Nunc quoniam totum me non naevo aliquo aut cre- 313.1
pundiis sed corpore omni videris velle cognoscere, com-
plectar nonnulla etiam quae fortasse videantur minus
necessaria. erat eo tempore in nobis summa gracilitas et
infirmitas corporis, procerum et tenue collum: qui habi- 5
tus et quae figura non procul abesse putatur a vitae peri-
culo, si accedit labor et laterum magna contentio. eoque
magis hoc eos quibus eram carus commovebat, quod
omnia sine remissione, sine varietate, vi summa vocis et
totius corporis contentione dicebam. itaque cum me et 314.1
amici et medici hortarentur ut causas agere desisterem,
quodvis potius periculum mihi adeundum quam a sperata
dicendi gloria discedendum putavi. sed cum censerem
remissione et moderatione vocis et commutato genere 5
dicendi me et periculum vitare posse et temperatius dicere,
ut consuetudinem dicendi mutarem, ea causa mihi in
Asiam proficiscendi fuit. itaque cum essem biennium ver-
satus in causis et iam in foro celebratum meum nomen
esset, Roma sum profectus. Cum venissem Athenas, sex 315.1
menses cum Antiocho veteris Academiae nobilissumo et
prudentissumo philosopho fui studiumque philosophiae
numquam intermissum a primaque adulescentia cultum
et semper auctum hoc rursus summo auctore et doctore 5
renovavi. eodem tamen tempore Athenis apud Demetrium
Syrum veterem et non ignobilem dicendi magistrum
studiose exerceri solebam. post a me Asia tota peragrata
est cum summis quidem oratoribus, quibuscum exerce-
bar ipsis lubentibus; quorum erat princeps Menippus 10
Stratonicensis meo iudicio tota Asia illis temporibus di-
sertissimus; et, si nihil habere molestiarum nec ineptia-
rum Atticorum est, hic orator in illis numerari recte pot-
est. adsiduissime autem mecum fuit Dionysius Magnes; 316.1
erat etiam Aeschylus Cnidius, Adramyttenus Xenocles.
hi tum in Asia rhetorum principes numerabantur. qui-
bus non contentus Rhodum veni meque ad eundem quem
Romae audiveram Molonem adplicavi cum actorem in 5
veris causis scriptoremque praestantem tum in notandis
animadvertendisque vitiis et instituendo docendoque
prudentissimum. is dedit operam, si modo id consequi
potuit, ut nimis redundantis nos et supra fluentis iuvenili
quadam dicendi impunitate et licentia reprimeret et 10
quasi extra ripas diffluentis coerceret. ita recepi me
biennio post non modo exercitatior sed prope mutatus.
nam et contentio nimia vocis resederat et quasi defer-
verat oratio lateribusque vires et corpori mediocris habi-
tus accesserat. 15