Sequitur continuatio verborum, quae duas res maxime,
|
3.171.1
|
conlocationem primum, deinde modum quendam formamque
|
|
desiderat. Conlocationis est componere et struere verba
|
|
sic, ut neve asper eorum concursus neve hiulcus sit, sed
|
|
quodam modo coagmentatus et levis; in quo lepide soceri
|
5
|
mei persona lusit is, qui elegantissime id facere potuit,
|
|
Lucilius:
|
|
quam lepide λέξεις compostae! ut tesserulae omnes
|
|
arte pavimento atque emblemate vermiculato.
|
|
Quae cum dixisset in Albucium inludens, ne a me quidem
|
10
|
abstinuit:
|
|
Crassum habeo generum, ne rhetoricoterus tu sis.
|
|
Quid ergo? Iste Crassus, quoniam eius abuteris nomine,
|
|
quid efficit? Illud quidem; scilicet, ut ille vult et ego
|
|
vellem, melius aliquanto quam Albucius: verum in me
|
15
|
quidem lusit ille, ut solet. Sed est tamen haec conlocatio
|
172.1
|
conservanda verborum, de qua loquor; quae vinctam oratio-
|
|
nem efficit, quae cohaerentem, quae levem, quae aequabiliter
|
|
fluentem; id adsequemini, si verba extrema cum conse-
|
|
quentibus primis ita iungentur, ut neve aspere concurrant
|
5
|
neve vastius diducantur. Hanc diligentiam subsequitur
|
173.1
|
modus etiam et forma verborum, quod iam vereor ne huic
|
|
Catulo videatur esse puerile; versus enim veteres illi in hac
|
|
soluta oratione propemodum, hoc est, numeros quosdam
|
|
nobis esse adhibendos putaverunt: interspirationis enim,
|
5
|
non defetigationis nostrae neque librariorum notis, sed
|
|
verborum et sententiarum modo interpunctas clausulas in
|
|
orationibus esse voluerunt; idque princeps Isocrates in-
|
|
stituisse fertur, ut inconditam antiquorum dicendi con-
|
|
suetudinem delectationis atque aurium causa, quem ad
|
10
|
modum scribit discipulus eius Naucrates, numeris astrin-
|
|
geret. Namque haec duo musici, qui erant quondam idem
|
174.1
|
poetae, machinati ad voluptatem sunt, versum atque cantum,
|
|
ut et verborum numero et vocum modo delectatione vin-
|
|
cerent aurium satietatem. Haec igitur duo, vocis dico
|
|
moderationem et verborum conclusionem, quoad orationis
|
5
|
severitas pati posset, a poetica ad eloquentiam traducenda
|
|
duxerunt. In quo illud est vel maximum, quod versus in
|
175.1
|
oratione si efficitur coniunctione verborum, vitium est, et
|
|
tamen eam coniunctionem sicuti versum numerose cadere
|
|
et quadrare et perfici volumus. Neque est ex multis res
|
|
una, quae magis oratorem ab imperito dicendi ignaroque
|
5
|
distinguat, quam quod ille rudis incondite fundit quantum
|
|
potest et id, quod dicit, spiritu, non arte determinat, orator
|
|
autem sic inligat sententiam verbis, ut eam numero quodam
|
|
complectatur et astricto et soluto. Nam cum vinxit forma
|
176.1
|
et modis, relaxat et liberat immutatione ordinis, ut verba
|
|
neque adligata sint quasi certa aliqua lege versus neque
|
|
ita soluta, ut vagentur. Quonam igitur modo tantum
|
|
munus insistemus ut arbitremur nos hanc vim numerose
|
5
|
dicendi consequi posse? Non est res tam difficilis quam
|
|
necessaria; nihil est enim tam tenerum neque tam flexibile
|
|
neque quod tam facile sequatur quocumque ducas quam
|
|
oratio. Ex hac versus, ex hac eadem dispares numeri
|
177.1
|
conficiuntur; ex hac haec etiam soluta variis modis
|
|
multorumque generum oratio; non enim sunt alia ser-
|
|
monis, alia contentionis verba, neque ex alio genere ad
|
|
usum cotidianum, alio ad scaenam pompamque sumuntur;
|
5
|
sed ea nos cum iacentia sustulimus e medio, sicut mollissi-
|
|
mam ceram ad nostrum arbitrium formamus et fingimus.
