IN M. ANTONIVM
|
|
ORATIO PHILIPPICA PRIMA
|
|
Ante quam de re publica, patres conscripti, dicam ea
|
1.1.1
|
quae dicenda hoc tempore arbitror, exponam vobis breviter
|
|
consilium et profectionis et reversionis meae. Ego cum
|
|
sperarem aliquando ad vestrum consilium auctoritatemque
|
|
rem publicam esse revocatam, manendum mihi statuebam
|
5
|
quasi in vigilia quadam consulari ac senatoria. Nec vero
|
|
usquam discedebam nec a re publica deiciebam oculos ex
|
|
eo die quo in aedem Telluris convocati sumus. In quo
|
|
templo, quantum in me fuit, ieci fundamenta pacis Atheni-
|
|
ensiumque renovavi vetus exemplum; Graecum etiam ver-
|
10
|
bum usurpavi quo tum in sedandis discordiis usa erat civitas
|
|
illa, atque omnem memoriam discordiarum oblivione sempi-
|
|
terna delendam censui. Praeclara tum oratio M. Antoni,
|
2.1
|
egregia etiam voluntas; pax denique per eum et per liberos
|
|
eius cum praestantissimis civibus confirmata est. Atque his
|
|
principiis reliqua consentiebant. Ad deliberationes eas quas
|
|
habebat domi de re publica principes civitatis adhibebat;
|
5
|
ad hunc ordinem res optimas deferebat; nihil tum nisi quod
|
|
erat notum omnibus in C. Caesaris commentariis reperie-
|
|
batur; summa constantia ad ea quae quaesita erant re-
|
|
spondebat. Num qui exsules restituti? Vnum aiebat, praeterea
|
3.1
|
neminem. Num immunitates datae? 'Nullae' respondebat.
|
|
Adsentiri etiam nos Ser. Sulpicio, clarissimo viro, voluit, ne
|
|
qua tabula post Idus Martias ullius decreti Caesaris aut
|
|
benefici figeretur. Multa praetereo eaque praeclara; ad
|
5
|
singulare enim M. Antoni factum festinat oratio. Dictaturam,
|
|
quae iam vim regiae potestatis obsederat, funditus ex re
|
|
publica sustulit; de qua ne sententias quidem diximus. Scri-
|
|
ptum senatus consultum quod fieri vellet attulit, quo recitato
|
|
auctoritatem eius summo studio secuti sumus eique amplis-
|
10
|
simis verbis per senatus consultum gratias egimus. Lux
|
4.1
|
quaedam videbatur oblata non modo regno, quod pertu-
|
|
leramus, sed etiam regni timore sublato, magnumque pignus
|
|
ab eo rei publicae datum, se liberam civitatem esse velle,
|
|
cum dictatoris nomen, quod saepe iustum fuisset, propter
|
5
|
perpetuae dictaturae recentem memoriam funditus ex re
|
|
publica sustulisset. Liberatus periculo caedis paucis post
|
5.1
|
diebus senatus; uncus impactus est fugitivo illi qui in
|
|
Mari nomen invaserat. Atque haec omnia communiter cum
|
|
conlega; alia porro propria Dolabellae quae, nisi conlega
|
|
afuisset, credo eis futura fuisse communia. Nam cum ser-
|
5
|
peret in urbe infinitum malum idque manaret in dies latius,
|
|
idemque bustum in foro facerent qui illam insepultam sepul-
|
|
turam effecerant, et cotidie magis magisque perditi homines
|
|
cum sui similibus servis tectis ac templis urbis minarentur,
|
|
talis animadversio fuit Dolabellae cum in audacis sceleratos-
|
10
|
que servos, tum in impuros et nefarios liberos, talisque eversio
|
|
illius exsecratae columnae ut mihi mirum videatur tam
|
|
valde reliquum tempus ab illo uno die dissensisse. Ecce
|
6.1
|
enim Kalendis Iuniis, quibus ut adessemus edixerant, mu-
|
|
tata omnia: nihil per senatum, multa et magna per populum
|
|
et absente populo et invito. Consules designati negabant se
|
|
audere in senatum venire; patriae liberatores urbe carebant
|
5
|
ea cuius a cervicibus iugum servile deiecerant, quos tamen
|
|
ipsi consules in contionibus et in omni sermone laudabant.
