Istae vero, inquam, Brute, non modo delectationem 13.5
mihi, sed etiam, ut spero, salutem adtulerunt.
  Salutem? inquit ille. quodnam tandem genus istuc tam
praeclarum litterarum fuit?
  An mihi potuit, inquam, esse aut gratior ulla salutatio
aut ad hoc tempus aptior quam illius libri, quo me hic 10
adfatus quasi iacentem excitavit?
  Tum ille: nempe eum dicis, inquit, quo iste omnem 14.1
rerum memoriam breviter et, ut mihi quidem visum est,
perdiligenter complexus est?
  Istum ipsum, inquam, Brute, dico librum mihi saluti
fuisse. 5
  Tum Atticus: optatissimum mihi quidem est quod
dicis; sed quid tandem habuit liber iste, quod tibi aut
novum aut tanto usui posset esse?
  Ille vero et nova, inquam, mihi quidem multa et eam 15.1
utilitatem quam requirebam, ut explicatis ordinibus tem-
porum uno in conspectu omnia viderem. quae cum stu-
diose tractare coepissem, ipsa mihi tractatio litterarum
salutaris fuit admonuitque, Pomponi, ut a te ipso sume- 5
rem aliquid ad me reficiendum teque remunerandum si
non pari, at grato tamen munere: quamquam illud Hesio-
dium laudatur a doctis, quod eadem mensura reddere
iubet qua acceperis aut etiam cumulatiore, si possis. ego 16.1
autem voluntatem tibi profecto emetiar, sed rem ipsam
nondum posse videor; idque ut ignoscas, a te peto. nec
enim ex novis, ut agricolae solent, fructibus est unde tibi
reddam quod accepi—sic omnis fetus repressus exustus- 5
que flos siti veteris ubertatis exaruit—, nec ex conditis,
qui iacent in tenebris et ad quos omnis nobis aditus, qui
paene solis patuit, obstructus est. seremus igitur aliquid
tamquam in inculto et derelicto solo; quod ita diligenter
colemus, ut impendiis etiam augere possimus largitatem 10
tui muneris: modo idem noster animus efficere possit
quod ager, qui quom multos annos quievit, uberiores
efferre fruges solet.