|
|
Itaque <ut> tum graves sumus, tum subtiles, tum medium quid-
|
|
dam tenemus: sic institutam nostram sententiam sequitur
|
|
orationis genus idque ad omnem aurium voluptatem et
|
10
|
animorum motum mutatur et vertitur. Sed ut in plerisque
|
178.1
|
rebus incredibiliter hoc natura est ipsa fabricata, sic in
|
|
oratione, ut ea, quae maximam utilitatem in se continerent,
|
|
plurimum eadem haberent vel dignitatis vel saepe etiam
|
|
venustatis. Incolumitatis ac salutis omnium causa videmus
|
5
|
hunc statum esse huius totius mundi atque naturae, rotun-
|
|
dum ut caelum terraque ut media sit eaque sua vi nutuque
|
|
teneatur, sol ut eam circum feratur, ut accedat ad brumale
|
|
signum et inde sensim ascendat in diversam partem; ut
|
|
luna accessu et recessu [suo] solis lumen accipiat; ut eadem
|
10
|
spatia quinque stellae dispari motu cursuque conficiant.
|
|
Haec tantam habent vim, paulum ut immutata cohaerere
|
179.1
|
non possint, tantam pulchritudinem, ut nulla species ne
|
|
cogitari quidem possit ornatior. Referte nunc animum ad
|
|
hominum vel etiam ceterarum animantium formam et
|
|
figuram. Nullam partem corporis sine aliqua necessitate
|
5
|
adfictam totamque formam quasi perfectam reperietis arte,
|
|
non casu. Quid in eis arboribus? in quibus non truncus,
|
|
non rami, non folia sunt denique nisi ad suam retinendam
|
|
conservandamque naturam, nusquam tamen est ulla pars nisi
|
|
venusta. Linquamus naturam artisque videamus. Quid
|
180.1
|
tam in navigio necessarium quam latera, quam cavernae,
|
|
quam prora, quam puppis, quam antennae, quam vela,
|
|
quam mali? quae tamen hanc habent in specie venustatem,
|
|
ut non solum salutis, sed etiam voluptatis causa inventa
|
5
|
esse videantur. Columnae templa et porticus sustinent;
|
|
tamen habent non plus utilitatis quam dignitatis: Capitoli
|
|
fastigium illud et ceterarum aedium non venustas, sed
|
|
necessitas ipsa fabricata est; nam, cum esset habita ratio,
|
|
quem ad modum ex utraque tecti parte aqua delaberetur,
|
10
|
utilitatem templi fastigi dignitas consecuta est; ut, etiam si
|
|
in caelo Capitolium statueretur, ubi imber esse non posset,
|
|
nullam sine fastigio dignitatem habiturum fuisse videatur.
|
|
Hoc in omnibus item partibus orationis evenit, ut utilita-
|
181.1
|
tem ac prope necessitatem suavitas quaedam et lepos con-
|
|
sequatur; clausulas enim atque interpuncta verborum
|
|
animae interclusio atque angustiae spiritus attulerunt: id
|
|
inventum ita est suave, ut, si cui sit infinitus spiritus datus,
|
5
|
tamen eum perpetuare verba nolimus; id enim auribus
|
|
nostris gratum est [inventum], quod hominum lateribus non
|
|
tolerabile solum, sed etiam facile esse posset. Longissima
|
182.1
|
est igitur complexio verborum, quae volvi uno spiritu potest;
|
|
sed hic naturae modus est, artis alius. Nam cum sint
|
|
numeri plures, iambum et trochaeum frequentem segregat
|
|
ab oratore Aristoteles, Catule, vester, qui natura tamen
|
5
|
incurrunt ipsi in orationem sermonemque nostrum; sed
|
|
sunt insignes percussiones eorum numerorum et minuti
|
|
pedes. Qua re primum ad heroum nos [dactylici et ana-
|
|
paesti spondi pedem] invitat: in quo impune progredi licet
|
|
duo dumtaxat pedes aut paulo plus, ne plane in versum aut
|
10
|
similitudinem versus incidamus. "Altae sunt geminae, qui-
|
|
bus." Hi tres [heroi] pedes in principia continuandorum
|
|
verborum satis decore cadunt. Probatur autem ab eodem
|
183.1
|
illo maxime paean, qui est duplex: nam aut a longa oritur,
|
|
quam tres breves consequuntur, ut haec verba "desinite,
|
|
incipite, comprimite," aut a brevibus deinceps tribus, ex-
|
|
trema producta atque longa, sicut illa sunt "domuerant,
|
5
|
sonipedes"; atque illi philosopho ordiri placet a superiore
|
|
paeane, posteriore finire; est autem paean hic posterior non
|
|
syllabarum numero, sed aurium mensura, quod est acrius
|
|
iudicium et certius, par fere cretico, qui est ex longa et brevi
|
|
et longa: ut
|
10
|
Quid petam praesidi, aut exsequar? quove nunc . . .