|
|
Veterani qui appellabantur, quibus hic ordo diligentissime
|
|
caverat, non ad conservationem earum rerum quas habe-
|
|
bant, sed ad spem novarum praedarum incitabantur. Quae
|
10
|
cum audire mallem quam videre haberemque ius legationis
|
|
liberum, ea mente discessi ut adessem Kalendis Ianuariis,
|
|
quod initium senatus cogendi fore videbatur. Exposui,
|
7.1
|
patres conscripti, profectionis consilium: nunc reversionis,
|
|
quae plus admirationis habet, breviter exponam. Cum
|
|
Brundisium iterque illud quod tritum in Graeciam est non
|
|
sine causa vitavissem, Kalendis Sextilibus veni Syracusas,
|
5
|
quod ab ea urbe transmissio in Graeciam laudabatur: quae
|
|
tamen urbs mihi coniunctissima plus una me nocte cupiens
|
|
retinere non potuit. Veritus sum ne meus repentinus ad
|
|
meos necessarios adventus suspicionis aliquid adferret, si
|
|
essem commoratus. Cum autem me ex Sicilia ad Leucope-
|
10
|
tram, quod est promunturium agri Regini, venti detulissent,
|
|
ab eo loco conscendi ut transmitterem; nec ita multum
|
|
provectus reiectus Austro sum in eum ipsum locum unde
|
|
conscenderam. Cumque intempesta nox esset mansissemque
|
8.1
|
in villa P. Valeri, comitis et familiaris mei, postridieque
|
|
apud eundem ventum exspectans manerem, municipes
|
|
Regini complures ad me venerunt, ex eis quidam Roma
|
|
recentes: a quibus primum accipio M. Antoni contionem,
|
5
|
quae mihi ita placuit ut ea lecta de reversione primum
|
|
coeperim cogitare. Nec ita multo post edictum Bruti ad-
|
|
fertur et Cassi, quod quidem mihi, fortasse quod eos plus
|
|
etiam rei publicae quam familiaritatis gratia diligo, plenum
|
|
aequitatis videbatur. Addebant praeterea—fit enim plerum-
|
10
|
que ut ei qui boni quid volunt adferre adfingant aliquid
|
|
quo faciant id quod nuntiant laetius—rem conventuram:
|
|
Kalendis senatum frequentem fore; Antonium, repudiatis
|
|
malis suasoribus, remissis provinciis Galliis, ad auctoritatem
|
|
senatus esse rediturum. Tum vero tanta sum cupiditate
|
9.1
|
incensus ad reditum ut mihi nulli neque remi neque venti
|
|
satis facerent, non quo me ad tempus occursurum non
|
|
putarem, sed ne tardius quam cuperem rei publicae gratu-
|
|
larer. Atque ego celeriter Veliam devectus Brutum vidi:
|
5
|
quanto meo dolore non dico. Turpe mihi ipsi videbatur in
|
|
eam urbem me audere reverti ex qua Brutus cederet, et ibi
|
|
velle tuto esse ubi ille non posset. Neque vero illum simi-
|
|
liter atque ipse eram commotum esse vidi. Erectus enim
|
|
maximi ac pulcherrimi facti sui conscientia nihil de suo
|
10
|
casu, multa de vestro querebatur. Exque eo primum cog-
|
10.1
|
novi quae Kalendis Sextilibus in senatu fuisset L. Pisonis
|
|
oratio: qui quamquam parum erat—id enim ipsum a Bruto
|
|
audieram—a quibus debuerat adiutus, tamen et Bruti testi-
|
|
monio—quo quid potest esse gravius?—et omnium praedi-
|
5
|
catione quos postea vidi magnam mihi videbatur gloriam
|
|
consecutus. Hunc igitur ut sequerer properavi quem prae-
|
|
sentes non sunt secuti, non ut proficerem aliquid—nec enim
|
|
sperabam id nec praestare poteram—sed ut, si quid mihi
|
|
humanitus accidisset—multa autem impendere videntur
|
10
|
praeter naturam etiam praeterque fatum—huius tamen diei
|
|
vocem testem rei publicae relinquerem meae perpetuae erga
|
|
se voluntatis.
