Ibi, ut ex pristino sermone relaxarentur animi omnium,
|
1.29.4
|
solebat Cotta narrare Crassum sermonem quendam de
|
5
|
studio dicendi intulisse. Qui cum ita esset exorsus: non
|
30.1
|
sibi cohortandum Sulpicium et Cottam, sed magis utrum-
|
|
que conlaudandum videri, quod tantam iam essent facul-
|
|
tatem adepti, ut non aequalibus suis solum anteponerentur,
|
|
sed cum maioribus natu compararentur; 'neque vero mihi
|
5
|
quicquam' inquit 'praestabilius videtur, quam posse dicendo
|
|
tenere hominum [coetus] mentis, adlicere voluntates, impel-
|
|
lere quo velit, unde autem velit deducere: haec una res
|
|
in omni libero populo maximeque in pacatis tranquillisque
|
|
civitatibus praecipue semper floruit semperque dominata
|
10
|
est. Quid enim est aut tam admirabile, quam ex infinita
|
31.1
|
multitudine hominum exsistere unum, qui id, quod omnibus
|
|
natura sit datum, vel solus vel cum perpaucis facere possit?
|
|
aut tam iucundum cognitu atque auditu, quam sapientibus
|
|
sententiis gravibusque verbis ornata oratio et polita? aut
|
5
|
tam potens tamque magnificum, quam populi motus, iudi-
|
|
cum religiones, senatus gravitatem unius oratione converti?
|
|
Quid tam porro regium, tam liberale, tam munificum, quam
|
32.1
|
opem ferre supplicibus, excitare adflictos, dare salutem,
|
|
liberare periculis, retinere homines in civitate? Quid autem
|
|
tam necessarium, quam tenere semper arma, quibus vel
|
|
tectus ipse esse possis vel provocare integer vel te ulcisci
|
5
|
lacessitus? Age vero, ne semper forum, subsellia, rostra
|
|
curiamque meditere, quid esse potest in otio aut iucundius
|
|
aut magis proprium humanitatis, quam sermo facetus ac
|
|
nulla in re rudis? Hoc enim uno praestamus vel maxime
|
|
feris, quod conloquimur inter nos et quod exprimere dicendo
|
10
|
sensa possumus. Quam ob rem quis hoc non iure miretur
|
33.1
|
summeque in eo elaborandum esse arbitretur, ut, quo uno
|
|
homines maxime bestiis praestent, in hoc hominibus ipsis
|
|
antecellat? Ut vero iam ad illa summa veniamus, quae vis
|
|
alia potuit aut dispersos homines unum in locum congregare
|
5
|
aut a fera agrestique vita ad hunc humanum cultum civilem-
|
|
que deducere aut iam constitutis civitatibus leges iudicia
|
|
iura describere? Ac ne plura, quae sunt paene innumera-
|
34.1
|
bilia, consecter, comprehendam brevi: sic enim statuo,
|
|
perfecti oratoris moderatione et sapientia non solum ipsius
|
|
dignitatem, sed et privatorum plurimorum et universae rei
|
|
publicae salutem maxime contineri. Quam ob rem pergite,
|
5
|
ut facitis, adulescentes, atque in id studium, in quo estis,
|
|
incumbite, ut et vobis honori et amicis utilitati et rei
|
|
publicae emolumento esse possitis.' Tum Scaevola comiter,
|
35.1
|
ut solebat, 'cetera' inquit 'adsentior Crasso, ne aut de
|
|
C. Laeli soceri mei aut de huius generi aut arte aut gloria
|
|
detraham; sed illa duo, Crasse, vereor ut tibi possim con-
|
|
cedere: unum, quod ab oratoribus civitates et initio consti-
|
5
|
tutas et saepe conservatas esse dixisti, alterum, quod remoto
|
|
foro, contione, iudiciis, senatu statuisti oratorem in omni
|
|
genere sermonis et humanitatis esse perfectum. Quis enim
|
36.1
|
tibi hoc concesserit aut initio genus hominum in montibus
|
|
ac silvis dissipatum non prudentium consiliis compulsum
|
|
