Haec cum ille dixisset: longi sermonis initium pepulisti, 297.7
inquam, Attice, remque commovisti nova disputatione
dignam, quam in aliud tempus differamus. volvendi enim 298.1
sunt libri cum aliorum tum in primis Catonis. intelleges
nihil illius liniamentis nisi eorum pigmentorum, quae
inventa nondum erant, florem et colorem defuisse. nam
de Crassi oratione sic existumo, ipsum fortasse melius 5
potuisse scribere, alium, ut arbitror, neminem. nec in
hoc εἴρωνα me duxeris esse, quod eam orationem mihi
magistram fuisse dixerim. nam etsi [ut] tu melius existu-
mare videris de ea, si quam nunc habemus, facultate,
tamen adulescentes quid in Latinis potius imitaremur 10
non habebamus. quod autem plures a nobis nominati 299.1
sunt, eo pertinuit, ut paulo ante dixi, quod intellegi volui,
in eo, cuius omnes cupidissimi essent, quam pauci digni
nomine evaderent. quare εἴρωνα me, ne si Africanus qui-
dem fuit, ut ait in historia sua C. Fannius, existumari 5
velim.
  Ut voles, inquit Atticus. ego enim non alienum a te
putabam quod et in Africano fuisset et in Socrate.
  Tum Brutus: de isto postea; sed tu, inquit me intuens, 300.1
orationes nobis veteres explicabis?
  Vero, inquam, Brute; sed in Cumano aut in Tusculano
aliquando, si modo licebit, quoniam utroque in loco vicini
sumus. sed iam ad id, unde digressi sumus, revertamur. 5
  Hortensius igitur cum admodum adulescens orsus esset 301.1
in foro dicere, celeriter ad maiores causas adhiberi coep-
tus est; <et> quamquam inciderat in Cottae et Sulpici
aetatem, qui annis decem maiores <erant>, excellente
tum Crasso et Antonio, dein Philippo, post Iulio, cum 5
his ipsis dicendi gloria comparabatur. primum memoria
tanta, quantam in nullo cognovisse me arbitror, ut quae
secum commentatus esset, ea sine scripto verbis eisdem
redderet, quibus cogitavisset. hoc adiumento ille tanto
sic utebatur, ut sua et commentata et scripta et nullo 10
referente omnia adversariorum dicta meminisset. arde- 302.1
bat autem cupiditate sic, ut in nullo umquam flagrantius
studium viderim. nullum enim patiebatur esse diem quin
aut in foro diceret aut meditaretur extra forum. saepis-
sume autem eodem die utrumque faciebat. adtuleratque 5
minime volgare genus dicendi; duas quidem res quas nemo
alius: partitiones, quibus de rebus dicturus esset, et con-
lectiones, memor et quae essent dicta contra quaeque
ipse dixisset. erat in verborum splendore elegans, com- 303.1
positione aptus, facultate copiosus; eaque erat cum sum-
mo ingenio tum exercitationibus maxumis consecutus.
rem complectebatur memoriter, dividebat acute, nec
praetermittebat fere quicquam, quod esset in causa aut ad 5
confirmandum aut ad refellendum. vox canora et suavis,
motus et gestus etiam plus artis habebat quam erat
oratori satis. hoc igitur florescente Crassus est mortuus,
Cotta pulsus, iudicia intermissa bello, nos in forum veni-
mus. 10