|
|
Quoniam utriusque consili causam, patres conscripti, pro-
|
11.1
|
batam vobis esse confido, prius quam de re publica dicere
|
|
incipio, pauca querar de hesterna M. Antoni iniuria: cui sum
|
|
amicus, idque me non nullo eius officio debere esse prae me
|
|
semper tuli. Quid tandem erat causae cur die hesterno in
|
5
|
senatum tam acerbe cogerer? Solusne aberam, an non
|
|
saepe minus frequentes fuistis, an ea res agebatur ut etiam
|
|
aegrotos deferri oporteret? Hannibal, credo, erat ad portas
|
|
aut de Pyrrhi pace agebatur, ad quam causam etiam Appium
|
|
illum et caecum et senem delatum esse memoriae proditum
|
10
|
est. De supplicationibus referebatur, quo in genere senatores
|
12.1
|
deesse non solent. Coguntur enim non pignoribus, sed
|
|
eorum de quorum honore agitur gratia; quod idem fit,
|
|
cum de triumpho refertur. Ita sine cura consules sunt ut
|
|
paene liberum sit senatori non adesse. Qui cum mihi mos
|
5
|
notus esset cumque e via languerem et mihimet displicerem,
|
|
misi pro amicitia qui hoc ei diceret. At ille vobis audien-
|
|
tibus cum fabris se domum meam venturum esse dixit.
|
|
Nimis iracunde hoc quidem et valde intemperanter. Cuius
|
|
enim malefici tanta ista poena est ut dicere in hoc ordine
|
10
|
auderet se publicis operis disturbaturum publice ex senatus
|
|
sententia aedificatam domum? Quis autem umquam tanto
|
|
damno senatorem coegit? aut quid est ultra pignus aut
|
|
multam? Quod si scisset quam sententiam dicturus essem,
|
|
remisisset aliquid profecto de severitate cogendi. An me
|
13.1
|
censetis, patres conscripti, quod vos inviti secuti estis, decre-
|
|
turum fuisse, ut parentalia cum supplicationibus miscerentur,
|
|
ut inexpiabiles religiones in rem publicam inducerentur,
|
|
ut decernerentur supplicationes mortuo? Nihil dico cui.
|
5
|
Fuerit ille L. Brutus qui et ipse dominatu regio rem publicam
|
|
liberavit et ad similem virtutem et simile factum stirpem iam
|
|
prope in quingentesimum annum propagavit: adduci tamen
|
|
non possem ut quemquam mortuum coniungerem cum deo-
|
|
rum immortalium religione; ut, cuius sepulcrum usquam
|
10
|
exstet ubi parentetur, ei publice supplicetur. Ego vero eam
|
|
sententiam dixissem ut me adversus populum Romanum, si
|
|
qui accidisset gravior rei publicae casus, si bellum, si morbus,
|
|
si fames, facile possem defendere; quae partim iam sunt,
|
|
partim timeo ne impendeant. Sed hoc ignoscant di immor-
|
15
|
tales velim et populo Romano qui id non probat, et huic
|
|
ordini qui decrevit invitus. Quid? de reliquis rei publicae
|
14.1
|
malis licetne dicere? Mihi vero licet et semper licebit
|
|
dignitatem tueri, mortem contemnere. Potestas modo veni-
|
|
endi in hunc locum sit: dicendi periculum non recuso.
|
|
Atque utinam, patres conscripti, Kalendis Sextilibus adesse
|
5
|
potuissem! non quo profici potuerit aliquid, sed ne unus
|
|
modo consularis, quod tum accidit, dignus illo honore,
|
|
dignus re publica inveniretur. Qua quidem ex re magnum
|
|
accipio dolorem, homines amplissimis populi Romani bene-
|
|
ficiis usos L. Pisonem ducem optimae sententiae non secutos.
|
10
|
Idcircone nos populus Romanus consules fecit ut in altissimo
|
|
gradu dignitatis locati rem publicam pro nihilo haberemus?
|
|
Non modo voce nemo L. Pisoni consulari sed ne voltu
|
|
quidem adsensus est. Quae, malum, est ista voluntaria
|
15.1
|
servitus? Fuerit quaedam necessaria; neque ego hoc ab
|
|
omnibus eis desidero qui sententiam consulari loco dicunt.