potius quam disertorum oratione delenitum se oppidis
|
|
moenibusque saepsisse? aut vero reliquas utilitates aut in
|
5
|
constituendis aut in conservandis civitatibus non a sapien-
|
|
tibus et fortibus viris, sed a disertis ornateque dicentibus
|
|
esse constitutas? An vero tibi Romulus ille aut pastores
|
37.1
|
et convenas congregasse aut Sabinorum conubia coniunxisse
|
|
aut finitimorum vim repressisse eloquentia videtur, non
|
|
consilio et sapientia singulari? Quid? in Numa Pompilio,
|
|
quid? in Servio Tullio, quid? in ceteris regibus, quorum
|
5
|
multa sunt eximia ad constituendam rem publicam, num
|
|
eloquentiae vestigium apparet? Quid? exactis regibus,
|
|
tametsi ipsam exactionem mente, non lingua perfectam
|
|
L. Bruti esse cernimus, sed deinceps omnia nonne plena
|
|
consiliorum, inania verborum videmus? Ego vero si velim
|
38.1
|
et nostrae civitatis exemplis uti et aliarum, plura proferre
|
|
possim detrimenta publicis rebus quam adiumenta, per
|
|
homines eloquentissimos importata; sed ut reliqua praeter-
|
|
mittam, omnium mihi videor, exceptis, Crasse, vobis duobus,
|
5
|
eloquentissimos audisse Ti. et C. Sempronios, quorum pater,
|
|
homo prudens et gravis, haudquaquam eloquens, et saepe
|
|
alias et maxime censor saluti rei publicae fuit: atque is non
|
|
accurata quadam orationis copia, sed nutu atque verbo
|
|
libertinos in urbanas tribus transtulit, quod nisi fecisset,
|
10
|
rem publicam, quam nunc vix tenemus, iam diu nullam
|
|
haberemus. At vero eius filii diserti et omnibus vel
|
|
naturae vel doctrinae praesidiis ad dicendum parati, cum
|
|
civitatem vel paterno consilio vel avitis armis florentissimam
|
|
accepissent, ista praeclara gubernatrice, ut ais, civitatum
|
15
|
eloquentia rem publicam dissipaverunt. Quid? leges
|
39.1
|
veteres moresque maiorum; quid? auspicia, quibus ego
|
|
et tu, Crasse, cum magna rei publicae salute praesumus;
|
|
quid? religiones et caerimoniae; quid? haec iura civilia,
|
|
quae iam pridem in nostra familia sine ulla eloquentiae
|
5
|
laude versantur, num aut inventa sunt aut cognita aut
|
|
omnino ab oratorum genere tractata? Equidem et Ser.
|
40.1
|
Galbam memoria teneo divinum hominem in dicendo et
|
|
M. Aemilium Porcinam et C. ipsum Carbonem, quem tu
|
|
adulescentulus perculisti, ignarum legum, haesitantem in
|
|
maiorum institutis, rudem in iure civili; et haec aetas
|
5
|
vestra praeter te, Crasse qui tuo magis studio quam proprio
|
|
munere aliquo disertorum ius a nobis civile didicisti, quod
|
|
interdum pudeat, iuris ignara est. Quod vero in extrema
|
41.1
|
oratione quasi tuo iure sumpsisti, oratorem in omnis ser-
|
|
monis disputatione copiosissime versari posse, id, nisi hic in
|
|
tuo regno essemus, non tulissem multisque praeessem, qui
|
|
aut interdicto tecum contenderent aut te ex iure manum
|
5
|
consertum vocarent, quod in alienas possessiones tam
|
|
temere inruisses. Agerent enim tecum lege primum
|
42.1
|
Pythagorei omnes atque Democritii ceterique in iure sua
|
|
physici vindicarent [ornati homines in dicendo et graves],
|
|
quibuscum tibi iusto sacramento contendere non liceret;
|
|
urgerent praeterea philosophorum greges iam ab illo fonte
|
5
|
et capite Socrate nihil te de bonis rebus in vita, nihil de
|
|
malis, nihil de animi permotionibus, nihil de hominum
|
|
moribus, nihil de ratione vitae didicisse, nihil omnino
