Sequitur continuatio verborum, quae duas res maxime, 3.171.1
conlocationem primum, deinde modum quendam formamque
desiderat. Conlocationis est componere et struere verba
sic, ut neve asper eorum concursus neve hiulcus sit, sed
quodam modo coagmentatus et levis; in quo lepide soceri 5
mei persona lusit is, qui elegantissime id facere potuit,
Lucilius:
    quam lepide λέξεις compostae! ut tesserulae omnes
    arte pavimento atque emblemate vermiculato.
Quae cum dixisset in Albucium inludens, ne a me quidem 10
abstinuit:
    Crassum habeo generum, ne rhetoricoterus tu sis.
Quid ergo? Iste Crassus, quoniam eius abuteris nomine,
quid efficit? Illud quidem; scilicet, ut ille vult et ego
vellem, melius aliquanto quam Albucius: verum in me 15
quidem lusit ille, ut solet. Sed est tamen haec conlocatio 172.1
conservanda verborum, de qua loquor; quae vinctam oratio-
nem efficit, quae cohaerentem, quae levem, quae aequabiliter
fluentem; id adsequemini, si verba extrema cum conse-
quentibus primis ita iungentur, ut neve aspere concurrant 5
neve vastius diducantur. Hanc diligentiam subsequitur 173.1
modus etiam et forma verborum, quod iam vereor ne huic
Catulo videatur esse puerile; versus enim veteres illi in hac
soluta oratione propemodum, hoc est, numeros quosdam
nobis esse adhibendos putaverunt: interspirationis enim, 5
non defetigationis nostrae neque librariorum notis, sed
verborum et sententiarum modo interpunctas clausulas in
orationibus esse voluerunt; idque princeps Isocrates in-
stituisse fertur, ut inconditam antiquorum dicendi con-
suetudinem delectationis atque aurium causa, quem ad 10
modum scribit discipulus eius Naucrates, numeris astrin-
geret. Namque haec duo musici, qui erant quondam idem 174.1
poetae, machinati ad voluptatem sunt, versum atque cantum,
ut et verborum numero et vocum modo delectatione vin-
cerent aurium satietatem. Haec igitur duo, vocis dico
moderationem et verborum conclusionem, quoad orationis 5
severitas pati posset, a poetica ad eloquentiam traducenda
duxerunt. In quo illud est vel maximum, quod versus in 175.1
oratione si efficitur coniunctione verborum, vitium est, et
tamen eam coniunctionem sicuti versum numerose cadere
et quadrare et perfici volumus. Neque est ex multis res
una, quae magis oratorem ab imperito dicendi ignaroque 5
distinguat, quam quod ille rudis incondite fundit quantum
potest et id, quod dicit, spiritu, non arte determinat, orator
autem sic inligat sententiam verbis, ut eam numero quodam
complectatur et astricto et soluto. Nam cum vinxit forma 176.1
et modis, relaxat et liberat immutatione ordinis, ut verba
neque adligata sint quasi certa aliqua lege versus neque
ita soluta, ut vagentur. Quonam igitur modo tantum
munus insistemus ut arbitremur nos hanc vim numerose 5
dicendi consequi posse? Non est res tam difficilis quam
necessaria; nihil est enim tam tenerum neque tam flexibile
neque quod tam facile sequatur quocumque ducas quam
oratio. Ex hac versus, ex hac eadem dispares numeri 177.1
conficiuntur; ex hac haec etiam soluta variis modis
multorumque generum oratio; non enim sunt alia ser-
monis, alia contentionis verba, neque ex alio genere ad
usum cotidianum, alio ad scaenam pompamque sumuntur; 5
sed ea nos cum iacentia sustulimus e medio, sicut mollissi-
mam ceram ad nostrum arbitrium formamus et fingimus.
Itaque <ut> tum graves sumus, tum subtiles, tum medium quid-
dam tenemus: sic institutam nostram sententiam sequitur
orationis genus idque ad omnem aurium voluptatem et 10
animorum motum mutatur et vertitur. Sed ut in plerisque 178.1
rebus incredibiliter hoc natura est ipsa fabricata, sic in
oratione, ut ea, quae maximam utilitatem in se continerent,
plurimum eadem haberent vel dignitatis vel saepe etiam
venustatis. Incolumitatis ac salutis omnium causa videmus 5
hunc statum esse huius totius mundi atque naturae, rotun-
dum ut caelum terraque ut media sit eaque sua vi nutuque
teneatur, sol ut eam circum feratur, ut accedat ad brumale
signum et inde sensim ascendat in diversam partem; ut
luna accessu et recessu [suo] solis lumen accipiat; ut eadem 10
spatia quinque stellae dispari motu cursuque conficiant.
