IN M. ANTONIVM
|
|
ORATIO PHILIPPICA TERTIA
|
|
Serius omnino, patres conscripti, quam tempus rei publicae
|
3.1.1
|
postulabat, aliquando tamen convocati sumus; quod flagita-
|
|
bam equidem cotidie, quippe cum bellum nefarium contra
|
|
aras et focos, contra vitam fortunasque nostras ab homine
|
|
profligato ac perdito non comparari, sed geri iam viderem.
|
5
|
Exspectantur Kalendae Ianuariae, quas non exspectat
|
|
Antonius qui in provinciam D. Bruti, summi et singularis
|
|
viri, cum exercitu impetum facere conatur; ex qua se in-
|
|
structum et paratum ad urbem venturum esse minitatur.
|
|
Quae est igitur exspectatio aut quae vel minimi dilatio
|
2.1
|
temporis? Quamquam enim adsunt Kalendae Ianuariae,
|
|
tamen breve tempus longum est imparatis. Dies enim
|
|
adfert vel hora potius, nisi provisum est, magnas saepe
|
|
clades; certus autem dies non ut sacrificiis, sic consiliis
|
5
|
exspectari solet. Quod si aut Kalendae Ianuariae fuissent
|
|
eo die quo primum ex urbe fugit Antonius, aut eae non
|
|
essent exspectatae, bellum iam nullum haberemus. Auc-
|
|
toritate enim senatus consensuque populi Romani facile
|
|
hominis amentis fregissemus audaciam. Quod confido
|
10
|
equidem consules designatos, simul ut magistratum inierint,
|
|
esse facturos; sunt enim optimo animo, summo consilio,
|
|
singulari concordia. Mea autem festinatio non victoriae
|
|
solum avida est sed etiam celeritatis. Quo enim usque
|
3.1
|
tantum bellum, tam crudele, tam nefarium privatis consiliis
|
|
propulsabitur? cur non quam primum publica accedit
|
|
auctoritas? C. Caesar adulescens, paene potius puer, in-
|
|
credibili ac divina quadam mente atque virtute, cum maxime
|
5
|
furor arderet Antoni cumque eius a Brundisio crudelis et
|
|
pestifer reditus timeretur, nec postulantibus nec cogitanti-
|
|
bus, ne optantibus quidem nobis, quia non posse fieri
|
|
videbatur, firmissimum exercitum ex invicto genere vetera-
|
|
norum militum comparavit patrimoniumque suum effudit:
|
10
|
quamquam non sum usus eo verbo quo debui; non enim
|
|
effudit: in salute rei publicae conlocavit. Cui quamquam
|
4.1
|
gratia referri tanta non potest quanta debetur, habenda
|
|
tamen est tanta quantam maximam animi nostri capere
|
|
possunt. Quis enim est tam ignarus rerum, tam nihil de re
|
|
publica cogitans qui hoc non intellegat, si M. Antonius
|
5
|
a Brundisio cum eis copiis quas se habiturum putabat,
|
|
Romam, ut minabatur, venire potuisset, nullum genus eum
|
|
crudelitatis praeteriturum fuisse? quippe qui in hospitis
|
|
tectis Brundisi fortissimos viros optimosque civis iugulari
|
|
iusserit; quorum ante pedes eius morientium sanguine os
|
10
|
uxoris respersum esse constabat. Hac ille crudelitate
|
|
imbutus, cum multo bonis omnibus veniret iratior quam
|
|
illis fuerat quos trucidarat, cui tandem nostrum aut cui
|
|
omnino bono pepercisset? Qua peste privato consilio
|
5.1
|
rem publicam—neque enim fieri potuit aliter—Caesar libe-
|
|
ravit: qui nisi in hac re publica natus esset, rem publicam
|
|
scelere Antoni nullam haberemus. Sic enim perspicio,
|
|
sic iudico, nisi unus adulescens illius furentis impetus
|
5
|
crudelissimosque conatus cohibuisset, rem publicam fun-
|
|
ditus interituram fuisse. Cui quidem hodierno die, patres
|
|
conscripti—nunc enim primum ita convenimus ut illius
|
|
beneficio possemus ea quae sentiremus libere dicere—
|
|
tribuenda est auctoritas, ut rem publicam non modo a se
|
10
|
susceptam sed etiam a nobis commendatam possit defendere.