|
|
quaesisse, nihil scire convincerent; et cum universi in te
|
|
impetum fecissent, tum singulae familiae litem tibi intende-
|
10
|
rent; instaret Academia, quae, quicquid dixisses, id te
|
43.1
|
ipsum negare cogeret; Stoici vero nostri disputationum
|
|
suarum atque interrogationum laqueis te inretitum tenerent;
|
|
Peripatetici autem etiam haec ipsa, quae propria oratorum
|
|
putas esse adiumenta atque ornamenta dicendi, a se peti
|
5
|
vincerent oportere, ac non solum meliora, sed etiam multo
|
|
plura Aristotelem Theophrastumque de istis rebus, quam
|
|
omnis dicendi magistros scripsisse ostenderent. Missos
|
44.1
|
facio mathematicos, grammaticos, musicos, quorum artibus
|
|
vestra ista dicendi vis ne minima quidem societate con-
|
|
iungitur. Quam ob rem ista tanta tamque multa profitenda,
|
|
Crasse, non censeo; satis id est magnum, quod potes
|
5
|
praestare, ut in iudiciis ea causa, quamcumque tu dicis,
|
|
melior et probabilior esse videatur, ut in contionibus et in
|
|
sententiis dicendis ad persuadendum tua plurimum valeat
|
|
oratio, denique ut prudentibus diserte, stultis etiam vere
|
|
videare dicere. Hoc amplius si quid poteris, non id mihi
|
10
|
videbitur orator, sed Crassus sua quadam propria, non
|
|
communi oratorum facultate posse.' Tum ille 'non sum'
|
45.1
|
inquit 'nescius, Scaevola, ista inter Graecos dici et disce-
|
|
ptari solere; audivi enim summos homines, cum quaestor ex
|
|
Macedonia venissem Athenas, florente Academia, ut tem-
|
|
poribus illis ferebatur, cum eam Charmadas et Clitomachus
|
5
|
et Aeschines obtinebant; erat etiam Metrodorus, qui cum
|
|
illis una ipsum illum Carneadem diligentius audierat,
|
|
hominem omnium in dicendo, ut ferebant, acerrimum et
|
|
copiosissimum; vigebatque auditor Panaeti illius tui
|
|
Mnesarchus et Peripatetici Critolai Diodorus; multi erant
|
46.1
|
praeterea clari in philosophia et nobiles, a quibus omnibus
|
|
una paene voce repelli oratorem a gubernaculis civitatum,
|
|
excludi ab omni doctrina rerumque maiorum scientia ac
|
|
tantum in iudicia et contiunculas tamquam in aliquod
|
5
|
pistrinum detrudi et compingi videbam; sed ego neque illis
|
47.1
|
adsentiebar neque harum disputationum inventori et prin-
|
|
cipi longe omnium in dicendo gravissimo et eloquentissimo,
|
|
Platoni, cuius tum Athenis cum Charmada diligentius legi
|
|
Gorgiam; quo in libro in hoc maxime admirabar Platonem,
|
5
|
quod mihi [in] oratoribus inridendis ipse esse orator summus
|
|
videbatur. Verbi enim controversia iam diu torquet Grae-
|
|
culos homines contentionis cupidiores quam veritatis. Nam
|
48.1
|
si quis hunc statuit esse oratorem, qui tantummodo in iure
|
|
aut in iudiciis possit aut apud populum aut in senatu copiose
|
|
loqui, tamen huic ipsi multa tribuat et concedat necesse
|
|
est; neque enim sine multa pertractatione omnium rerum
|
5
|
publicarum neque sine legum, morum, iuris scientia neque
|
|
natura hominum incognita ac moribus in his ipsis rebus
|
|
satis callide versari et perite potest; qui autem haec co-
|
|
gnoverit, sine quibus ne illa quidem minima in causis
|
|
quisquam recte tueri potest, quid huic abesse poterit de
|
10
|
maximarum rerum scientia? Sin oratoris nihil vis esse nisi
|
|
composite, ornate, copiose loqui, quaero, id ipsum qui
|
|
possit adsequi sine ea scientia, quam ei non conceditis?