Haec tantam habent vim, paulum ut immutata cohaerere 179.1
non possint, tantam pulchritudinem, ut nulla species ne
cogitari quidem possit ornatior. Referte nunc animum ad
hominum vel etiam ceterarum animantium formam et
figuram. Nullam partem corporis sine aliqua necessitate 5
adfictam totamque formam quasi perfectam reperietis arte,
non casu. Quid in eis arboribus? in quibus non truncus,
non rami, non folia sunt denique nisi ad suam retinendam
conservandamque naturam, nusquam tamen est ulla pars nisi
venusta. Linquamus naturam artisque videamus. Quid 180.1
tam in navigio necessarium quam latera, quam cavernae,
quam prora, quam puppis, quam antennae, quam vela,
quam mali? quae tamen hanc habent in specie venustatem,
ut non solum salutis, sed etiam voluptatis causa inventa 5
esse videantur. Columnae templa et porticus sustinent;
tamen habent non plus utilitatis quam dignitatis: Capitoli
fastigium illud et ceterarum aedium non venustas, sed
necessitas ipsa fabricata est; nam, cum esset habita ratio,
quem ad modum ex utraque tecti parte aqua delaberetur, 10
utilitatem templi fastigi dignitas consecuta est; ut, etiam si
in caelo Capitolium statueretur, ubi imber esse non posset,
nullam sine fastigio dignitatem habiturum fuisse videatur.
Hoc in omnibus item partibus orationis evenit, ut utilita- 181.1
tem ac prope necessitatem suavitas quaedam et lepos con-
sequatur; clausulas enim atque interpuncta verborum
animae interclusio atque angustiae spiritus attulerunt: id
inventum ita est suave, ut, si cui sit infinitus spiritus datus, 5
tamen eum perpetuare verba nolimus; id enim auribus
nostris gratum est [inventum], quod hominum lateribus non
tolerabile solum, sed etiam facile esse posset. Longissima 182.1
est igitur complexio verborum, quae volvi uno spiritu potest;
sed hic naturae modus est, artis alius. Nam cum sint
numeri plures, iambum et trochaeum frequentem segregat
ab oratore Aristoteles, Catule, vester, qui natura tamen 5
incurrunt ipsi in orationem sermonemque nostrum; sed
sunt insignes percussiones eorum numerorum et minuti
pedes. Qua re primum ad heroum nos [dactylici et ana-
paesti spondi pedem] invitat: in quo impune progredi licet
duo dumtaxat pedes aut paulo plus, ne plane in versum aut 10
similitudinem versus incidamus. "Altae sunt geminae, qui-
bus." Hi tres [heroi] pedes in principia continuandorum
verborum satis decore cadunt. Probatur autem ab eodem 183.1
illo maxime paean, qui est duplex: nam aut a longa oritur,
quam tres breves consequuntur, ut haec verba "desinite,
incipite, comprimite," aut a brevibus deinceps tribus, ex-
trema producta atque longa, sicut illa sunt "domuerant, 5
sonipedes"; atque illi philosopho ordiri placet a superiore
paeane, posteriore finire; est autem paean hic posterior non
syllabarum numero, sed aurium mensura, quod est acrius
iudicium et certius, par fere cretico, qui est ex longa et brevi
et longa: ut 10
    Quid petam praesidi, aut exsequar? quove nunc . . .
A quo numero exorsus est Fannius: "si, Quirites, minas
illius." Hunc ille clausulis aptiorem putat, quas vult longa
plerumque syllaba terminari. Neque vero haec tam acrem 184.1
curam diligentiamque desiderant, quam est illa poetarum;
quos necessitas cogit et ipsi numeri ac modi sic verba versu
includere, ut nihil sit ne spiritu quidem minimo brevius aut
longius, quam necesse est. Liberior est oratio et plane, ut 5
dicitur, sic est vere soluta, non ut fugiat tamen aut erret, sed
ut sine vinculis sibi ipsa moderetur. Namque ego illud
adsentior Theophrasto, qui putat orationem, quae quidem
sit polita atque facta quodam modo, non astricte, sed re-
missius numerosam esse oportere. Etenim, sicut ille suspi- 185.1
catur, et ex istis modis, quibus hic usitatus versus efficitur,
post anapaestus, procerior quidam numerus, effloruit, inde
ille licentior et divitior fluxit dithyrambus, cuius membra
et pedes, ut ait idem, sunt in omni locupleti oratione diffusa; 5
et, si numerosum est in omnibus sonis atque vocibus, quod
habet quasdam impressiones et quod metiri possumus in-
tervallis aequalibus, recte genus hoc numerorum, dum
modo ne continui sint, in orationis laude ponitur. Nam
si rudis et impolita putanda est illa sine intervallis loqua- 10
citas perennis et profluens, quid est aliud causae cur repu-
dietur, nisi quod hominum auribus vocem natura modulatur
ipsa? Quod fieri, nisi inest numerus in voce, non potest.
