Quodsi ne iniuriae quidem, quae tibi ab illo facta sit, 59.1
causa remanet, quid habes quod possis dicere quam ob
rem non modo mihi, sed cuiquam anteponare? nisi forte
illud, quod dicturum te esse audio, quaestorem illius fuisse.
Quae causa gravis esset, si certares mecum uter nostrum 5
illi amicior esse deberet: in contentione suscipiendarum
inimicitiarum ridiculum est putare causam necessitudinis
ad inferendum periculum iustam videri oportere. Etenim 60.1
si plurimas a tuo praetore iniurias accepisses, tamen eas
ferendo maiorem laudem quam ulciscendo mererere; cum
vero nullum illius in vita rectius factum sit quam id quod
tu iniuriam appellas, hi statuent hanc causam, quam ne in 5
alio quidem probarent, in te iustam ad necessitudinem
violandam videri? Qui si summam iniuriam ab illo acce-
pisti, tamen, quoniam quaestor eius fuisti, non potes eum
sine ulla vituperatione accusare; si vero non ulla tibi facta
est iniuria, sine scelere eum accusare non potes. Quare 10
cum incertum sit de iniuria, quemquam horum esse putas
qui non malit te sine vituperatione quam cum scelere
discedere?
  Ac vide quid differat inter meam opinionem ac tuam. 61.1
Tu cum omnibus rebus inferior sis, hac una in re te
mihi anteferri putas oportere, quod quaestor illius fueris:
ego, si superior omnibus rebus esses, hanc unam ob causam
te accusatorem repudiari putarem oportere. Sic enim a 5
maioribus nostris accepimus, praetorem quaestori suo
parentis loco esse oportere; nullam neque iustiorem neque
graviorem causam necessitudinis posse reperiri quam con-
iunctionem sortis, quam provinciae, quam offici, quam
publici muneris societatem. Quam ob rem si iure posses 62.1
eum accusare, tamen, cum is tibi parentis numero fuisset,
id pie facere non posses; cum vero neque iniuriam acce-
peris et praetori tuo periculum crees, fatearis necesse est
te illi iniustum impiumque bellum inferre conari. Etenim 5
ista quaestura ad eam rem valet, ut elaborandum tibi in
ratione reddenda sit quam ob rem qui quaestor eius fueris
accuses, non ut ob eam ipsam causam postulandum sit ut
tibi potissimum accusatio detur. Neque fere umquam
venit in contentionem de accusando qui quaestor fuisset, 10
quin repudiaretur. Itaque neque L. Philoni in C. Servilium 63.1
nominis deferendi potestas est data, neque M. Aurelio
Scauro in L. Flaccum, neque Cn. Pompeio in T. Albucium;
quorum nemo propter indignitatem repudiatus est, sed ne
libido violandae necessitudinis auctoritate iudicum com- 5
probaretur. Atque ille Cn. Pompeius ita cum C. Iulio
contendit, ut tu mecum; quaestor enim Albuci fuerat, ut
tu Verris; Iulius hoc secum auctoritatis ad accusandum
adferebat quod, ut hoc tempore nos ab Siculis, sic tum ille
ab Sardis rogatus ad causam accesserat. 10