|
|
Dicendi enim virtus, nisi ei, qui dicet, ea, quae dicet,
|
|
percepta sunt, exstare non potest. Quam ob rem, si ornate
|
49.1
|
locutus est, sicut et fertur et mihi videtur, physicus ille
|
|
Democritus, materies illa fuit physici, de qua dixit, ornatus
|
|
vero ipse verborum oratoris putandus est; et, si Plato de
|
|
rebus ab civilibus controversiis remotissimis divinitus est
|
5
|
locutus, quod ego concedo; si item Aristoteles, si Theo-
|
|
phrastus, si Carneades in rebus eis, de quibus disputave-
|
|
runt, eloquentes et in dicendo suaves atque ornati fuerunt,
|
|
sint eae res, de quibus disputant, in aliis quibusdam studiis,
|
|
oratio quidem ipsa propria est huius unius rationis, de qua
|
10
|
loquimur et quaerimus. Etenim videmus eisdem de rebus
|
50.1
|
ieiune quosdam et exiliter, ut eum, quem acutissimum
|
|
ferunt, Chrysippum, disputavisse neque ob eam rem
|
|
philosophiae non satis fecisse, quod non habuerit hanc
|
|
dicendi ex arte aliena facultatem. Quid ergo interest aut
|
5
|
qui discernes eorum, quos nominavi, in dicendo ubertatem
|
|
et copiam ab eorum exilitate, qui hac dicendi varietate et
|
|
elegantia non utuntur? Unum erit profecto, quod ei, qui
|
|
bene dicunt, adferunt proprium, compositam orationem et
|
|
ornatam et artificio quodam et expolitione distinctam; haec
|
10
|
autem oratio, si res non subest ab oratore percepta et
|
|
cognita, aut nulla sit necesse est aut omnium inrisione luda-
|
|
tur. Quid est enim tam furiosum, quam verborum vel opti-
|
51.1
|
morum atque ornatissimorum sonitus inanis, nulla subiecta
|
|
sententia nec scientia? Quicquid erit igitur quacumque ex
|
|
arte, quocumque de genere, orator id, si tamquam clientis
|
|
causam didicerit, dicet melius et ornatius quam ipse ille
|
5
|
eius rei inventor atque artifex. Nam si quis erit qui hoc
|
52.1
|
dicat, esse quasdam oratorum proprias sententias atque
|
|
causas et certarum rerum forensibus cancellis circumscriptam
|
|
scientiam, fatebor equidem in his magis adsidue versari
|
|
hanc nostram dictionem, sed tamen in his ipsis rebus
|
5
|
permulta sunt, quae ipsi magistri, qui rhetorici vocantur,
|
|
nec tradunt nec tenent. Quis enim nescit maximam vim
|
53.1
|
exsistere oratoris in hominum mentibus vel ad iram aut ad
|
|
odium aut ad dolorem incitandis vel ab hisce eisdem
|
|
permotionibus ad lenitatem misericordiamque revocandis?
|
|
Quae nisi qui naturas hominum vimque omnem humanitatis
|
5
|
causasque eas, quibus mentes aut incitantur aut reflectuntur,
|
|
penitus perspexerit, dicendo quod volet perficere non poterit.
|
|
Atque totus hic locus philosophorum proprius videtur,
|
54.1
|
neque orator me auctore umquam repugnabit; sed, cum
|
|
illis cognitionem rerum concesserit, quod in ea solum illi
|
|
voluerint elaborare, tractationem orationis, quae sine illa
|
|
scientia est nulla, sibi adsumet; hoc enim est proprium
|
5
|
oratoris, quod saepe iam dixi, oratio gravis et ornata et
|
|
hominum sensibus ac mentibus accommodata. Quibus de
|
55.1
|
rebus Aristotelem et Theophrastum scripsisse fateor; sed
|
|
vide ne hoc, Scaevola, totum sit a me: nam ego, quae sunt
|
|
oratori cum illis communia, non mutuor ab illis, isti quae
|
|
de his rebus disputant, oratorum esse concedunt, itaque
|
5
|
ceteros libros artis suae nomine, hos rhetoricos et inscribunt
|
|
et appellant. Etenim cum illi in dicendo inciderint loci,
|
56.1
|
quod persaepe evenit, ut de dis immortalibus, de pietate, de
|
|
concordia, de amicitia, de communi civium, de hominum,
|
|
de gentium iure, de aequitate, de temperantia, de magnitu-
|
|
dine animi, de omni virtutis genere sit dicendum, clamabunt,
|
5
|
credo, omnia gymnasia atque omnes philosophorum scholae
|
|
sua esse haec omnia propria, nihil omnino ad oratorem
|
|
pertinere; quibus ego, ut de his rebus in angulis con-
|
57.1
|
sumendi oti causa disserant, cum concessero, illud tamen
|
|
oratori tribuam et dabo, ut eadem, de quibus illi tenui
|
|
quodam exsanguique sermone disputant, hic cum omni
|
|
iucunditate et gravitate explicet. Haec ego cum ipsis
|
5
|
philosophis [tum] Athenis disserebam; cogebat enim me
|
|
M. Marcellus hic noster, qui [nunc aedilis curulis est et]
|
|
profecto, nisi ludos nunc faceret, huic nostro sermoni
|
|
interesset; ac iam tum erat adulescentulus his studiis miri-
|
|
fice deditus. Iam vero de legibus constituendis, de bello,
|
58.1
|
de pace, de sociis, de vectigalibus, de iure civium generatim
|
|
in ordines aetatesque discriptorum dicant vel Graeci, si
|
|
volunt, Lycurgum aut Solonem—quamquam illos quidem
|
|
censemus in numero eloquentium reponendos—scisse melius
|
5
|
quam Hyperidem aut Demosthenem, perfectos iam homines
|
|
in dicendo et perpolitos, vel nostri decem viros, qui xii
|
|
tabulas perscripserunt, quos necesse est fuisse prudentis,
|
|
anteponant in hoc genere et Ser. Galbae et socero tuo
|
|
C. Laelio, quos constat dicendi gloria praestitisse. Numquam
|
59.1
|
enim negabo esse quasdam partis proprias eorum, qui in
|
|
his cognoscendis atque tractandis studium suum omne
|
|
posuerunt, sed oratorem plenum atque perfectum esse eum,
|
|
qui de omnibus rebus possit copiose varieque dicere.