Numerus autem in continuatione nullus est; distinctio et 186.1
aequalium aut saepe variorum intervallorum percussio
numerum conficit, quem in cadentibus guttis, quod inter-
vallis distinguuntur, notare possumus, in amni praecipitante
non possumus. Quod si continuatio verborum haec soluta 5
multo est aptior atque iucundior, si est articulis membrisque
distincta, quam si continuata ac producta, membra illa
modificata esse debebunt; quae si in extremo breviora
sunt, infringitur ille quasi verborum ambitus; sic enim has
orationis conversiones Graeci nominant. Qua re aut paria 10
esse debent posteriora superioribus, et extrema primis aut,
quod etiam est melius et iucundius, longiora. Atque haec 187.1
quidem ab eis philosophis, quos tu maxime diligis, Catule,
dicta sunt; quod eo saepius testificor, ut auctoribus laudan-
dis ineptiarum crimen effugiam.' 'Quarum tandem?'
inquit Catulus 'aut quid disputatione ista adferri potest 5
elegantius aut omnino dici subtilius?' 'At enim vereor,' 188.1
inquit Crassus 'ne haec aut difficiliora istis ad persequen-
dum esse videantur aut, quia non traduntur in vulgari ista
disciplina, nos ea maiora ac difficiliora videri velle vide-
amur.' Tum Catulus 'erras,' inquit 'Crasse, si aut me aut 5
horum quemquam putas a te haec opera cotidiana et
pervagata exspectare. Ista, quae dicis, dici volumus; neque
tam dici quam isto dici modo; neque tibi hoc pro me
solum, sed pro his omnibus sine ulla dubitatione respondeo.'
'Ego vero' inquit Antonius 'inveni iam, quem negaram in 189.1
eo, quem scripsi, libello me invenisse eloquentem. Sed eo
te ne laudandi quidem causa interpellavi, ne quid de hoc
tam exiguo sermonis tui tempore verbo uno meo deminuere-
tur.' 'Hanc igitur' Crassus inquit 'ad legem cum exer- 190.1
citatione tum stilo, qui et alia et hoc maxime ornat ac limat,
formanda nobis oratio est. Neque tamen hoc tanti laboris
est, quanti videtur, nec sunt haec rhythmicorum aut musi-
corum acerrima norma dirigenda; efficiendum est illud 5
modo nobis, ne fluat oratio, ne vagetur, ne insistat interius,
ne excurrat longius, ut membris distinguatur, ut conversiones
habeat absolutas. Neque semper utendum est perpetuitate
et quasi conversione verborum, sed saepe carpenda mem-
bris minutioribus oratio est, quae tamen ipsa membra sunt 10
numeris vincienda. Neque vos paean aut herous ille con- 191.1
turbet: ipsi occurrent orationi; ipsi, inquam, se offerent et
respondebunt non vocati. Consuetudo modo illa sit
scribendi atque dicendi, ut sententiae verbis finiantur
eorumque verborum iunctio nascatur ab proceris numeris 5
ac liberis, maxime heroo aut paeane priore aut cretico, sed
varie distincteque considat. Notatur enim maxime simili-
tudo in conquiescendo. Et, si primi et postremi [illi] pedes
sunt hac ratione servati, medii possunt latere, modo ne
circuitus ipse verborum sit aut brevior, quam aures ex- 10
spectent, aut longior, quam vires atque anima patiatur.
Clausulas autem diligentius etiam servandas esse arbitror 192.1
quam superiora, quod in eis maxime perfectio atque abso-
lutio iudicatur. Nam versus aeque prima et media et
extrema pars attenditur, qui debilitatur, in quacumque est
parte titubatum; in oratione autem pauci prima cernunt, 5
postrema plerique: quae quoniam apparent et intelleguntur,
varianda sunt, ne aut animorum iudiciis repudientur aut
aurium satietate. Duo enim aut tres fere sunt extremi 193.1
servandi et notandi pedes, si modo non breviora et praecisa
erunt superiora; quos aut chorios aut heroos aut alternos
esse oportebit aut in paeane illo posteriore, quem Aristoteles
probat, aut ei pari cretico. Horum vicissitudines efficient, 5
ut neque ei satientur, qui audient, fastidio similitudinis, nec
nos id, quod faciemus, opera dedita facere videamur.
Quod si Antipater ille Sidonius, quem tu probe, Catule, 194.1
meministi, solitus est versus hexametros aliosque variis
modis atque numeris fundere ex tempore tantumque homi-
nis ingeniosi ac memoris valuit exercitatio, ut, cum se mente
ac voluntate coniecisset in versum, verba sequerentur; 5
quanto id facilius in oratione, exercitatione et consuetudine
adhibita, consequemur!