros velis | 10 |
| iudicare. Moveor etiam loci ipsius insolentia, quod tantam | 5.1 |
| causam quanta nulla umquam in disceptatione versata est | |
| dico intra domesticos parietes, dico extra conventum et eam | |
| frequentiam in qua oratorum studia niti solent: in tuis | |
| oculis, in tuo ore voltuque acquiesco, te unum intueor, ad te | 5 |
| unum omnis spectat oratio: quae mihi ad spem obtinendae | |
| veritatis gravissima sunt, ad motum animi et ad omnem | |
| impetum dicendi contentionemque leviora. Hanc enim, | 6.1 |
| C. Caesar, causam si in foro dicerem eodem audiente et | |
| disceptante te, quantam mihi alacritatem populi Romani | |
| concursus adferret! Quis enim civis ei regi non faveret | |
| cuius omnem aetatem in populi Romani bellis consumptam | 5 |
| esse meminisset? Spectarem curiam, intuerer forum, caelum | |
| denique testarer ipsum. Sic, cum et deorum immortalium | |
| et populi Romani et senatus beneficia in regem Deiotarum | |
| recordarer, nullo modo mihi deesse posset oratio. Quae | 7.1 |
| quoniam angustiora parietes faciunt actioque maximae | |
| causae debilitatur loco, tuum est, Caesar, qui pro multis | |
| saepe dixisti, quid mihi nunc animi sit ad te ipsum referre, | |
| quo facilius cum aequitas tua tum audiendi diligentia minuat | 5 |
| hanc perturbationem meam. |