|
|
Nec vero de legione Martia, quoniam longo intervallo loqui
|
6.1
|
nobis de re publica licet, sileri potest. Quis enim unus
|
|
fortior, quis amicior umquam rei publicae fuit quam legio
|
|
Martia universa? Quae cum hostem populi Romani
|
|
Antonium iudicasset, comes esse eius amentiae noluit:
|
5
|
reliquit consulem; quod profecto non fecisset, si eum con-
|
|
sulem iudicasset quem nihil aliud agere, nihil moliri nisi
|
|
caedem civium atque interitum civitatis videret. Atque ea
|
|
legio consedit Albae. Quam potuit urbem eligere aut
|
|
opportuniorem ad res gerendas aut fideliorem aut fortiorum
|
10
|
virorum aut amiciorum rei publicae civium? Huius legionis
|
7.1
|
virtutem imitata quarta legio duce L. Egnatuleio quaestore,
|
|
civi optimo et fortissimo, C. Caesaris auctoritatem atque
|
|
exercitum persecuta est. Faciendum est igitur nobis, patres
|
|
conscripti, ut ea quae sua sponte clarissimus adulescens
|
5
|
atque omnium praestantissimus gessit et gerit hac auctori-
|
|
tate nostra comprobentur, veteranorumque, fortissimorum
|
|
virorum, tum legionis Martiae quartaeque mirabilis con-
|
|
sensus ad rem publicam recuperandam laude et testimonio
|
|
nostro confirmetur, eorumque commoda, honores, praemia,
|
10
|
cum consules designati magistratum inierint, curae nobis
|
|
fore hodierno die spondeamus. Atque ea quidem quae
|
8.1
|
dixi de Caesare deque eius exercitu iam diu nota sunt
|
|
nobis. Virtute enim admirabili Caesaris constantiaque
|
|
militum veteranorum legionumque earum quae optimo
|
|
iudicio auctoritatem nostram, libertatem populi Romani,
|
5
|
virtutem Caesaris secutae sunt a cervicibus nostris est
|
|
depulsus Antonius. Sed haec, ut dixi, superiora: hoc vero
|
|
recens edictum D. Bruti quod paulo ante propositum est
|
|
certe silentio non potest praeteriri. Pollicetur enim se
|
|
provinciam Galliam retenturum in senatus populique
|
10
|
Romani potestate. O civem natum rei publicae, memorem
|
|
sui nominis imitatoremque maiorum! Neque enim Tar-
|
|
quinio expulso maioribus nostris tam fuit optata libertas
|
|
quam est depulso Antonio retinenda nobis. Illi regibus
|
9.1
|
parere iam a condita urbe didicerant: nos post reges exactos
|
|
servitutis oblivio ceperat. Atque ille Tarquinius quem
|
|
maiores nostri non tulerunt non crudelis, non impius, sed
|
|
superbus est habitus et dictus: quod nos vitium in privatis
|
5
|
saepe tulimus, id maiores nostri ne in rege quidem ferre
|
|
potuerunt. L. Brutus regem superbum non tulit: D. Brutus
|
|
sceleratum atque impium regnare patietur Antonium? Quid
|
|
Tarquinius tale qualia innumerabilia et facit et fecit Antonius?
|
|
Senatum etiam reges habebant: nec tamen, ut Antonio sena-
|
10
|
tum habente, in consilio regis versabantur barbari armati.
|
|
Servabant auspicia reges; quae hic consul augurque neglexit,
|
|
neque solum legibus contra auspicia ferendis sed etiam
|
|
conlega una ferente eo quem ipse ementitis auspiciis vitio-
|
|
sum fecerat. Quis autem rex umquam fuit tam insignite
|
10.1
|
impudens ut haberet omnia commoda, beneficia, iura regni
|
|
venalia? quam hic immunitatem, quam civitatem, quod
|
|
praemium non vel singulis hominibus vel civitatibus vel
|
|
universis provinciis vendidit? Nihil humile de Tarquinio,
|
5
|
nihil sordidum accepimus: at vero huius domi inter quasilla
|
|
pendebatur aurum, numerabatur pecunia; una in domo
|
|
omnes quorum intererat totum imperium populi Romani
|
|
nundinabantur. Supplicia vero in civis Romanos nulla
|
|
Tarquini accepimus: at hic et Suessae iugulavit eos quos
|
10
|
in custodiam dederat et Brundisi ad ccc fortissimos
|
|
viros civisque optimos trucidavit. Postremo Tarquinius pro
|
11.1
|
populo Romano bellum gerebat tum cum est expulsus:
|
|
Antonius contra populum Romanum exercitum adducebat
|
|
tum cum a legionibus relictus nomen Caesaris exercitumque
|
|
pertimuit neglectisque sacrificiis sollemnibus ante lucem
|
5
|
vota ea quae numquam solveret nuncupavit, et hoc tem-
|
|
pore in provinciam populi Romani conatur invadere. Maius
|
|
igitur a D. Bruto beneficium populus Romanus et habet et
|
|
exspectat quam maiores nostri acceperunt a L. Bruto,
|
|
principe huius maxime conservandi generis et nominis.
