Verum ut aliquando ad causas deducamus illum, quem 2.99.1
constituimus, et eas quidem, in quibus plusculum negoti
est, iudiciorum atque litium—riserit aliquis fortasse hoc
praeceptum; est enim non tam acutum quam necessarium
magisque monitoris non fatui quam eruditi magistri—hoc ei 5
primum praecipiemus, quascumque causas erit tractaturus,
ut eas diligenter penitusque cognoscat. Hoc in ludo non 100.1
praecipitur; faciles enim causae ad pueros deferuntur; lex
peregrinum vetat in murum ascendere; ascendit; hostis
reppulit: accusatur. Nihil est negoti eius modi causam
cognoscere; recte igitur nihil de causa discenda praecipiunt; 5
[haec est enim in ludo causarum formula fere.] At vero in
foro tabulae testimonia, pacta conventa stipulationes, co-
gnationes adfinitates, decreta responsa, vita denique eorum,
qui in causa versantur, tota cognoscenda est; quarum rerum
neglegentia plerasque causas et maxime privatas—sunt 10
enim multo saepe obscuriores—videmus amitti. Ita non 101.1
nulli, dum operam suam multam existimari volunt, ut toto
foro volitare et a causa ad causam ire videantur, causas
dicunt incognitas; in quo est illa quidem magna offensio
vel neglegentiae, susceptis rebus, vel perfidiae, receptis; sed 5
etiam illa maior opinione, quod nemo potest de ea re, quam
non novit, non turpissime dicere: ita dum inertiae vitupera-
tionem, quae maior est, contemnunt, adsequuntur etiam
illam, quam magis ipsi fugiunt, tarditatis. Equidem soleo 102.1
dare operam, ut de sua quisque re me ipse doceat et ut ne
quis alius adsit, quo liberius loquatur, et agere adversari
causam, ut ille agat suam et quicquid de sua re cogitarit in
medium proferat: itaque cum ille discessit, tris personas 5
unus sustineo summa animi aequitate, meam, adversari,
iudicis. Qui locus est talis, ut plus habeat adiumenti quam
incommodi, hunc iudico esse dicendum; ubi plus mali quam
boni reperio, id totum abiudico atque eicio. Ita adsequor, 103.1
ut alio tempore cogitem quid dicam et alio dicam; quae
duo plerique ingenio freti simul faciunt; sed certe eidem
illi melius aliquanto dicerent, si aliud sumendum sibi tempus
ad cogitandum, aliud ad dicendum putarent. Cum rem 104.1
penitus causamque cognovi, statim occurrit animo, quae sit
causa ambigendi; nihil est enim, quod inter homines ambi-
gatur, sive ex crimine causa constat, ut facinoris, sive ex
controversia, ut hereditatis, sive ex deliberatione, ut belli, 5
[sive ex persona, ut laudis,] sive ex disputatione, ut de
ratione vivendi, in quo non aut quid factum sit aut fiat
futurumve sit quaeratur aut quale sit aut quid vocetur. Ac 105.1
nostrae fere causae, quae quidem sunt criminum, plerumque
infitiatione defenduntur; nam et de pecuniis repetundis
quae maximae sunt, neganda fere sunt omnia, et de ambitu
raro illud datur, ut possis liberalitatem atque benignitatem 5
ab ambitu atque largitione seiungere; de sicariis, de vene-
ficiis, de peculatu infitiari necesse est: id est igitur genus
primum causarum in iudiciis ex controversia facti; in
deliberationibus plerumque ex futuri, raro ex instantis aut
acti. Saepe etiam res non sit necne, sed qualis sit quae- 106.1
ritur; ut cum L. Opimi causam defendebat apud populum,
audiente me, C. Carbo consul, nihil de C. Gracchi nece
negabat, sed id iure pro salute patriae factum esse dicebat;
ut eidem Carboni tribuno plebis alia tum mente rem pu- 5
blicam capessenti P. Africanus de Ti. Graccho interroganti
responderat iure caesum videri; iure autem omnia defen-
duntur, quae sunt eius generis, ut aut oportuerit aut licuerit
aut necesse fuerit aut imprudentia aut casu facta esse
videantur. Iam quid vocetur, quaeritur, cum quo verbo 107.1
quid appellandum sit, contenditur; ut mihi ipsi cum hoc
Sulpicio fuit in Norbani causa summa contentio; pleraque
enim de eis, quae ab isto obiciebantur, cum confiterer,
tamen ab illo maiestatem minutam negabam, ex quo verbo 5
lege Appuleia tota illa causa pendebat. Atque in hoc 108.1
genere causarum non nulli praecipiunt ut verbum illud,
quod causam facit, breviter uterque definiat, quod mihi
quidem perquam puerile videri solet: alia est enim, cum
inter doctos homines de eis ipsis rebus, quae versantur in 5
artibus, disputatur, verborum definitio, ut cum quaeritur,
quid sit ars, quid sit lex, quid sit civitas, in quibus hoc
praecipit ratio et doctrina, ut vis eius rei, quam definias,
sic exprimatur, ut neque absit quicquam neque supersit;
quod quidem in illa causa neque Sulpicius fecit neque ego 109.1
facere conatus sum; nam quantum uterque nostrum potuit,
omni copia dicendi dilatavit, quid esset maiestatem minuere:
etenim definitio primum reprehenso verbo uno aut addito
aut dempto saepe extorquetur e manibus; deinde genere 5
ipso doctrinam redolet exercitationemque paene puerilem:
tum et in sensum et in mentem iudicis intrare non potest,
ante enim praeterlabitur, quam percepta est. Sed in eo 110.1
genere, in quo quale sit quid, ambigitur, exsistit etiam ex
scripti interpretatione saepe contentio, in quo nulla potest
esse nisi ex ambiguo controversia; nam illud ipsum, quod
scriptum a sententia discrepat, genus quoddam habet am- 5
bigui; quod tum explicatur, cum ea verba, quae desunt,
suggesta sunt, quibus additis defenditur sententiam scripti
perspicuam fuisse; ex contrariisque scriptis si quid ambi-
gitur, non novum genus nascitur, sed superioris generis
causa duplicatur; idque aut numquam diiudicari poterit 10
aut ita diiudicabitur, ut referendis praeteritis verbis id
scriptum, quodcumque defendemus, suppleatur; ita fit, ut
unum genus in eis causis, quae propter scriptum ambiguntur,
relinquatur, si est scriptum aliquid ambigue. Ambiguorum 111.1
autem cum plura genera sunt, quae mihi videntur ei melius
nosse, qui dialectici appellantur, hi autem nostri ignorare,
qui non minus nosse debeant, tum illud est frequentissimum
in omni consuetudine vel sermonis vel scripti, cum idcirco 5
aliquid ambigitur, quod aut verbum aut verba sint praeter-
missa. Iterum autem peccant, cum genus hoc causarum, 112.1
quod in scripti interpretatione versatur, ab illis causis, in
quibus, qualis quaeque res sit, disceptatur, seiungunt; nus-
quam enim tam quaeritur, quale sit genus ipsum rei quam
in scripto, quod totum a facti controversia separatum est. 5
Ita tria sunt omnino genera, quae in disceptationem et 113.1
controversiam cadere possint: quid fiat factum futurumve
sit, aut quale sit, aut quo modo nominetur; nam illud quidem,
quod quidam Graeci adiungunt, "rectene factum sit," totum
in eo est "quale sit." Sed iam ad institutum revertar meum. 5