Summa autem laus eloquentiae est amplificare rem ornan- 3.104.1
do, quod valet non solum ad augendum aliquid et tollendum
altius dicendo, sed etiam ad extenuandum atque abicien-
dum. Id desideratur omnibus eis in locis, quos ad fidem
orationis faciendam adhiberi dixit Antonius, vel cum ex- 5
planamus aliquid vel cum conciliamus animos vel cum con-
citamus, sed in hoc, quod postremum dixi, amplificatio potest 105.1
plurimum, eaque una laus oratoris est [et] propria maxime.
Etiam maior est illa exercitatio quam extremo sermone
instruxit Antonius, primo reiciebat, laudandi et vituperandi;
nihil est enim ad exaggerandam et amplificandam orationem 5
accommodatius, quam utrumque horum cumulatissime
facere posse. Consequentur etiam illi loci, qui quamquam 106.1
proprii causarum et inhaerentes in earum nervis esse debent,
tamen quia de universa re tractari solent, communes a
veteribus nominati sunt; quorum partim habent vitiorum
et peccatorum acrem quandam cum amplificatione incusa- 5
tionem aut querelam, contra quam dici nihil solet nec
potest, ut in depeculatorem, in proditorem, in parricidam;
quibus uti confirmatis criminibus oportet, aliter enim ieiuni
sunt atque inanes; alii autem habent deprecationem aut 107.1
miserationem; alii vero ancipitis disputationes, in quibus
de universo genere in utramque partem disseri copiose
licet. Quae exercitatio nunc propria duarum philosophi-
arum, de quibus ante dixi, putatur, apud antiquos erat 5
eorum, a quibus omnis de rebus forensibus dicendi ratio
et copia petebatur; de virtute enim, de officio, de aequo
et bono, de dignitate, utilitate, honore, ignominia, praemio,
poena similibusque de rebus in utramque partem dicendi
etiam nos et vim et artem habere debemus. Sed quoniam de 108.1
nostra possessione depulsi in parvo et eo litigioso praediolo
relicti sumus et aliorum patroni nostra tenere tuerique non
potuimus, ab eis, quod indignissimum est, qui in nostrum
patrimonium inruperunt, quod opus est nobis mutuemur. 5