|
10
|
Cum autem est omnis servitus misera, tum vero intolerabile
|
12.1
|
est servire impuro, impudico, effeminato, numquam ne in
|
|
metu quidem sobrio. Hunc igitur qui Gallia prohibet,
|
|
privato praesertim consilio, iudicat verissimeque iudicat non
|
|
esse consulem. Faciendum est igitur nobis, patres conscripti,
|
5
|
ut D. Bruti privatum consilium auctoritate publica compro-
|
|
bemus. Nec vero M. Antonium consulem post Lupercalia
|
|
debuistis putare: quo enim ille die, populo Romano in-
|
|
spectante, nudus, unctus, ebrius est contionatus et id egit
|
|
ut conlegae diadema imponeret, eo die se non modo con-
|
10
|
sulatu sed etiam libertate abdicavit. Esset enim ipsi certe
|
|
statim serviendum, si Caesar ab eo regni insigne accipere
|
|
voluisset. Hunc igitur ego consulem, hunc civem Romanum,
|
|
hunc liberum, hunc denique hominem putem qui foedo
|
|
illo et flagitioso die et quid pati C. Caesare vivo posset et
|
15
|
quid eo mortuo consequi ipse cuperet ostendit? Nec vero
|
13.1
|
de virtute, constantia, gravitate provinciae Galliae taceri
|
|
potest. Est enim ille flos Italiae, illud firmamentum im-
|
|
peri populi Romani, illud ornamentum dignitatis. Tantus
|
|
autem est consensus municipiorum coloniarumque pro-
|
5
|
vinciae Galliae ut omnes ad auctoritatem huius ordinis
|
|
maiestatemque populi Romani defendendam conspirasse
|
|
videantur.
|
|
Quam ob rem, tribuni plebis, quamquam vos nihil aliud
|
|
nisi de praesidio ut senatum tuto consules Kalendis Ianu-
|
10
|
ariis habere possint rettulistis, tamen mihi videmini magno
|
|
consilio atque optima mente potestatem nobis de tota re
|
|
publica fecisse dicendi. Cum enim tuto haberi senatum
|
|
sine praesidio non posse iudicavistis, tum statuistis etiam
|
|
intra muros Antoni scelus audaciamque versari.
|
15
|
Quam ob rem omnia mea sententia complectar, vobis,
|
14.1
|
ut intellego, non invitis, ut et praestantissimis ducibus a
|
|
nobis detur auctoritas et fortissimis militibus spes ostendatur
|
|
praemiorum et iudicetur non verbo, sed re non modo non
|
|
consul sed etiam hostis Antonius. Nam si ille consul,
|
5
|
fustuarium meruerunt legiones quae consulem reliquerunt,
|
|
sceleratus Caesar, Brutus nefarius qui contra consulem
|
|
privato consilio exercitus comparaverunt. Si autem mili-
|
|
tibus exquirendi sunt honores novi propter eorum divinum
|
|
atque immortale meritum, ducibus autem ne referri quidem
|
10
|
potest gratia, quis est qui eum hostem non existimet quem
|
|
qui armis persequantur conservatores rei publicae iudi-
|
|
centur? At quam contumeliosus in edictis, quam barbarus,
|
15.1
|
quam rudis! primum in Caesarem ut maledicta congessit
|
|
deprompta ex recordatione impudicitiae et stuprorum
|
|
suorum! Quis enim hoc adulescente castior, quis modesti-
|
|
or, quod in iuventute habemus inlustrius exemplum veteris
|
5
|
sanctitatis? quis autem illo qui male dicit impurior? Igno-
|
|
bilitatem obicit C. Caesaris filio cuius etiam natura pater,
|
|
si vita suppeditasset, consul factus esset. 'Aricina mater.'
