| IN Q. CAECILIVM ORATIO | |
| QVAE DIVINATIO DICITVR | |
| Si quis vestrum, iudices, aut eorum qui adsunt, forte | 1.1 |
| miratur me, qui tot annos in causis iudiciisque publicis ita | |
| sim versatus ut defenderim multos, laeserim neminem, | |
| subito nunc mutata voluntate ad accusandum descendere, | |
| is, si mei consili causam rationemque cognoverit, una et id | 5 |
| quod facio probabit, et in hac causa profecto neminem | |
| praeponendum mihi esse actorem putabit. | |
| Cum quaestor in Sicilia fuissem, iudices, itaque ex ea | 2.1 |
| provincia decessissem ut Siculis omnibus iucundam diu- | |
| turnamque memoriam quaesturae nominisque mei relin- | |
| querem, factum est uti cum summum in veteribus patronis | |
| multis, tum non nullum etiam in me praesidium suis fortunis | 5 |
| constitutum esse arbitrarentur. Quare nunc populati atque | |
| vexati cuncti ad me publice saepe venerunt, ut suarum for- | |
| tunarum omnium causam defensionemque susciperem. Me | |
| saepe esse pollicitum, saepe ostendisse dicebant, si quod | |
| tempus accidisset, quo tempore aliquid a me requirerent, com- | 10 |
| modis eorum me non defuturum. Venisse tempus aiebant | 3.1 |
| non iam ut commoda sua, sed ut vitam salutemque totius | |
| provinciae defenderem; sese iam ne deos quidem in suis | |
| urbibus ad quos confugerent habere, quod eorum simulacra | |
| sanctissima C. Verres ex delubris religiosissimis sustulisset; | 5 |
| quas res luxuries in flagitiis, crudelitas in suppliciis, avaritia | |
| in rapinis, superbia in contumeliis efficere potuisset, eas | |
| omnis sese hoc uno praetore per triennium pertulisse; | |
| rogare et orare ne illos supplices aspernarer quos me inco- | |
| lumi nemini supplices esse oporteret. | 10 |