C.F. Quae sunt quae dicis insita? 7.1
  C.P. Quae infixa sunt rebus ipsis, [tum ex toto,
tum ex partibus, tum ex notatione, tum ex eis rebus
quae quodammodo affectae sunt ad id de quo quaeri-
tur et ad id totum de quo disseritur; tum definitio 5
adhibetur, tum partium enumeratio, tum notatio
verbi; ex eis autem rebus quae quodammodo
affectae sunt ad id de quo quaeritur alia coniugata
appellantur [alia] ex genere, alia ex forma, alia ex
similitudine, alia ex differentia, alia ex contrario, 10
alia ex coniunctis, alia ex antecedentibus, alia ex
consequentibus, alia ex repugnantibus, alia ex causis,
alia ex effectis, alia ex comparatione maiorum aut
parium aut minorum:] ut definitio, ut contrarium,
ut ea quae sunt ipsi contrariove eius aut similia aut 15
dissimilia aut consentanea aut dissentanea: ut ea
quae sunt quasi coniuncta aut ea quae sunt quasi
pugnantia inter se: ut earum rerum de quibus agitur
causae, aut causarum eventus, id est, quae sunt
effecta de causis: ut distributiones, ut genera 20
partium generumve partes: ut primordia rerum et
quasi praecurrentia, in quibus inest aliquid argu-
menti: ut rerum contentiones, quid maius, quid par,
quid minus sit, in quibus aut naturae rerum aut
facultates comparantur. 25
  C.F. Omnibusne igitur ex his locis argu- 8.1
menta sumemus?
  C.P. Immo vero scrutabimur et quaeremus ex
omnibus: sed adhibebimus iudicium ut levia semper
reiiciamus, nonnumquam etiam communia praeter- 5
mittamus et non necessaria.