|
|
Trallianam aut Ephesiam putes dicere. Videte quam
|
|
despiciamur omnes qui sumus e municipiis id est, omnes
|
10
|
plane: quotus enim quisque nostrum non est? Quod
|
|
autem municipium non contemnit is qui Aricinum tanto
|
|
opere despicit, vetustate antiquissimum, iure foederatum,
|
|
propinquitate paene finitimum, splendore municipum ho-
|
|
nestissimum? Hinc Voconiae, hinc Atiniae leges; hinc
|
16.1
|
multae sellae curules et patrum memoria et nostra; hinc
|
|
equites Romani lautissimi et plurimi. Sed si Aricinam
|
|
uxorem non probas, cur probas Tusculanam? Quamquam
|
|
huius sanctissimae feminae atque optimae pater, M. Atius
|
5
|
Balbus, in primis honestus, praetorius fuit: tuae coniugis,
|
|
bonae feminae, locupletis quidem certe, Bambalio quidam
|
|
pater, homo nullo numero. Nihil illo contemptius qui
|
|
propter haesitantiam linguae stuporemque cordis cognomen
|
|
ex contumelia traxerit. 'At avus nobilis.' Tuditanus
|
10
|
nempe ille qui cum palla et cothurnis nummos populo
|
|
de rostris spargere solebat. Vellem hanc contemptionem
|
|
pecuniae suis reliquisset! Habetis nobilitatem generis
|
|
gloriosam. Qui autem evenit ut tibi Iulia natus ignobilis
|
17.1
|
videatur, cum tu eodem materno genere soleas gloriari?
|
|
Quae porro amentia est eum dicere aliquid de uxorum
|
|
ignobilitate cuius pater Numitoriam Fregellanam, proditoris
|
|
filiam, habuerit uxorem, ipse ex libertini filia susceperit
|
5
|
liberos? Sed hoc clarissimi viri viderint, L. Philippus qui
|
|
habet Aricinam uxorem, C. Marcellus qui Aricinae filiam:
|
|
quos certo scio dignitatis optimarum feminarum non paeni-
|
|
tere. Idem etiam Q. Ciceronem, fratris mei filium, com-
|
|
pellat edicto, nec sentit amens commendationem esse
|
10
|
compellationem suam. Quid enim accidere huic adule-
|
|
scenti potuit optatius quam cognosci ab omnibus Caesaris
|
|
consiliorum esse socium, Antoni furoris inimicum? At
|
18.1
|
etiam gladiator ausus est scribere hunc de patris et patrui
|
|
parricidio cogitasse. O admirabilem impudentiam, auda-
|
|
ciam, temeritatem! in eum adulescentem hoc scribere
|
|
audere quem ego et frater meus propter eius suavissimos
|
5
|
atque optimos mores praestantissimumque ingenium cer-
|
|
tatim amamus omnibusque horis oculis, auribus, complexu
|
|
tenemus? Nam me isdem edictis nescit laedat an laudet.
|
|
Cum idem supplicium minatur optimis civibus quod ego
|
|
de sceleratissimis ac pessimis sumpserim, laudare videtur,
|
10
|
quasi imitari velit; cum autem illam pulcherrimi facti me-
|
|
moriam refricat, tum a sui similibus invidiam aliquam in
|
|
me commoveri putat. Sed quid fecit ipse? Cum tot
|
19.1
|
edicta proposuisset, edixit ut adesset senatus frequens
|
|
a. d. viii. Kalendas Decembris: eo die ipse non adfuit.
|
|
At quo modo edixit? haec sunt, ut opinor, verba in ex-
|
|
tremo: 'Si quis non adfuerit, hunc existimare omnes
|
5
|
poterunt et interitus mei et perditissimorum consiliorum
|
|
auctorem fuisse.' Quae sunt perdita consilia? an ea quae
|
|
pertinent ad libertatem populi Romani recuperandam?
|
|
quorum consiliorum Caesari me auctorem et hortatorem
|
|
et esse et fuisse fateor. Quamquam ille non eguit consilio
|
10
|
cuiusquam, sed tamen currentem, ut dicitur, incitavi. Nam
|
|
interitus quidem tui quis bonus non esset auctor, cum in
|
|
eo salus et vita optimi cuiusque, libertas populi Romani
|
|
dignitasque consisteret? Sed cum tam atroci edicto nos
|
20.1
|
concitavisset, cur ipse non adfuit? Num putatis aliqua re
|
|
tristi ac severa? vino atque epulis retentus, si illae epulae
|
|
potius quam popinae nominandae sunt, diem edicti obire
|
|
neglexit: in ante diem iv Kalendas Decembris distulit.