|
|
Alia causa est eorum quorum silentio ignosco; alia eorum,
|
|
quorum vocem requiro. Quos quidem doleo in suspicionem
|
5
|
populo Romano venire non metu, quod ipsum esset turpe,
|
|
sed alium alia de causa deesse dignitati suae. Qua re
|
|
primum maximas gratias et ago et habeo Pisoni, qui non
|
|
quid efficere posset in re publica cogitavit, sed quid facere
|
|
ipse deberet. Deinde a vobis, patres conscripti, peto ut,
|
10
|
etiam si sequi minus audebitis orationem atque auctoritatem
|
|
meam, benigne me tamen, ut fecistis adhuc, audiatis.
|
|
Primum igitur acta Caesaris servanda censeo, non quo
|
16.1
|
probem—quis enim id quidem potest?—sed quia rationem
|
|
habendam maxime arbitror pacis atque oti. Vellem adesset
|
|
M. Antonius, modo sine advocatis—sed, ut opinor, licet ei
|
|
minus valere, quod mihi heri per illum non licuit—doceret
|
5
|
me vel potius vos, patres conscripti, quem ad modum ipse
|
|
Caesaris acta defenderet. An in commentariolis et chiro-
|
|
graphis et libellis se uno auctore prolatis, ne prolatis quidem
|
|
sed tantum modo dictis, acta Caesaris firma erunt: quae ille
|
|
in aes incidit, in quo populi iussa perpetuasque leges esse
|
10
|
voluit, pro nihilo habebuntur? Equidem existimo nihil tam
|
17.1
|
esse in actis Caesaris quam leges Caesaris. An, si cui quid
|
|
ille promisit, id erit fixum quod idem facere non potuit? ut
|
|
multis multa promissa non fecit: quae tamen multo plura
|
|
illo mortuo reperta sunt quam a vivo beneficia per omnis
|
5
|
annos tributa et data. Sed ea non muto, non moveo:
|
|
summo studio illius praeclara acta defendo. Pecunia utinam
|
|
ad Opis maneret! cruenta illa quidem, sed his temporibus,
|
|
quoniam eis quorum est non redditur, necessaria. Quam-
|
|
quam ea quoque sit effusa, si ita in actis fuit. Ecquid est
|
18.1
|
quod tam proprie dici possit actum eius qui togatus in re
|
|
publica cum potestate imperioque versatus sit quam lex?
|
|
Quaere acta Gracchi: leges Semproniae proferentur; quaere
|
|
Sullae: Corneliae. Quid? Pompei tertius consulatus in
|
5
|
quibus actis constitit? Nempe in legibus. De Caesare ipso
|
|
si quaereres quidnam egisset in urbe et in toga, leges multas
|
|
responderet se et praeclaras tulisse, chirographa vero aut
|
|
mutaret aut non daret aut, si dedisset, non istas res in actis
|
|
suis duceret. Sed haec ipsa concedo; quibusdam etiam in
|
10
|
rebus coniveo; in maximis vero rebus, id est in legibus, acta
|
|
Caesaris dissolvi ferendum non puto. Quae lex melior,
|
19.1
|
utilior, optima etiam re publica saepius flagitata quam ne
|
|
praetoriae provinciae plus quam annum neve plus quam
|
|
biennium consulares obtinerentur? Hac lege sublata viden-
|
|
turne vobis posse Caesaris acta servari? Quid? lege quae
|
5
|
promulgata est de tertia decuria nonne omnes iudiciariae
|
|
leges Caesaris dissolvuntur? Et vos acta Caesaris defenditis
|
|
qui leges eius evertitis? Nisi forte, si quid memoriae causa
|
|
rettulit in libellum, id numerabitur in actis et, quamvis ini-
|
|
quum et inutile sit, defendetur: quod ad populum centu-
|
10
|
riatis comitiis tulit, id in actis Caesaris non habebitur. At
|
20.1
|
quae est ista tertia decuria? 'Centurionum' inquit. Quid?