|
5
|
Etenim saepe in eis causis, quas omnes proprias esse
|
|
oratorum confitentur, est aliquid, quod non ex usu
|
|
forensi, quem solum oratoribus conceditis, sed ex ob-
|
|
scuriore aliqua scientia sit promendum atque sumen-
|
|
dum. Quaero enim num possit aut contra imperatorem
|
60.1
|
aut pro imperatore dici sine rei militaris usu aut saepe
|
|
etiam sine regionum terrestrium aut maritimarum scientia;
|
|
num apud populum de legibus iubendis aut vetandis, num
|
|
in senatu de omni rei publicae genere dici sine summa
|
5
|
rerum civilium cognitione et prudentia; num admoveri
|
|
possit oratio ad sensus animorum atque motus vel inflam-
|
|
mandos vel etiam exstinguendos, quod unum in oratore
|
|
dominatur, sine diligentissima pervestigatione earum omnium
|
|
rationum, quae de naturis humani generis ac moribus
|
10
|
a philosophis explicantur. Atque haud scio an minus
|
61.1
|
vobis hoc sim probaturus; equidem non dubitabo, quod
|
|
sentio, dicere: physica ista ipsa et mathematica et quae
|
|
paulo ante ceterarum artium propria posuisti, scientiae sunt
|
|
eorum, qui illa profitentur, inlustrari autem oratione si quis
|
5
|
istas ipsas artis velit, ad oratoris ei confugiendum est facul-
|
|
tatem. Neque enim si Philonem illum architectum, qui
|
62.1
|
Atheniensibus armamentarium fecit, constat perdiserte
|
|
populo rationem operis sui reddidisse, existimandum est
|
|
architecti potius artificio disertum quam oratoris fuisse; nec,
|
|
si huic M. Antonio pro Hermodoro fuisset de navalium
|
5
|
opere dicendum, non, cum ab illo causam didicisset, ipse
|
|
ornate de alieno artificio copioseque dixisset; neque vero
|
|
Asclepiades, is quo nos medico amicoque usi sumus tum
|
|
eloquentia vincebat ceteros medicos, in eo ipso, quod ornate
|
|
dicebat, medicinae facultate utebatur, non eloquentiae.
