Hunc igitur Cethegum consecutus est aetate Cato, qui 61.1
annis ix post eum fuit consul. eum nos ut perveterem
habemus, qui L. Marcio M'. Manilio consulibus mortuus
est, annis lxxxvi ipsis ante me consulem. nec vero
habeo quemquam antiquiorem, cuius quidem scripta 5
proferenda putem, nisi quem Appi Caeci oratio haec ipsa
de Pyrrho et nonnullae mortuorum laudationes forte
delectant. et hercules eae quidem exstant: ipsae enim 62.1
familiae sua quasi ornamenta ac monumenta servabant
et ad usum, si quis eiusdem generis occidisset, et ad memo-
riam laudum domesticarum et ad illustrandam nobilita-
tem suam. quamquam his laudationibus historia rerum 5
nostrarum est facta mendosior. multa enim scripta sunt
in eis quae facta non sunt: falsi triumphi, plures consula-
tus, genera etiam falsa et ad plebem transitiones, cum
homines humiliores in alienum eiusdem nominis infunde-
rentur genus; ut si ego me a M'. Tullio esse dicerem, qui 10
patricius cum Ser. Sulpicio consul anno x post exactos
reges fuit. Catonis autem orationes non minus multae 63.1
fere sunt quam Attici Lysiae, cuius arbitror plurumas
esse—est enim Atticus, quoniam certe Athenis est et
natus et mortuus et functus omni civium munere, quam-
quam Timaeus eum quasi Licinia et Mucia lege repetit Syra- 5
cusas—, et quodam modo est nonnulla in iis etiam inter
ipsos similitudo: acuti sunt, elegantes faceti breves; sed
ille Graecus ab omni laude felicior. habet enim certos sui 64.1
studiosos, qui non tam habitus corporis opimos quam gra-
cilitates consectentur; quos, valetudo modo bona sit, tenui-
tas ipsa delectat—quamquam in Lysia sunt saepe etiam
lacerti, sic ut [et] fieri nihil possit valentius; verum est 5
certe genere toto strigosior—, sed habet tamen suos lauda-
tores, qui hac ipsa eius subtilitate admodum gaudeant.
Catonem vero quis nostrorum oratorum, qui quidem 65.1
nunc sunt, legit? aut quis novit omnino? at quem virum,
di boni! mitto civem aut senatorem aut imperatorem:
oratorem enim hoc loco quaerimus: quis illo gravior in
laudando, acerbior in vituperando, in sententiis argutior, 5
in docendo edisserendoque subtilior? refertae sunt ora-
tiones amplius centum quinquaginta, quas quidem adhuc
invenerim et legerim, et verbis et rebus inlustribus. licet
ex his eligant ea quae notatione et laude digna sint:
omnes oratoriae virtutes in eis reperientur. iam vero Ori- 66.1
gines eius quem florem aut quod lumen eloquentiae non
habent? amatores huic desunt, sicuti multis iam ante
saeclis et Philisto Syracusio et ipsi Thucydidi. nam ut
horum concisis sententiis, interdum etiam non satis aper- 5
tis [autem] cum brevitate tum nimio acumine, officit
Theopompus elatione atque altitudine orationis suae—
quod idem Lysiae Demosthenes—, sic Catonis luminibus
obstruxit haec posteriorum quasi exaggerata altius oratio.
sed ea in nostris inscitia est, quod hi ipsi, qui in Graecis 67.1
antiquitate delectantur eaque subtilitate, quam Atticam
appellant, hanc in Catone ne noverunt quidem. Hyperi-
dae volunt esse et Lysiae. laudo: sed cur nolunt Catones?
Attico genere dicendi se gaudere dicunt. sapienter id 68.1
quidem; atque utinam imitarentur nec ossa solum, sed
etiam sanguinem! gratum est tamen, quod volunt. cur
igitur Lysias et Hyperides amatur, cum penitus ignoretur
Cato? antiquior est huius sermo et quaedam horridiora 5
verba. ita enim tum loquebantur. id muta, quod tum
ille non potuit, et adde numeros et, <ut> aptior sit oratio,
ipsa verba compone et quasi coagmenta, quod ne Graeci
quidem veteres factitaverunt: iam neminem antepones
Catoni. ornari orationem Graeci putant, si verborum im- 69.1
mutationibus utantur, quos appellant τρόπους, et senten-
tiarum orationisque formis, quae vocant σχήματα: non
veri simile est quam sit in utroque genere et creber et
distinctus Cato. nec vero ignoro nondum esse satis poli- 5
tum hunc oratorem et quaerendum esse aliquid perfectius;
quippe cum ita sit ad nostrorum temporum rationem
vetus, ut nullius scriptum exstet dignum quidem lectione,
quod sit antiquius. sed maiore honore in omnibus artibus
quam in hac una arte dicendi versatur antiquitas. 10