|
|
isti ordini iudicatus lege Iulia, etiam ante Pompeia, Aurelia
|
|
non patebat? 'Census praefiniebatur,' inquit. Non centu-
|
|
rioni quidem solum sed equiti etiam Romano; itaque viri
|
5
|
fortissimi atque honestissimi qui ordines duxerunt res et
|
|
iudicant et iudicaverunt. 'Non quaero' inquit 'istos: qui-
|
|
cumque ordinem duxit, iudicet.' At si ferretis quicumque
|
|
equo meruisset, quod est lautius, nemini probaretis; in
|
|
iudice enim spectari et fortuna debet et dignitas. 'Non
|
10
|
quaero' inquit 'ista: addo etiam iudices manipularis ex
|
|
legione Alaudarum. Aliter enim nostri negant posse se
|
|
salvos esse.' O contumeliosum honorem eis quos ad iudi-
|
|
candum nec opinantis vocatis! Hic enim est legis index ut
|
|
ei res in tertia decuria iudicent qui libere iudicare non
|
15
|
audeant. In quo quantus error est, di immortales! eorum
|
|
qui istam legem excogitaverunt! Vt enim quisque sordidis-
|
|
simus videbitur, ita libentissime severitate iudicandi sordis
|
|
suas eluet laborabitque ut honestis decuriis potius dignus
|
|
videatur quam in turpem iure coniectus. Altera promulgata
|
21.1
|
lex est ut et de vi et maiestatis damnati ad populum provo-
|
|
cent, si velint. Haec utrum tandem lex est an legum
|
|
omnium dissolutio? Quis est enim hodie cuius intersit istam
|
|
legem manere? Nemo reus est legibus illis, nemo quem
|
5
|
futurum putemus. Armis enim gesta numquam profecto in
|
|
iudicium vocabuntur. 'At res popularis.' Vtinam quidem
|
|
aliquid velletis esse populare! Omnes enim iam cives de rei
|
|
publicae salute una et mente et voce consentiunt. Quae est
|
|
igitur ista cupiditas legis eius ferendae quae turpitudinem sum-
|
10
|
mam habeat, gratiam nullam? Quid enim turpius quam qui
|
|
maiestatem populi Romani minuerit per vim, eum damnatum
|
|
iudicio ad eam ipsam vim reverti propter quam sit iure damna-
|
|
tus? Sed quid plura de lege disputo? Quasi vero id agatur ut
|
22.1
|
quisquam provocet: id agitur, id fertur ne quis omnino
|
|
umquam istis legibus reus fiat. Quis enim aut accusator tam
|
|
amens reperietur qui reo condemnato obici se multitudini
|
|
conductae velit, aut iudex qui reum damnare audeat, ut ipse
|
5
|
ad operas mercennarias statim protrahatur? Non igitur provo-
|
|
catio ista lege datur, sed duae maxime salutares leges quae-
|
|
stionesque tolluntur. Quid est aliud hortari adulescentis ut
|
|
turbulenti, ut seditiosi, ut perniciosi cives velint esse? Quam
|
|
autem ad pestem furor tribunicius impelli non poterit his
|
10
|
duabus quaestionibus de vi et maiestate sublatis? Quid, quod
|
23.1
|
obrogatur legibus Caesaris, quae iubent ei qui de vi itemque
|
|
ei qui maiestatis damnatus sit aqua et igni interdici? quibus
|
|
cum provocatio datur, nonne acta Caesaris rescinduntur?