|
10
|
Atque illud est probabilius, neque tamen verum, quod
|
63.1
|
Socrates dicere solebat, omnis in eo, quod scirent, satis esse
|
|
eloquentis; illud verius, neque quemquam in eo disertum
|
|
esse posse, quod nesciat, neque, si optime sciat ignarusque
|
|
sit faciundae ac poliendae orationis, diserte id ipsum, de
|
5
|
quo sciat, posse dicere. Quam ob rem, si quis universam
|
64.1
|
et propriam oratoris vim definire complectique vult, is
|
|
orator erit mea sententia hoc tam gravi dignus nomine, qui,
|
|
quaecumque res inciderit, quae sit dictione explicanda,
|
|
prudenter et composite et ornate et memoriter dicet cum
|
5
|
quadam actionis etiam dignitate. Sin cuipiam nimis infini-
|
65.1
|
tum videtur, quod ita posui "quacumque de re," licet hinc
|
|
quantum cuique videbitur circumcidat atque amputet, tamen
|
|
illud tenebo, si, quae ceteris in artibus atque studiis sita
|
|
sunt, orator ignoret tantumque ea teneat, quae sint in
|
5
|
disceptationibus atque usu forensi, tamen his de rebus
|
|
ipsis si sit ei dicendum, cum cognoverit ab eis, qui tenent,
|
|
quae sint in quaque re, multo oratorem melius quam ipsos
|
|
illos, quorum eae sint artes, esse dicturum. Ita si de re
|
66.1
|
militari dicendum huic erit Sulpicio, quaeret a C. Mario
|
|
adfini nostro et, cum acceperit, ita pronuntiabit, ut ipsi
|
|
C. Mario paene hic melius quam ipse illa scire videatur;
|
|
sin de iure civili, tecum communicabit, te hominem pruden-
|
5
|
tissimum et peritissimum in eis ipsis rebus, quas abs te
|
|
didicerit, dicendi arte superabit. Sin quae res inciderit, in
|
67.1
|
qua de natura, de vitiis hominum, de cupiditatibus, de
|
|
modo, de continentia, de dolore, de morte dicendum sit,
|
|
forsitan, si ei sit visum,—etsi haec quidem nosse debet
|
|
orator—, cum Sex. Pompeio, erudito homine in philosophia,
|
5
|
communicarit; hoc profecto efficiet ut, quamcumque rem
|
|
a quoquo cognoverit, de ea multo dicat ornatius quam ille
|
|
ipse, unde cognorit. Sed si me audiet, quoniam philosophia
|
68.1
|
in tris partis est tributa, in naturae obscuritatem, in disse-
|
|
rendi subtilitatem, in vitam atque mores, duo illa relin-
|
|
quamus atque largiamur inertiae nostrae; tertium vero,
|
|
quod semper oratoris fuit, nisi tenebimus, nihil oratori, in
|
5
|
quo magnus esse possit, relinquemus. Qua re hic locus de
|
69.1
|
vita et moribus totus est oratori perdiscendus; cetera si non
|
|
didicerit, tamen poterit, si quando opus erit, ornare dicendo,
|
|
si modo ad eum erunt delata et ei tradita. Etenim si
|
|
constat inter doctos, hominem ignarum astrologiae ornatis-
|
5
|
simis atque optimis versibus Aratum de caelo stellisque
|
|
dixisse; si de rebus rusticis hominem ab agro remotissimum
|
|
Nicandrum Colophonium poetica quadam facultate, non
|
|
rustica, scripsisse praeclare, quid est cur non orator de rebus
|
|
eis eloquentissime dicat, quas ad certam causam tempusque
|
10
|
cognorit? Est enim finitimus oratori poeta, numeris astric-
|
70.1
|
tior paulo, verborum autem licentia liberior, multis vero
|
|
ornandi generibus socius ac paene par; in hoc quidem
|
|
certe prope idem, nullis ut terminis circumscribat aut
|
|
definiat ius suum, quo minus ei liceat eadem illa facultate
|
5
|
et copia vagari qua velit. Nam quod illud, Scaevola,
|
71.1
|
negasti te fuisse laturum, nisi in meo regno esses, quod in
|
|
omni genere sermonis, in omni parte humanitatis dixerim
|
|
oratorem perfectum esse debere: numquam me hercule hoc
|
|
dicerem, si eum, quem fingo, me ipsum esse arbitrarer.
|
5
|
Sed, ut solebat C. Lucilius saepe dicere, homo tibi subiratus,
|
72.1
|
mihi propter eam ipsam causam minus quam volebat
|
|
familiaris, sed tamen et doctus et perurbanus, sic sentio
|
|
neminem esse in oratorum numero habendum, qui non sit
|
|
omnibus eis artibus, quae sunt libero dignae, perpolitus;
|
5
|
quibus ipsis si in dicendo non utimur, tamen apparet atque
|
|
exstat, utrum simus earum rudes an didicerimus: ut qui
|
73.1
|
pila ludunt, non utuntur in ipsa lusione artificio proprio
|
|
palaestrae, sed indicat ipse motus, didicerintne palaestram
|
|
an nesciant, et qui aliquid fingunt, etsi tum pictura nihil
|
|
utuntur, tamen, utrum sciant pingere an nesciant, non
|
5
|
obscurum est; sic in orationibus hisce ipsis iudiciorum,
|
|
contionum, senatus, etiam si proprie ceterae non adhibean-
|
|
tur artes, tamen facile declaratur, utrum is, qui dicat, tan-
|
|
tum modo in hoc declamatorio sit opere iactatus an ad
|
|
dicendum omnibus ingenuis artibus instructus accesserit.'
|
10
|