|
|
A quo numero exorsus est Fannius: "si, Quirites, minas
|
|
illius." Hunc ille clausulis aptiorem putat, quas vult longa
|
|
plerumque syllaba terminari. Neque vero haec tam acrem
|
184.1
|
curam diligentiamque desiderant, quam est illa poetarum;
|
|
quos necessitas cogit et ipsi numeri ac modi sic verba versu
|
|
includere, ut nihil sit ne spiritu quidem minimo brevius aut
|
|
longius, quam necesse est. Liberior est oratio et plane, ut
|
5
|
dicitur, sic est vere soluta, non ut fugiat tamen aut erret, sed
|
|
ut sine vinculis sibi ipsa moderetur. Namque ego illud
|
|
adsentior Theophrasto, qui putat orationem, quae quidem
|
|
sit polita atque facta quodam modo, non astricte, sed re-
|
|
missius numerosam esse oportere. Etenim, sicut ille suspi-
|
185.1
|
catur, et ex istis modis, quibus hic usitatus versus efficitur,
|
|
post anapaestus, procerior quidam numerus, effloruit, inde
|
|
ille licentior et divitior fluxit dithyrambus, cuius membra
|
|
et pedes, ut ait idem, sunt in omni locupleti oratione diffusa;
|
5
|
et, si numerosum est in omnibus sonis atque vocibus, quod
|
|
habet quasdam impressiones et quod metiri possumus in-
|
|
tervallis aequalibus, recte genus hoc numerorum, dum
|
|
modo ne continui sint, in orationis laude ponitur. Nam
|
|
si rudis et impolita putanda est illa sine intervallis loqua-
|
10
|
citas perennis et profluens, quid est aliud causae cur repu-
|
|
dietur, nisi quod hominum auribus vocem natura modulatur
|
|
ipsa? Quod fieri, nisi inest numerus in voce, non potest.
|
|
Numerus autem in continuatione nullus est; distinctio et
|
186.1
|
aequalium aut saepe variorum intervallorum percussio
|
|
numerum conficit, quem in cadentibus guttis, quod inter-
|
|
vallis distinguuntur, notare possumus, in amni praecipitante
|
|
non possumus. Quod si continuatio verborum haec soluta
|
5
|
multo est aptior atque iucundior, si est articulis membrisque
|
|
distincta, quam si continuata ac producta, membra illa
|
|
modificata esse debebunt; quae si in extremo breviora
|
|
sunt, infringitur ille quasi verborum ambitus; sic enim has
|
|
orationis conversiones Graeci nominant. Qua re aut paria
|
10
|
esse debent posteriora superioribus, et extrema primis aut,
|
|
quod etiam est melius et iucundius, longiora. Atque haec
|
187.1
|
quidem ab eis philosophis, quos tu maxime diligis, Catule,
|
|
dicta sunt; quod eo saepius testificor, ut auctoribus laudan-
|
|
dis ineptiarum crimen effugiam.' 'Quarum tandem?'