|
|
Quae quidem ego, patres conscripti, qui illa numquam pro-
|
5
|
bavi, tamen ita conservanda concordiae causa arbitratus sum
|
|
ut non modo, quas vivus leges Caesar tulisset, infirmandas hoc
|
|
tempore non putarem, sed ne illas quidem quas post mortem
|
|
Caesaris prolatas esse et fixas videtis. De exsilio reducti a
|
24.1
|
mortuo; civitas data non solum singulis sed nationibus et
|
|
provinciis universis a mortuo; immunitatibus infinitis sublata
|
|
vectigalia a mortuo. Ergo haec uno, verum optimo auctore
|
|
domo prolata defendimus: eas leges quas ipse nobis inspectan-
|
5
|
tibus recitavit, pronuntiavit, tulit, quibus latis gloriabatur
|
|
eisque legibus rem publicam contineri putabat, de provinciis,
|
|
de iudiciis, eas, inquam, Caesaris leges nos qui defendimus
|
|
acta Caesaris evertendas putamus? Ac de his tamen legibus
|
25.1
|
quae promulgatae sunt saltem queri possumus: de eis quae
|
|
iam latae dicuntur ne illud quidem licuit. Illae enim sine
|
|
ulla promulgatione latae sunt ante quam scriptae. Quaero
|
|
autem quid sit cur aut ego aut quisquam vestrum, patres
|
5
|
conscripti, bonis tribunis plebi leges malas metuat. Paratos
|
|
habemus qui intercedant; paratos qui rem publicam reli-
|
|
gione defendant: vacui metu esse debemus. 'Quas tu mihi'
|
|
inquit 'intercessiones, quas religiones?' Eas scilicet quibus
|
|
rei publicae salus continetur. 'Neglegimus ista et nimis
|
10
|
antiqua ac stulta ducimus: forum saepietur; omnes clau-
|
|
dentur aditus; armati in praesidiis multis locis conloca-
|
|
buntur.' Quid tum? quod ita erit gestum, id lex erit? et in
|
26.1
|
aes incidi iubebitis, credo, illa legitima: consules populum
|
|
iure rogaverunt—hocine a maioribus accepimus ius
|
|
rogandi?—populusque iure scivit. Qui populus? isne
|
|
qui exclusus est? Quo iure? an eo quod vi et armis omne
|
5
|
sublatum est? Atque haec dico de futuris, quod est amicorum
|
|
ante dicere ea quae vitari possint: quae si facta non erunt,
|
|
refelletur oratio mea. Loquor de legibus promulgatis, de
|
|
quibus est integrum vobis, demonstro vitia: tollite! denuntio
|
|
vim: arma removete!
|
10
|
Irasci quidem vos mihi, Dolabella, pro re publica dicenti
|
27.1
|
non oportebit. Quamquam te quidem id facturum non arbi-
|
|
tror—novi facilitatem tuam—conlegam tuum aiunt in
|
|
hac sua fortuna quae bona ipsi videtur—mihi, ne gravius
|
|
quippiam dicam, avorum et avunculi sui consulatum si
|
5
|
imitaretur, fortunatior videretur—sed eum iracundum audio
|
|
esse factum. Video autem quam sit odiosum habere eundem
|
|
iratum et armatum, cum tanta praesertim gladiorum sit
|
|
impunitas: sed proponam ius, ut opinor, aequum, quod
|
|
M. Antonium non arbitror repudiaturum. Ego, si quid in
|
10
|
vitam eius aut in mores cum contumelia dixero, quo minus
|
|
mihi inimicissimus sit non recusabo; sin consuetudinem
|
|
meam quam in re publica semper habui tenuero, id est si
|
|
libere quae sentiam de re publica dixero, primum deprecor
|
|
ne irascatur; deinde, si hoc non impetro, peto ut sic ira-
|
15
|
scatur ut civi. Armis utatur, si ita necesse est, ut dicit, sui
|
|
defendendi causa: eis qui pro re publica quae ipsis visa
|
|
erunt dixerint ista arma ne noceant. Quid hac postulatione
|
|
dici potest aequius? Quod si, ut mihi a quibusdam eius
|
28.1
|
familiaribus dictum est, omnis eum quae habetur contra
|
|
voluntatem eius oratio graviter offendit, etiam si nulla inest
|
|
contumelia, feremus amici naturam. Sed idem illi ita mecum
|
|
loquuntur: 'non idem tibi adversario Caesaris licebit quod
|
5
|
Pisoni socero,' et simul admonent quiddam quod cavebimus:
|
|
'nec erit iustior in senatum non veniendi morbi causa quam
|
|
mortis.' Sed per deos immortalis!—te enim intuens, Dola-
|
29.1
|
bella, qui es mihi carissimus, non possum de utriusque ve-
|
|
strum errore reticere. Credo enim vos nobilis homines magna
|
|
quaedam spectantis non pecuniam, ut quidam nimis creduli
|
|
suspicantur, quae semper ab amplissimo quoque clarissimo-
|
5
|
que contempta est, non opes violentas et populo Romano
|
|
minime ferendam potentiam, sed caritatem civium et gloriam
|
|
concupivisse. Est autem gloria laus recte factorum magno-
|
|
rumque in rem publicam fama meritorum, quae cum optimi
|
|
cuiusque, tum etiam multitudinis testimonio comprobatur.
