Postero igitur die, quam illa erant acta, hora fere secunda,
|
2.12.1
|
cum etiam tum in lecto Crassus esset et apud eum Sul-
|
|
picius sederet, Antonius autem inambularet cum Cotta in
|
|
porticu, repente eo Q. Catulus senex cum C. Iulio fratre
|
|
venit; quod ubi audivit, commotus Crassus surrexit omnes-
|
5
|
que admirati maiorem aliquam esse causam eorum adventus
|
|
suspicati sunt. Qui cum inter se, ut ipsorum usus ferebat,
|
13.1
|
amicissime consalutassent: 'quid vos tandem?' Crassus
|
|
'num quidnam' inquit 'novi?' 'Nihil sane,' inquit Catulus
|
|
'etenim vides esse ludos; sed—vel tu nos ineptos licet'
|
|
inquit 'vel molestos putes—cum ad me in Tusculanum'
|
5
|
inquit 'heri vesperi venisset Caesar de Tusculano suo, dixit
|
|
mihi a se Scaevolam hinc euntem esse conventum, ex quo
|
|
mira quaedam se audisse dicebat; te, quem ego totiens
|
|
omni ratione temptans ad disputandum elicere non potuis-
|
|
sem, permulta de eloquentia cum Antonio disseruisse et
|
10
|
tamquam in schola prope ad Graecorum consuetudinem
|
|
disputasse: ita me frater exoravit ne ipsum quidem a studio
|
14.1
|
audiendi nimis abhorrentem, sed me hercule verentem, ne
|
|
molesti vobis interveniremus, ut huc secum venirem; et-
|
|
enim Scaevolam ita dicere aiebat, bonam partem sermonis
|
|
in hunc diem esse dilatam. Hoc tu si cupidius factum
|
5
|
existimas, Caesari attribues; si familiarius, utrique no-
|
|
strum; nos quidem, nisi forte molesti intervenimus, venisse
|
|
delectat.' Tum Crassus 'equidem, quaecumque vos causa
|
15.1
|
huc attulisset, laetarer, cum apud me viderem homines mihi
|
|
carissimos et amicissimos; sed tamen, vere dicam, quaevis
|
|
mallem fuisset, quam ista, quam dicis. Ego enim, ut, quem
|
|
ad modum sentio, loquar, numquam mihi minus quam
|
5
|
hesterno die placui; magis adeo id facilitate quam alia ulla
|
|
culpa mea contigit, qui, dum obsequor adulescentibus, me
|
|
senem esse sum oblitus fecique id, quod ne adulescens
|
|
quidem feceram, ut eis de rebus, quae doctrina aliqua con-
|
|
tinerentur, disputarem. Sed hoc tamen cecidit mihi per-
|
10
|
opportune, quod transactis iam meis partibus ad Antonium
|
|
audiendum venistis.' Tum Caesar 'equidem,' inquit
|
16.1
|
'Crasse, ita sum cupidus in illa longiore te ac perpetua
|
|
disputatione audiendi, ut, si id mihi minus contingat, vel
|
|
hoc sim cotidiano tuo sermone contentus; itaque experiar
|
|
equidem illud, ut ne Sulpicius familiaris meus aut Cotta plus
|
5
|
quam ego apud te valere videantur, et te exorabo profecto,
|
|
ut mihi quoque et Catulo tuae suavitatis aliquid impertias;
|
|
sin tibi id minus libebit, non te urgebo neque committam,
|
|
ut, dum vereare tu ne sis ineptus, me esse iudices.' Tum
|
17.1
|
ille 'ego me hercule' inquit, 'Caesar, ex omnibus Latinis
|
|
verbis huius verbi vim vel maximam semper putavi; quem
|
|
enim nos ineptum vocamus, is mihi videtur ab hoc nomen
|
|
habere ductum, quod non sit aptus, idque in sermonis
|
5
|
nostri consuetudine perlate patet; nam qui aut tempus quid
|
|
postulet non videt aut plura loquitur aut se ostentat aut
|
|
eorum, quibuscum est, vel dignitatis vel commodi rationem
|
|
non habet aut denique in aliquo genere aut inconcinnus
|
|
aut multus est, is ineptus esse dicitur. Hoc vitio cumulata
|
18.1
|
est eruditissima illa Graecorum natio; itaque quod vim
|
|
huius mali Graeci non vident, ne nomen quidem ei vitio
|
|
imposuerunt; ut enim quaeras omnia, quo modo Graeci
|
|
ineptum appellent, non reperies. Omnium autem ine-
|
5
|
ptiarum, quae sunt innumerabiles, haud sciam an nulla sit
|
|
maior quam, ut illi solent, quocumque in loco, quoscumque
|
|
inter homines visum est, de rebus aut difficillimis aut non
|
|
necessariis argutissime disputare. Hoc nos ab istis adule-
|
|
scentibus facere inviti et recusantes heri coacti sumus.' Tum
|
19.1
|
Catulus 'ne Graeci quidem,' inquit 'Crasse, qui in civitati-
|
|
bus suis clari et magni fuerunt, sicuti tu es nosque omnes
|
|
in nostra re publica volumus esse, horum Graecorum, qui
|
|
se inculcant auribus nostris, similes fuerunt, nec in otio
|
5
|
sermones huius modi disputationesque fugiebant. Ac si tibi
|
20.1
|
videntur, qui temporis, qui loci, qui hominum rationem non
|
|
habent, inepti, sicut debent videri, num tandem aut locus
|
|
hic non idoneus videtur, in quo porticus haec ipsa, ubi
|
|
nunc ambulamus, et palaestra et tot locis sessiones gymna-
|
5
|
siorum et Graecorum disputationum memoriam quodam
|
|
modo commovent? Aut num importunum tempus in tanto
|
|
otio, quod et raro datur et nunc peroptato nobis datum est?