|
5
|
Adesse in Capitolio iussit; quod in templum ipse nescio
|
|
qua per Gallorum cuniculum ascendit. Convenerunt con-
|
|
rogati et quidem ampli quidam homines sed immemores
|
|
dignitatis suae. Is enim erat dies, ea fama, is qui senatum
|
|
vocarat ut turpe senatori esset nihil timere. Ad eos tamen
|
10
|
ipsos qui convenerant ne verbum quidem ausus est facere
|
|
de Caesare, cum de eo constituisset ad senatum referre:
|
|
scriptam attulerat consularis quidam sententiam. Quid est
|
21.1
|
aliud de eo referre non audere qui contra se consulem
|
|
exercitum duceret nisi se ipsum hostem iudicare? Necesse
|
|
erat enim alterutrum esse hostem; nec poterat aliter de
|
|
adversariis ducibus iudicari. Si igitur Caesar hostis, cur
|
5
|
consul nihil refert ad senatum? Sin ille a senatu
|
|
notandus non fuit, quid potest dicere quin, cum de illo
|
|
tacuerit, se hostem confessus sit? Quem in edictis Sparta-
|
|
cum appellat, hunc in senatu ne improbum quidem dicere
|
|
audet. At in rebus tristissimis quantos excitat risus! Sen-
|
10
|
tentiolas edicti cuiusdam memoriae mandavi quas videtur
|
|
ille peracutas putare: ego autem qui intellegeret quid
|
|
dicere vellet adhuc neminem inveni. 'Nulla contumelia
|
22.1
|
est quam facit dignus.' Primum quid est dignus? nam
|
|
etiam malo multi digni, sicut ipse. An quam facit is qui
|
|
cum dignitate est? Quae autem potest esse maior? Quid
|
|
est porro facere contumeliam? quis sic loquitur? Deinde:
|
5
|
'nec timor quem denuntiat inimicus.' Quid ergo? ab
|
|
amico timor denuntiari solet? Horum similia deinceps.
|
|
Nonne satius est mutum esse quam quod nemo intellegat
|
|
dicere? En cur magister eius ex oratore arator factus sit,
|
|
possideat in agro publico campi Leontini duo milia iugerum
|
10
|
immunia, ut hominem stupidum magis etiam infatuet mer-
|
|
cede publica. Sed haec leviora fortasse: illud quaero cur
|
23.1
|
tam mansuetus in senatu fuerit, cum in edictis tam fuisset
|
|
ferus. Quid enim attinuerat L. Cassio tribuno plebis,
|
|
fortissimo et constantissimo civi, mortem denuntiare, si in
|
|
senatum venisset; D. Carfulenum, bene de re publica
|
5
|
sentientem, senatu vi et minis mortis expellere; Ti. Cannu-
|
|
tium, a quo erat honestissimis contionibus et saepe et iure
|
|
vexatus, non templo solum verum etiam aditu prohibere
|
|
Capitoli? Cui senatus consulto ne intercederent vere-
|
|
batur? De supplicatione, credo, M. Lepidi, clarissimi viri.
|
10
|
Atque id erat periculum, de cuius honore extraordinario
|
|
cotidie aliquid cogitabamus, ne eius usitatus honos impe-
|
|
diretur. Ac ne sine causa videretur edixisse ut senatus
|
24.1
|
adesset, cum de re publica relaturus fuisset, adlato nuntio
|
|
de legione quarta mente concidit, et fugere festinans senatus
|
|
consultum de supplicatione per discessionem fecit, cum id
|
|
factum esset antea numquam. Quae vero profectio postea,
|
5
|
quod iter paludati, quae vitatio oculorum, lucis, urbis, fori,
|
|
quam misera fuga, quam foeda, quam turpis! Praeclara
|
|
tamen senatus consulta illo ipso die vespertina, provinciarum
|
|
religiosa sortitio, divina vero opportunitas ut, quae cuique
|
|
apta esset, ea cuique obveniret. Praeclare igitur facitis,
|
25.1
|
tribuni plebis, qui de praesidio consulum senatusque re-
|
|
feratis, meritoque vestro maximas vobis gratias omnes et
|
|
agere et habere debemus. Qui enim periculo carere pos-
|
|
sumus in tanta hominum cupiditate et audacia? Ille autem
|
5
|
homo adflictus et perditus quae de se exspectat iudicia
|
|
graviora quam amicorum suorum? Familiarissimus eius,
|
|
mihi homo coniunctus, L. Lentulus, et P. Naso, omni carens
|
|
cupiditate, nullam se habere provinciam, nullam Antoni
|
|
sortitionem fuisse iudicaverunt. Quod idem fecit L. Philip-
|
10
|
pus, vir patre, avo maioribusque suis dignissimus; in eadem
|
|
sententia fuit homo summa integritate atque innocentia,
|
|
C. Turranius; idem fecit Sp. Oppius; ipsi etiam qui ami-
|
|
citiam M. Antoni veriti plus ei tribuerunt quam fortasse
|
|
vellent, M. Piso, necessarius meus, et vir et civis egregius,
|
15
|
parique innocentia M. Vehilius, senatus auctoritati se ob-
|
|
temperaturos esse dixerunt. Quid ego de L. Cinna loquar?