|
|
inquit Catulus 'aut quid disputatione ista adferri potest
|
5
|
elegantius aut omnino dici subtilius?' 'At enim vereor,'
|
188.1
|
inquit Crassus 'ne haec aut difficiliora istis ad persequen-
|
|
dum esse videantur aut, quia non traduntur in vulgari ista
|
|
disciplina, nos ea maiora ac difficiliora videri velle vide-
|
|
amur.' Tum Catulus 'erras,' inquit 'Crasse, si aut me aut
|
5
|
horum quemquam putas a te haec opera cotidiana et
|
|
pervagata exspectare. Ista, quae dicis, dici volumus; neque
|
|
tam dici quam isto dici modo; neque tibi hoc pro me
|
|
solum, sed pro his omnibus sine ulla dubitatione respondeo.'
|
|
'Ego vero' inquit Antonius 'inveni iam, quem negaram in
|
189.1
|
eo, quem scripsi, libello me invenisse eloquentem. Sed eo
|
|
te ne laudandi quidem causa interpellavi, ne quid de hoc
|
|
tam exiguo sermonis tui tempore verbo uno meo deminuere-
|
|
tur.' 'Hanc igitur' Crassus inquit 'ad legem cum exer-
|
190.1
|
citatione tum stilo, qui et alia et hoc maxime ornat ac limat,
|
|
formanda nobis oratio est. Neque tamen hoc tanti laboris
|
|
est, quanti videtur, nec sunt haec rhythmicorum aut musi-
|
|
corum acerrima norma dirigenda; efficiendum est illud
|
5
|
modo nobis, ne fluat oratio, ne vagetur, ne insistat interius,
|
|
ne excurrat longius, ut membris distinguatur, ut conversiones
|
|
habeat absolutas. Neque semper utendum est perpetuitate
|
|
et quasi conversione verborum, sed saepe carpenda mem-
|
|
bris minutioribus oratio est, quae tamen ipsa membra sunt
|
10
|
numeris vincienda. Neque vos paean aut herous ille con-
|
191.1
|
turbet: ipsi occurrent orationi; ipsi, inquam, se offerent et
|
|
respondebunt non vocati. Consuetudo modo illa sit
|
|
scribendi atque dicendi, ut sententiae verbis finiantur
|
|
eorumque verborum iunctio nascatur ab proceris numeris
|
5
|
ac liberis, maxime heroo aut paeane priore aut cretico, sed
|
|
varie distincteque considat. Notatur enim maxime simili-
|
|
tudo in conquiescendo. Et, si primi et postremi [illi] pedes
|
|
sunt hac ratione servati, medii possunt latere, modo ne
|
|
circuitus ipse verborum sit aut brevior, quam aures ex-
|
10
|
spectent, aut longior, quam vires atque anima patiatur.
|
|
Clausulas autem diligentius etiam servandas esse arbitror
|
192.1
|
quam superiora, quod in eis maxime perfectio atque abso-
|
|
lutio iudicatur. Nam versus aeque prima et media et
|
|
extrema pars attenditur, qui debilitatur, in quacumque est
|
|
parte titubatum; in oratione autem pauci prima cernunt,
|
5
|
postrema plerique: quae quoniam apparent et intelleguntur,
|
|
varianda sunt, ne aut animorum iudiciis repudientur aut
|
|
aurium satietate. Duo enim aut tres fere sunt extremi
|
193.1
|
servandi et notandi pedes, si modo non breviora et praecisa
|
|
erunt superiora; quos aut chorios aut heroos aut alternos
|
|
esse oportebit aut in paeane illo posteriore, quem Aristoteles
|
|
probat, aut ei pari cretico. Horum vicissitudines efficient,
|
5
|
ut neque ei satientur, qui audient, fastidio similitudinis, nec
|
|
nos id, quod faciemus, opera dedita facere videamur.
|
|
Quod si Antipater ille Sidonius, quem tu probe, Catule,
|
194.1
|
meministi, solitus est versus hexametros aliosque variis
|
|
modis atque numeris fundere ex tempore tantumque homi-
|
|
nis ingeniosi ac memoris valuit exercitatio, ut, cum se mente
|
|
ac voluntate coniecisset in versum, verba sequerentur;
|
5
|
quanto id facilius in oratione, exercitatione et consuetudine
|
|
adhibita, consequemur!
|
|