|
10
|
Dicerem, Dolabella, qui recte factorum fructus esset, nisi te
|
30.1
|
praeter ceteros paulisper esse expertum viderem. Quem
|
|
potes recordari in vita inluxisse tibi diem laetiorem quam
|
|
cum expiato foro, dissipato concursu impiorum, principibus
|
|
sceleris poena adfectis, urbe incendio et caedis metu libe-
|
5
|
rata te domum recepisti? Cuius ordinis, cuius generis, cuius
|
|
denique fortunae studia tum laudi et gratulationi tuae se
|
|
non obtulerunt? Quin mihi etiam, quo auctore te in his
|
|
rebus uti arbitrabantur, et gratias boni viri agebant et tuo
|
|
nomine gratulabantur. Recordare, quaeso, Dolabella, con-
|
10
|
sensum illum theatri, cum omnes earum rerum obliti propter
|
|
quas fuerant tibi offensi significarent se beneficio novo
|
|
memoriam veteris doloris abiecisse. Hanc tu, P. Dolabella,—
|
31.1
|
magno loquor cum dolore—hanc tu, inquam, potuisti aequo
|
|
animo tantam dignitatem deponere? Tu autem, M. Antoni,
|
|
—absentem enim appello—unum illum diem quo in aede
|
|
Telluris senatus fuit non omnibus his mensibus quibus te
|
5
|
quidam multum a me dissentientes beatum putant anteponis?
|
|
Quae fuit oratio de concordia! quanto metu <senatus>, quanta
|
|
sollicitudine civitas tum a te liberata est cum conlegam
|
|
tuum, depositis inimicitiis, oblitus auspiciorum a te ipso
|
|
augure populi Romani nuntiatorum, illo primum die conlegam
|
10
|
tibi esse voluisti; cum tuus parvus filius in Capitolium a te
|
|
missus pacis obses fuit! quo senatus die laetior, quo popu-
|
32.1
|
lus Romanus? qui quidem nulla in contione umquam
|
|
frequentior fuit. Tum denique liberati per viros fortissimos
|
|
videbamur, quia, ut illi voluerant, libertatem pax conseque-
|
|
batur. Proximo, altero, tertio, denique reliquis consecutis
|
5
|
diebus non intermittebas quasi donum aliquod cotidie
|
|
adferre rei publicae; maximum autem illud quod dictaturae
|
|
nomen sustulisti. Haec inusta est a te, a te, inquam, mortuo
|
|
Caesari nota ad ignominiam sempiternam. Vt enim propter
|
|
unius M. Manli scelus decreto gentis Manliae neminem
|
10
|
patricium Manlium <Marcum> vocari licet, sic tu propter
|
|
unius dictatoris odium nomen dictatoris funditus sustulisti.