|
26.1
|
cuius spectata multis magnisque rebus singularis integritas
|
|
minus admirabilem facit huius honestissimi facti gloriam,
|
|
qui omnino provinciam neglexit, quam item magno animo
|
|
et constanti C. Cestius repudiavit. Qui sunt igitur reliqui
|
5
|
quos sors divina delectet? T. Annius, M. Gallius. O
|
|
felicem utrumque! nihil enim maluerunt. C. Antonius
|
|
Macedoniam. Hunc quoque felicem! hanc enim habebat
|
|
semper in ore provinciam. C. Calvisius Africam. Nihil
|
|
felicius! modo enim ex Africa decesserat et quasi divinans
|
10
|
se rediturum duos legatos Vticae reliquerat. Deinde M.
|
|
Cusini Sicilia, Q. Cassi Hispania. Non habeo quid
|
|
suspicer: duarum credo provinciarum sortis minus divinas
|
|
fuisse. O C. Caesar—adulescentem appello—quam tu
|
27.1
|
salutem rei publicae attulisti, quam improvisam, quam re-
|
|
pentinam! Qui enim haec fugiens fecit, quid faceret
|
|
insequens? Etenim in contione dixerat se custodem fore
|
|
urbis, seque usque ad Kalendas Maias ad urbem exercitum
|
5
|
habiturum. O praeclarum custodem ovium, ut aiunt,
|
|
lupum! Custosne urbis an direptor et vexator esset Anto-
|
|
nius? Et quidem se introiturum in urbem dixit exiturum-
|
|
que cum vellet. Quid illud? nonne audiente populo
|
|
sedens pro aede Castoris dixit, nisi qui vicisset, victurum
|
10
|
neminem?
|
|
Hodierno die primum, patres conscripti, longo intervallo
|
28.1
|
in possessionem libertatis pedem ponimus: cuius quidem ego
|
|
quoad potui non modo defensor sed etiam conservator fui.
|
|
Cum autem id facere non possem, quievi, nec abiecte nec
|
|
sine aliqua dignitate casum illum temporum et dolorem tuli.
|
5
|
Hanc vero taeterrimam beluam quis ferre potest aut quo
|
|
modo? Quid est in Antonio praeter libidinem, crudelitatem,
|
|
petulantiam, audaciam? Ex his totus vitiis conglutinatus
|
|
est. Nihil apparet in eo ingenuum, nihil moderatum, nihil
|
|
pudens, nihil pudicum. Quapropter, quoniam res in id dis-
|
29.1
|
crimen adducta est utrum ille poenas rei publicae luat an
|
|
nos serviamus, aliquando, per deos immortalis, patres con-
|
|
scripti, patrium animum virtutemque capiamus, ut aut liber-
|
|
tatem propriam Romani et generis et nominis recuperemus
|
5
|
aut mortem servituti anteponamus. Multa quae in libera
|
|
civitate ferenda non essent tulimus et perpessi sumus, alii
|
|
spe forsitan recuperandae libertatis, alii vivendi nimia cupi-
|
|
ditate: sed, si illa tulimus quae nos necessitas ferre coegit,
|
|
quae vis quaedam paene fatalis—quae tamen ipsa non
|
10
|
tulimus—etiamne huius impuri latronis feremus taeterrimum
|
|
crudelissimumque dominatum? Quid hic faciet, si poterit,
|
30.1
|
iratus qui, cum suscensere nemini posset, omnibus bonis
|
|
fuerit inimicus? quid hic victor non audebit qui nullam
|
|
adeptus victoriam tanta scelera post Caesaris interitum fece-
|
|
rit, refertam eius domum exhauserit, hortos compilaverit,
|
5
|
ad se ex eis omnia ornamenta transtulerit, caedis et incen-
|
|
diorum causam quaesierit ex funere, duobus aut tribus senatus
|
|
consultis bene et e re publica factis reliquas res ad lucrum
|
|
praedamque revocaverit, vendiderit immunitates, civitates
|
|
liberaverit, provincias universas ex imperi populi Romani iure
|
10
|
sustulerit, exsules reduxerit, falsas leges C. Caesaris nomine
|
|
et falsa decreta in aes incidenda et in Capitolio figenda cura-
|
|
verit, earumque rerum omnium domesticum mercatum insti-
|
|
tuerit, populo Romano leges imposuerit, armis et praesidiis
|
|
populum et magistratus foro excluserit, senatum stiparit
|
15
|
armatis, armatos in cella Concordiae, cum senatum haberet,
|
|
incluserit, ad legiones Brundisium cucurrerit, ex eis optime
|
|
sentientis centuriones iugulaverit, cum exercitu Romam sit ad
|
|
interitum nostrum et ad dispertitionem urbis venire conatus?
