Tum Crassus 'quorsum igitur haec spectat' inquit 'tam 3.91.1
longa et tam alte repetita oratio? Hae duae partes, quae
mihi supersunt, inlustrandae orationis ac totius eloquentiae
cumulandae, quarum altera dici postulat ornate, altera apte,
hanc habent vim, ut sit quam maxime iucunda, quam 5
maxime in sensus eorum, qui audiunt, influat et quam
plurimis sit rebus instructa; instrumentum autem hoc 92.1
forense, litigiosum, acre, tractum ex vulgi opinionibus
exiguum saneque mendicum est; illud rursus ipsum, quod
tradunt isti, qui profitentur se dicendi magistros, non
multum est maius quam illud vulgare ac forense: apparatu 5
nobis opus est et rebus exquisitis, undique conlectis, arces-
sitis, comportatis, ut tibi, Caesar, faciendum est ad annum;
ut ego in aedilitate laboravi, quod cotidianis et vernaculis
rebus satis facere me posse huic populo non putabam.
Verborum eligendorum et conlocandorum et concluden- 93.1
dorum facilis est vel ratio vel sine ratione ipsa exercitatio;
rerum est silva magna, quam cum Graeci iam non tenerent
ob eamque causam iuventus nostra dedisceret paene di-
scendo, etiam Latini, si dis placet, hoc biennio magistri 5
dicendi exstiterunt; quos ego censor edicto meo sustu-
leram, non quo, ut nescio quos dicere aiebant, acui ingenia
adulescentium nollem, sed contra ingenia obtundi nolui,
conroborari impudentiam. Nam apud Graecos, cuicuimodi 94.1
essent, videbam tamen esse praeter hanc exercitationem
linguae doctrinam aliquam et humanitate dignam scientiam,
hos vero novos magistros nihil intellegebam posse docere,
nisi ut auderent; quod etiam cum bonis rebus coniunctum 5
per se ipsum est magno opere fugiendum: hoc cum unum
traderetur et cum impudentiae ludus esset, putavi esse
censoris, ne longius id serperet, providere. Quamquam 95.1
non haec ita statuo atque decerno, ut desperem Latine
ea, de quibus disputavimus, tradi ac perpoliri <posse>, patitur
enim et lingua nostra et natura rerum veterem illam excel-
lentemque prudentiam Graecorum ad nostrum usum 5
moremque transferri, sed hominibus opus est eruditis, qui
adhuc in hoc quidem genere nostri nulli fuerunt; sin
quando exstiterint, etiam Graecis erunt anteponendi.