|
|
Num te, cum haec pro salute rei publicae tanta gessisses,
|
33.1
|
fortunae tuae, num amplitudinis, num claritatis, num gloriae
|
|
paenitebat? Vnde igitur subito tanta ista mutatio? Non
|
|
possum adduci ut suspicer te pecunia captum. Licet quod
|
|
cuique libet loquatur, credere non est necesse. Nihil enim
|
5
|
umquam in te sordidum, nihil humile cognovi. Quamquam
|
|
solent domestici depravare non numquam; sed novi firmi-
|
|
tatem tuam. Atque utinam ut culpam, sic etiam suspicionem
|
|
vitare potuisses! Illud magis vereor ne ignorans verum
|
|
iter gloriae gloriosum putes plus te unum posse quam omnis
|
10
|
et metui a civibus tuis quam diligi malis. Quod si ita putas,
|
|
totam ignoras viam gloriae. Carum esse civem, bene de re
|
|
publica mereri, laudari, coli, diligi gloriosum est; metui
|
|
vero et in odio esse invidiosum, detestabile, imbecillum,
|
|
caducum. Quod videmus etiam in fabula illi ipsi qui
|
34.1
|
'Oderint, dum metuant' dixerit perniciosum fuisse. Vtinam,
|
|
M. Antoni, avum tuum meminisses! de quo tamen audisti
|
|
multa ex me eaque saepissime. Putasne illum immortalitatem
|
|
mereri voluisse, ut propter armorum habendorum licentiam
|
5
|
metueretur? Illa erat vita, illa secunda fortuna, libertate esse
|
|
parem ceteris, principem dignitate. Itaque, ut omittam res
|
|
avi tui prosperas, acerbissimum eius supremum diem malim
|
|
quam L. Cinnae dominatum, a quo ille crudelissime est
|
|
interfectus. Sed quid oratione te flectam? Si enim exitus
|
35.1
|
C. Caesaris efficere non potest ut malis carus esse quam
|
|
metui, nihil cuiusquam proficiet nec valebit oratio. Quem
|
|
qui beatum fuisse putant, miseri ipsi sunt. Beatus est nemo
|
|
qui ea lege vivit ut non modo impune sed etiam cum summa
|
5
|
interfectoris gloria interfici possit. Qua re flecte te, quaeso,
|
|
et maiores tuos respice atque ita guberna rem publicam
|
|
ut natum esse te cives tui gaudeant: sine quo nec beatus
|
|
nec carus nec iucundus quisquam esse omnino potest. Po-
|
36.1
|
puli quidem Romani iudicia multa ambo habetis, quibus
|
|
vos non satis moveri permoleste fero. Quid enim gladiatoribus
|
|
clamores innumerabilium civium? quid populi versus? quid
|
|
Pompei statuae plausus infiniti? quid duobus tribunis plebis
|
5
|
qui vobis adversantur? parumne haec significant incredibiliter
|
|
consentientem populi Romani universi voluntatem? Quid?
|
|
Apollinarium ludorum plausus vel testimonia potius et
|
|
iudicia populi Romani parum magna vobis videbantur?
|
|
O beatos illos qui, cum adesse ipsis propter vim armorum
|
10
|
non licebat, aderant tamen et in medullis populi Romani ac
|
|
visceribus haerebant! Nisi forte Accio tum plaudi et sexa-
|
|
gesimo post anno palmam dari, non Bruto putabatis, qui
|
|
ludis suis ita caruit ut in illo apparatissimo spectaculo studium
|
|
populus Romanus tribueret absenti, desiderium liberatoris
|
15
|
sui perpetuo plausu et clamore leniret. Equidem is sum
|
37.1
|
qui istos plausus, cum popularibus civibus tribuerentur,
|
|
semper contempserim; idemque cum a summis, mediis,
|
|
infimis, cum denique ab universis hoc idem fit, cumque ei
|
|
qui ante sequi populi consensum solebant fugiunt, non
|
5
|
plausum illum, sed iudicium puto. Sin haec leviora vobis
|
|
videntur quae sunt gravissima, num etiam hoc contemnitis
|
|
quod sensistis tam caram populo Romano vitam A. Hirti
|
|
fuisse? Satis erat enim probatum illum esse populo Romano,
|
|
ut est; iucundum amicis, in quo vincit omnis; carum suis,
|
10
|
quibus est ipse carissimus: tantam tamen sollicitudinem
|
|
bonorum, tantum timorem omnium in quo meminimus?
|
|
Certe in nullo. Quid igitur? hoc vos, per deos immortalis!
|
38.1
|
quale sit non interpretamini? Quid? eos de vestra vita
|
|
cogitare non censetis quibus eorum quos sperant rei publicae
|
|
consulturos vita tam cara sit?
|
|
Cepi fructum, patres conscripti, reversionis meae, quoniam
|
5
|
et ea dixi, ut quicumque casus consecutus esset, exstaret
|
|
constantiae meae testimonium, et sum a vobis benigne ac
|
|
diligenter auditus. Quae potestas si mihi saepius sine meo
|
|
vestroque periculo fiet, utar: si minus, quantum potero, non
|
|
tam mihi me quam rei publicae reservabo. Mihi fere satis
|
10
|
est quod vixi vel ad aetatem vel ad gloriam: huc si quid
|
|
accesserit, non tam mihi quam vobis reique publicae ac-
|
|
cesserit.
|
|