|
|
Aut homines ab hoc genere disputationis alieni, qui omnes
|
|
ei sumus, ut sine his studiis vitam nullam esse ducamus?'
|
10
|
'Omnia ista' inquit Crassus 'ego alio modo interpretor, qui
|
21.1
|
primum palaestram et sedes et porticus etiam ipsos, Catule,
|
|
Graecos exercitationis et delectationis causa non disputa-
|
|
tionis invenisse arbitror; nam et saeculis multis ante gym-
|
|
nasia inventa sunt, quam in eis philosophi garrire coeperunt,
|
5
|
et hoc ipso tempore, cum omnia gymnasia philosophi teneant,
|
|
tamen eorum auditores discum audire quam philosophum
|
|
malunt; qui simul ut increpuit, in media oratione de maxi-
|
|
mis rebus et gravissimis disputantem philosophum omnes
|
|
unctionis causa relinquunt; ita levissimam delectationem
|
10
|
gravissimae, ut ipsi ferunt, utilitati anteponunt. Otium autem
|
22.1
|
quod dicis esse, adsentior; verum oti fructus est non con-
|
|
tentio animi, sed relaxatio. Saepe ex socero meo audivi,
|
|
cum is diceret socerum suum Laelium semper fere cum
|
|
Scipione solitum rusticari eosque incredibiliter repuerascere
|
5
|
esse solitos, cum rus ex urbe tamquam e vinclis evolavissent.
|
|
Non audeo dicere de talibus viris, sed tamen ita solet nar-
|
|
rare Scaevola, conchas eos et umbilicos ad Caietam et ad
|
|
Laurentum legere consuesse et ad omnem animi remissio-
|
|
nem ludumque descendere. Sic enim res sese habet, ut,
|
23.1
|
quem ad modum volucris videmus procreationis atque utili-
|
|
tatis suae causa effingere et construere nidos, easdem autem,
|
|
cum aliquid effecerint, levandi laboris sui causa passim ac
|
|
libere solutas opere volitare, sic nostri animi negotiis foren-
|
5
|
sibus atque urbano opere defessi gestiant ac volitare cupiant
|
|
vacui cura ac labore. Itaque illud ego, quod in causa Cu-
|
24.1
|
riana Scaevolae dixi, non dixi secus ac sentiebam: nam "si,"
|
|
inquam "Scaevola, nullum erit testamentum recte factum,
|
|
nisi quod tu scripseris, omnes ad te cives cum tabulis venie-
|
|
mus, omnium testamenta tu scribes unus. Quid igitur?"
|
5
|
inquam "quando ages negotium publicum? quando ami-
|
|
corum? quando tuum? quando denique nihil ages?" Tum
|
|
illud addidi "mihi enim liber esse non videtur, qui non
|
|
aliquando nihil agit." In qua permaneo, Catule, sententia
|
|
meque, cum huc veni, hoc ipsum nihil agere et plane ces-
|
10
|
sare delectat. Nam, quod addidisti tertium, vos esse eos,
|
25.1
|
qui vitam insuavem sine his studiis putaretis, id me non
|
|
modo non hortatur ad disputandum, sed etiam deterret.
|
|
Nam ut C. Lucilius, homo doctus et perurbanus, dicere
|
|
solebat ea, quae scriberet neque se ab indoctissimis neque
|
5
|
a doctissimis legi velle, quod alteri nihil intellegerent, alteri
|
|
plus fortasse quam ipse; de quo etiam scripsit "Persium
|
|
non curo legere,"—hic fuit enim, ut noramus, omnium fere
|
|
nostrorum hominum doctissimus—"Laelium Decumum
|
|
volo," quem cognovimus virum bonum et non inlitteratum,
|
10
|
sed nihil ad Persium; sic ego, si iam mihi disputandum sit
|
|
de his nostris studiis, nolim equidem apud rusticos, sed
|
|
multo minus apud vos; malo enim non intellegi orationem
|
|
meam quam reprehendi.' Tum Caesar 'equidem,' in-
|
26.1
|
quit 'Catule, iam mihi videor navasse operam, quod huc
|
|
venerim; nam haec ipsa recusatio disputationis disputatio
|
|
quaedam fuit mihi quidem periucunda. Sed cur impedimus
|
|
Antonium, cuius audio esse partis, ut de tota eloquentia
|
5
|
disserat, quemque iam dudum et Cotta et Sulpicius ex-
|
|
spectat?' 'Ego vero' inquit Crassus 'neque Antonium
|
27.1
|
verbum facere patiar et ipse obmutescam, nisi prius a vobis
|
|
impetraro'—'Quidnam?' inquit Catulus. 'Ut hic sitis
|
|
hodie.' Tum, cum ille dubitaret, quod ad fratrem pro-
|
|
miserat, 'ego' inquit Iulius 'pro utroque respondeo: sic
|
5
|
faciemus; atque ista quidem condicione, vel ut verbum
|
|
nullum faceres, me teneres.' Hic Catulus adrisit et simul,
|
28.1
|
'praecisa' inquit 'mihi quidem est dubitatio, quoniam
|
|
neque domi imperaram et hic, apud quem eram futurus,
|
|
sine mea sententia tam facile promisit.'
|
|