|
|
Atque is ab hoc impetu abstractus consilio et copiis Caesaris,
|
31.1
|
consensu veteranorum, virtute legionum, ne fortuna quidem
|
|
fractus minuit audaciam nec ruere demens nec furere de-
|
|
sinit. In Galliam mutilatum ducit exercitum; cum una
|
|
legione et ea vacillante L. fratrem exspectat, quo neminem
|
5
|
reperire potest sui similiorem. Ille autem ex myrmillone
|
|
dux, ex gladiatore imperator quas effecit strages, ubicumque
|
|
posuit vestigium! <Fundit apothecas,> caedit greges armen-
|
|
torum reliquique pecoris quodcumque nactus est; epulantur
|
|
milites; ipse autem se, ut fratrem imitetur, obruit vino;
|
10
|
vastantur agri, diripiuntur villae, matres familiae, virgines,
|
|
pueri ingenui abripiuntur, militibus traduntur. Haec eadem,
|
|
quacumque exercitum duxit, fecit M. Antonius. His vos
|
32.1
|
taeterrimis fratribus portas aperietis, hos umquam in urbem
|
|
recipietis? non tempore oblato, ducibus paratis, animis
|
|
militum incitatis, populo Romano conspirante, Italia tota
|
|
ad libertatem recuperandam excitata, deorum immortalium
|
5
|
beneficio utemini? Nullum erit tempus hoc amisso. A
|
|
tergo, fronte, lateribus tenebitur, si in Galliam venerit. Nec
|
|
ille armis solum sed etiam decretis nostris urgendus est.
|
|
Magna vis est, magnum numen unum et idem sentientis
|
|
senatus. Videtisne refertum forum, populumque Romanum
|
10
|
ad spem recuperandae libertatis erectum? qui longo inter-
|
|
vallo cum frequentis hic videt nos, tum sperat etiam liberos
|
|
convenisse. Hunc ego diem exspectans M. Antoni scele-
|
33.1
|
rata arma vitavi, tum cum ille in me absentem invehens non
|
|
intellegebat ad quod tempus me et meas viris reservarem.
|
|
Si enim tum illi caedis a me initium quaerenti respondere
|
|
voluissem, nunc rei publicae consulere non possem. Hanc
|
5
|
vero nactus facultatem, nullum tempus, patres conscripti,
|
|
dimittam neque diurnum neque nocturnum quin de liber-
|
|
tate populi Romani et dignitate vestra quod cogitandum sit
|
|
cogitem, quod agendum atque faciendum, id non modo non
|
|
recusem sed etiam appetam atque deposcam. Hoc feci
|
10
|
dum licuit; intermisi quoad non licuit. Iam non solum
|
|
licet sed etiam necesse est, nisi servire malumus quam
|
|
ne serviamus animis armisque decernere. Di immortales
|
34.1
|
nobis haec praesidia dederunt: urbi Caesarem, Brutum
|
|
Galliae. Si enim ille urbem opprimere potuisset, statim,
|
|
si Galliam tenere, paulo post optimo cuique pereundum,
|
|
reliquis serviendum. Hanc igitur occasionem oblatam
|
5
|
tenete, per deos immortalis, patres conscripti, et amplissimi
|
|
orbis terrae consili principes vos esse aliquando recorda-
|
|
mini. Signum date populo Romano consilium vestrum
|
|
non deesse rei publicae, quoniam ille virtutem suam non
|
|
defuturam esse profitetur. Nihil est quod moneam vos.
