Ac mihi quidem saepe numero in summos homines ac 1.6.1
summis ingeniis praeditos intuenti quaerendum esse visum
est quid esset cur plures in omnibus rebus quam in dicendo
admirabiles exstitissent; nam quocumque te animo et cogi-
tatione converteris, permultos excellentis in quoque genere 5
videbis non mediocrium artium, sed prope maximarum.
Quis enim est qui, si clarorum hominum scientiam rerum 7.1
gestarum vel utilitate vel magnitudine metiri velit, non
anteponat oratori imperatorem? Quis autem dubitet quin
belli duces ex hac una civitate praestantissimos paene in-
numerabilis, in dicendo autem excellentis vix paucos proferre 5
possimus? Iam vero consilio ac sapientia qui regere ac 8.1
gubernare rem publicam possint, multi nostra, plures patrum
memoria atque etiam maiorum exstiterunt, cum boni perdiu
nulli, vix autem singulis aetatibus singuli tolerabiles oratores
invenirentur. Ac ne qui forte cum aliis studiis, quae recon- 5
ditis in artibus atque in quadam varietate litterarum ver-
sentur, magis hanc dicendi rationem, quam cum imperatoris
laude aut cum boni senatoris prudentia comparandam putet,
convertat animum ad ea ipsa artium genera circumspiciat-
que, qui in eis floruerint quamque multi sint; sic facillime, 10
quanta oratorum sit et semper fuerit paucitas, iudicabit.
Neque enim te fugit omnium laudatarum artium procrea- 9.1
tricem quandam et quasi parentem eam, quam φιλοσοφίαν
Graeci vocant, ab hominibus doctissimis iudicari; in qua
difficile est enumerare quot viri quanta scientia quantaque
in suis studiis varietate et copia fuerint, qui non una aliqua 5
in re separatim elaborarint, sed omnia, quaecumque possent,
vel scientiae pervestigatione vel disserendi ratione compre-
henderint. Quis ignorat, ei, qui mathematici vocantur, 10.1
quanta in obscuritate rerum et quam recondita in arte et
multiplici subtilique versentur? Quo tamen in genere ita
multi perfecti homines exstiterunt, ut nemo fere studuisse
ei scientiae vehementius videatur, quin quod voluerit con- 5
secutus sit. Quis musicis, quis huic studio litterarum, quod
profitentur ei, qui grammatici vocantur, penitus se dedit,
quin omnem illarum artium paene infinitam vim et materiem
scientia et cognitione comprehenderit? Vere mihi hoc 11.1
videor esse dicturus, ex omnibus eis, qui in harum artium
liberalissimis studiis sint doctrinisque versati, minimam
copiam poetarum <et oratorum> egregiorum exstitisse: atque
in hoc ipso numero, in quo perraro exoritur aliquis ex- 5
cellens, si diligenter et ex nostrorum et ex Graecorum copia
comparare voles, multo tamen pauciores oratores quam
poetae boni reperientur. Quod hoc etiam mirabilius debet 12.1
videri, quia ceterarum artium studia fere reconditis atque
abditis e fontibus hauriuntur, dicendi autem omnis ratio in
medio posita communi quodam in usu atque in hominum
ore et sermone versatur, ut in ceteris id maxime excellat, 5
quod longissime sit ab imperitorum intellegentia sensuque
disiunctum, in dicendo autem vitium vel maximum sit
a vulgari genere orationis atque a consuetudine communis
sensus abhorrere. Ac ne illud quidem vere dici potest 13.1
aut pluris ceteris inservire aut maiore delectatione aut spe
uberiore aut praemiis ad perdiscendum amplioribus com-
moveri. Atque ut omittam Graeciam, quae semper elo-
quentiae princeps esse voluit, atque illas omnium doctrinarum 5
inventrices Athenas, in quibus summa dicendi vis et inventa
est et perfecta, in hac ipsa civitate profecto nulla umquam
vehementius quam eloquentiae studia viguerunt. Nam 14.1
postea quam imperio omnium gentium constituto diuturnitas
pacis otium confirmavit, nemo fere laudis cupidus adulescens
non sibi ad dicendum studio omni enitendum putavit; ac
primo quidem totius rationis ignari, qui neque exercitationis 5
ullam vim neque aliquod praeceptum artis esse arbitrarentur,
tantum, quantum ingenio et cogitatione poterant, conseque-
bantur; post autem auditis oratoribus Graecis cognitisque
eorum litteris adhibitisque doctoribus incredibili quodam
nostri homines di<s>cendi studio flagraverunt. Excitabat eos 15.1
magnitudo, varietas multitudoque in omni genere causarum,
ut ad eam doctrinam, quam suo quisque studio consecutus
esset, adiungeretur usus frequens, qui omnium magistrorum
praecepta superaret; erant autem huic studio maxima, quae 5
nunc quoque sunt, exposita praemia vel ad gratiam vel ad
opes vel ad dignitatem; ingenia vero, ut multis rebus
possumus iudicare, nostrorum hominum multum ceteris
hominibus omnium gentium praestiterunt. Quibus de causis 16.1
quis non iure miretur ex omni memoria aetatum, temporum,
civitatum tam exiguum oratorum numerum inveniri?