Et ego: de me, inquam, dicere nihil est necesse; de 151.1
Servio autem et tu probe dicis et ego dicam quod sentio.
non enim facile quem dixerim plus studi quam illum et
ad dicendum et ad omnes bonarum rerum disciplinas ad-
hibuisse. nam et in isdem exercitationibus ineunte aetate 5
fuimus et postea una Rhodum ille etiam profectus est,
quo melior esset et doctior; et inde ut rediit, videtur mihi
in secunda arte primus esse maluisse quam in prima
secundus. atque haud scio an par principibus esse pot-
uisset; sed fortasse maluit, id quod est adeptus, longe 10
omnium non eiusdem modo aetatis sed eorum etiam qui
fuissent in iure civili esse princeps.
  Hic Brutus: ain tu? inquit: etiamne Q. Scaevolae Ser- 152.1
vium nostrum anteponis?
  Sic enim, inquam, Brute, existumo, iuris civilis ma-
gnum usum et apud Scaevolam et apud multos fuisse,
artem in hoc uno; quod numquam effecisset ipsius iuris 5
scientia, nisi eam praeterea didicisset artem, quae doceret
rem universam tribuere in partes, latentem explicare
definiendo, obscuram explanare interpretando, ambigua
primum videre, deinde distinguere, postremo habere regu-
lam, qua vera et falsa iudicarentur et quae quibus pro- 10
positis essent quaeque non essent consequentia. hic enim 153.1
adtulit hanc artem omnium artium maxumam quasi
lucem ad ea, quae confuse ab aliis aut respondebantur
aut agebantur.
  Dialecticam mihi videris dicere, inquit. 5
  Recte, inquam, intellegis; sed adiunxit etiam et litte-
rarum scientiam et loquendi elegantiam, quae ex scriptis
eius, quorum similia nulla sunt, facillime perspici potest.
cumque discendi causa duobus peritissumis operam dedis- 154.1
set, L. Lucilio Balbo C. Aquilio Gallo, Galli hominis
acuti et exercitati promptam et paratam in agendo et in
respondendo celeritatem subtilitate diligentiaque supera-
vit; Balbi docti et eruditi hominis in utraque re con- 5
sideratam tarditatem vicit expediendis conficiendisque
rebus. sic et habet quod uterque eorum habuit, et explevit
quod utrique defuit. itaque ut Crassus mihi videtur 155.1
sapientius fecisse quam Scaevola—hic enim causas
studiose recipiebat, in quibus a Crasso superabatur; ille
se consuli nolebat, ne qua in re inferior esset quam Scae-
vola—, sic Servius sapientissume, cum duae civiles artes 5
ac forenses plurimum et laudis haberent et gratiae, per-
fecit ut altera praestaret omnibus, ex altera tantum ad-
sumeret, quantum esset et ad tuendum ius civile et ad
obtinendam consularem dignitatem satis.