|
10
|
Nemo est tam stultus qui non intellegat, si indormierimus
|
|
huic tempori, non modo crudelem superbamque domina-
|
|
tionem nobis sed ignominiosam etiam et flagitiosam ferendam
|
|
esse. Nostis insolentiam Antoni, nostis amicos, nostis totam
|
35.1
|
domum. Libidinosis, petulantibus, impuris, impudicis, alea-
|
|
toribus, ebriis servire, ea summa miseria est summo dedecore
|
|
coniuncta. Quod si iam—quod di omen avertant!—fatum
|
|
extremum rei publicae venit, quod gladiatores nobiles faciunt
|
5
|
ut honeste decumbant, faciamus nos, principes orbis terra-
|
|
rum gentiumque omnium, ut cum dignitate potius cadamus
|
|
quam cum ignominia serviamus. Nihil est detestabilius
|
36.1
|
dedecore, nihil foedius servitute. Ad decus et ad libertatem
|
|
nati sumus: aut haec teneamus aut cum dignitate moria-
|
|
mur. Nimium diu teximus quid sentiremus; nunc iam
|
|
apertum est; omnes patefaciunt in utramque partem quid
|
5
|
sentiant, quid velint. Sunt impii cives—pro caritate rei publi-
|
|
cae nimium multi, sed contra multitudinem bene sentientium
|
|
admodum pauci—quorum opprimendorum di immortales
|
|
incredibilem rei publicae potestatem et fortunam dederunt.
|
|
Ad ea enim praesidia quae habemus iam accedent consules
|
10
|
summa prudentia, virtute, concordia, multos mensis de
|
|
populi Romani libertate commentati atque meditati. His
|
|
auctoribus et ducibus, dis iuvantibus, nobis vigilantibus et
|
|
multum in posterum providentibus, populo Romano consen-
|
|
tiente, erimus profecto liberi brevi tempore. Iucundiorem
|
15
|
autem faciet libertatem servitutis recordatio.
|
|
Quas ob res, quod tribuni plebis verba fecerunt uti
|
37.1
|
senatus Kalendis Ianuariis tuto haberi sententiaeque de
|
|
summa re publica libere dici possint, de ea re ita censeo
|
|
uti C. Pansa A. Hirtius, consules designati, dent operam
|
|
uti senatus Kalendis Ianuariis tuto haberi possit. Quodque
|
5
|
edictum D. Bruti, imperatoris, consulis designati, proposi-
|
|
tum sit, senatum existimare D. Brutum, imperatorem, con-
|
|
sulem designatum, optime de re publica mereri, cum senatus
|
|
auctoritatem populique Romani libertatem imperiumque
|
|
defendat; quodque provinciam Galliam citeriorem, optimo-
|
38.1
|
rum et fortissimorum amicissimorumque rei publicae civium,
|
|
exercitumque in senatus potestate retineat, id eum exerci-
|
|
tumque eius, municipia, colonias provinciae Galliae recte
|
|
atque ordine exque re publica fecisse et facere. Senatum
|
5
|
ad summam rem publicam pertinere arbitrari a D. Bruto
|
|
et L. Planco imperatoribus, consulibus designatis itemque
|
|
a ceteris qui provincias obtinent obtineri ex lege Iulia,
|
|
quoad ex senatus consulto cuique eorum successum sit,
|
|
eosque dare operam ut eae provinciae eique exercitus in
|
10
|
senati populique Romani potestate praesidioque rei publicae
|
|
sint. Cumque opera, virtute, consilio C. Caesaris summo-
|
|
que consensu militum veteranorum, qui eius auctoritatem
|
|
secuti rei publicae praesidio sunt et fuerunt, a gravissimis
|
|
periculis populus Romanus defensus sit et hoc tempore
|
15
|
defendatur; cumque legio Martia Albae constiterit, in
|
39.1
|
municipio fidelissimo et fortissimo, seseque ad senatus
|
|
auctoritatem populique Romani libertatem contulerit; et
|
|
quod pari consilio eademque virtute legio quarta usa,
|
|
L. Egnatuleio duce quaestore optimo, civi egregio, senatus
|
5
|
auctoritatem populique Romani libertatem defendat ac de-
|
|
fenderit, senatui magnae curae esse ac fore ut pro tantis
|
|
eorum in rem publicam meritis honores eis habeantur
|
|
gratiaeque referantur. Senatui placere uti C. Pansa A.
|
|
Hirtius, consules designati, cum magistratum inissent, si
|
10
|
eis videretur, primo quoque tempore de his rebus ad
|
|
hunc ordinem referrent, ita uti e re publica fideque sua
|
|
videretur.
|
|